Ad Romanos XIV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XIV
1-3. Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare se omnia, qui autem infirmus est, olus manducet. Is qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet : Deus enim illum assumpsit.
Infirmum autem in fide.
[Ambrosius] Quia ex Iudaeis erant qui Romanos ad fidem Christi assumpserant admista lege ; ideo quibusdam videbatur cibos debere discerni, sicut lex mandabat, et hi non erant perfectae fidei. Aliis vero qui Christum sine lege sequebantur videbatur econtrario, scilicet licere edere omnes cibos ; perfectae enim fidei est nullum cibum discernere et immundum putare, quia omnia munda sunt mundis ; sed quidam infirmi ut dictum est, censebant, vel dicebant a quibusdam abstinendum, et ita inter Romanos erat contentio. Unde praecipit hic Apostolus tales assumere, non abiicere ; sed patiendo ad fidem erigere exemplo et verbo, etsi incognitum est quo quis animo faciat, non inde disceptare. Tales igitur Apostolus tanquam aegros medicis offerens ait : Infirmum autem, etc., quasi dicat : In nobis honesti sitis, ut dictum est. Infirmum autem in fide,
[Haimo] id est illum qui nondum perfecte credit, scilicet qui non credit ut credendum est, assumite ad sanandum.
[August.] Sicut Christus aegros assumpsit ut eos sanaret, assumite dico, non in disceptationibus cogitationum, id est non ita ut de occultis iudicetis eum reum. Non est enim damnandus, cuius cogitatio non est aperta, vel de quo nescimus qualis post futurus sit. Non igitur nobis usurpemus diiudicare cogitationes aliorum, sed Deo praebeamus cogitationes nostras, et faciem boni videntes gaudeamus ; cor vero Deo committamus, pro quo oremus. Dico, assumite infirmum, et sunt inter vos quidam qui hoc possunt. Alius enim vestrum, in fide perfectus, credit se posse manducare omnia, humanis usibus data ;
[Ambrosius] et hic talis potest assumere alios. Qui autem infirmus est, id est qui cibos discernit reputans alios mundos, alios immundos, manducet olus. Hic indiget assumi qui permittitur edere olus, in quo nulla quaestio est, in cuius esu omnis secta consentit. Infirmus ergo est qui cibos discernit, eo quod Iudaei prohibiti sunt edere, hunc suo iudicio dicit relinquendum Apostolus, ne cum scrupulo edat. Vel infirmus dicitur pronus ad casum, qui facile impetu libidinis sternitur. Quasi dicat : Licet perfecta fides sit quae omnia licere credit, tamen qui infirmus est, id est qui timet casus vitiorum, manducet olus, id est tenues et aridos cibos qui non fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus libido excitatur. Crassitudo enim carnium, et deliciosae epulae provocant corpus ad libidinem. Is qui manducat. Supra praecepit non disceptare de cogitationibus aliorum.
[Ambrosius] Hic praecipit non spernere illos. Quasi dicat, et cum haec ita sint, is qui manducat omnia indifferenter non spernat non manducantem, id est abstinentem, quia voluntatis est edere, vel non edere, et ideo quaestio huic fieri non debet. Omnia enim voluntati humanae subiaceant, sicut dominio humano subiecta sunt.
Et qui non manducat omnia, non iudicet manducantem tanquam reum, id est non credat et asserat eum peccare, cum nesciat quo animo faciat. De manifestis enim, non de occultis iudicandum est. Manifesta vero sunt quae non possunt animo bono fieri, ut sunt stupra, blasphemiae, furta, et huiusmodi ; de quibus iudicare permittitur nobis. De quibus etiam dicitur : Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Sed ea quae dubium est, quo animo fiant, in meliorem partem interpretamur, ut de cibis, quia possunt bono animo et simplici corde sine vitio concupiscentiae quicunque humani cibi indifferenter sumi. De talibus enim rebus quae possunt bono animo fieri, et non bono, volebant illi, cum homines essent, ferre sententiam in occulta cordis, de quibus solus Deus iudicat. Unde dicitur : Nolite ante tempus iudicare. Sunt ergo quaedam media facta, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt. De quibus temerarium est iudicare, maxime ut non condemnemus. Deus enim. Quasi dicat : Neuter alterum iudicet, uterque enim servus Dei est. Et hoc est. Deus enim illum, scilicet manducantem, assumpsit ad fidem, etc., hoc est, ergo.
4-6. Tu quis es qui iudicas alienum servum ? Domino suo stat aut cadit ; stabit autem ; potens est enim Deus statuere illum. Nam alius iudicat diem inter diem, alius autem iudicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
Tu quis es, id est cuius valentiae es, qui iudicas alienum servum ? id est damnandum affirmas ? quod non debes, cum sit alterius servus. Manifestum est enim servum non debere conservi voluntatem iudicare, Suo, etc., quasi dicat : De incognito corde alieni servi, tu non habes iudicare, quia suo domino, id est ad honorem domini sui, stat, qui stat, aut cadit, suo domino, quia ad eum pertinet etiam casus cadentis, qui erigere potest, vel iudicare. Stat, aut cadit, ideo dicit, quia ambiguum est, quia forsitan stat qui putatur cadere ; vel, suo domino stat aut cadit, quia qua conscientia edat vel non edat, Deus iudex est, cuius servus est. Stabit autem, id est stare poterit, domino suo, quia neque si edit reus est ; neque si non edit, culpabilis est, si tamen devotione hoc agit. Vel ita : Stabit autem, quamvis de omnibus regeneratis, et pie viventibus loqueretur Apostolus, dicens servum alienum, continuo tamen respexit ad praedestinatos cum ait, stabit autem, hoc de praedestinatis dicit. Et ne sibi stare arrogent subdit : Potens est enim Deus statuere illum, de quo nulli est ambiguum. Per hoc autem quod ait, stat aut cadit, ostendit se nescire quo animo ille se agat in dubiis. Cum vero addit, stabit autem, hic innuit quod ambigua debemus in meliorem partem vertere, et plus salutem quam mortem reorum optare, et in futuro spem boni habere, etsi aliter sit in praesenti. Nam alius iudicat. Supradixit quod alii omnia manducant, alii non omnia, de generibus ciborum agens ; hic dicit quod alii omni, alii aliquo certo tempore abstinent, et utrumque recte posse fieri dicit, quasi dicat : Dico, stabit, et potest credi staturus esse, quia quod agit ex iudicio Dei agit, et hoc est quod ait : Nam alius iudicat, dicit esse eligendum in abstinentia interpositum, inter diem et diem.
[Haimo] Alius autem omnem diem iudicat esse eligendum in abstinentia, id est quidam certis diebus, quidam omni tempore putant esse abstinendum. Unusquisque autem eorum in suo sensu, in sua conscientia, abundet, in melius, ut qui edit cum gratiarum actione edat, et qui abstinet pro Deo faciat. Vel, in suo sensu, id est in suo consilio dimittatur ne scandalum passus, a charitate quae est mater omnium virtutum recedat. Dico quod in suo sensu sit abundans. Et ita faciet, qui sapit diem omnem.
[Ambrosius] Vel, inter diem et diem, Deo Domino sapit, id est ad honorem Domini facit, quia Deo placere in hoc se putat. Et similiter qui manducat omnia, manducat Domino, id est ad laudem Domini et honorem, cuius omnia creata credit munda ; et quia ei serviturus illis sustentatur, et quod Domino manducet, effectus indicat ; gratias enim agit Deo, pro omnibus creaturis quibus sustentatur et pascitur. Et similiter qui non manducat, id est qui abstinet, Domino, id est ad honorem Domini est, quod non manducat, effectus indicat, et, id est quia, gratias agit Deo, pro collatis sibi abstinentia, et debemus edere vel non edere Domino. Enim, id est quia.
7-13. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Tu autem quid iudicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo. Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem iudicemus ; sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
Nemo nostrum, fidelium, vivit, spiritualiter, scilicet in virtutibus, sibi, id est suae voluntati Qui enim lege frenatur et regitur, non sibi vivit, sed Deo qui legem dedit. Si lex non esset, sibi quisque viveret, aut nemo nostrum moritur, vitiis sicut fit in baptismo ; sibi, id est ut sibi placeat : sed Domino, quo iudice damnatur, vel coronatur. Vel nemo vivit virtutibus, aut moritur vitiis, sibi, sed Domino. Et vere nemo, sibi. Sive enim vivimus, vita virtutum, Domino vivimus, id est a Domino iudicandi, vel ut ei placeamus. Sive morimur, vitiis et peccatis, Domino morimur, id est ad similitudinem Christi, in cuius morte baptizati sumus ; ut sicut Christus semel mortuus est, et semper vivit, ita et nos semel mortui peccato in baptismo, semper vivamus Deo. Vel ita : Nemo enim vivit temporaliter, scilicet coniunctione animae et corporis, aut moritur, dissolutione animae et corporis, sibi, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis eius non est finis, sic nostrae laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne desinemus laudare Deum, et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se iudicandus, sed a Domino, secundum hoc debonis ac malis accipitur. Et vere nemo sibi, sed Domino. Et hoc est : Sive enim vivimus, corporali vita, Domino vivimus, id est ad laudem Domini, vel sub iudicio Domini ; sive morimur, temporaliter, Domino morimur, id est ad laudem Domini, vel a Domino iudicandi. Et quia utrumque est a Domino,
[Ambrosius] ergo, sive vivimus sive morimur Domini sumus servi.
Vel, Domini, id est a Domino sumus iudicandi. Cur ergo iudicat homo ? In hoc enim. Quasi dicat : Vere Domini sumus, quia pretio sanguinis eruit nos, nec tenebit mors illum pro quo mortuus est liber in mortuis. Et hoc est quod ait : In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit ut dominetur, id est intelligatur dominari, et vivorum et mortuorum, et utrosque iudicare, et accipit ad litteram vivos et mortuos. Hoc iam ideo dicit, ut non putetur Christus tantum iudicare de mortuis, quasi dum vivunt hominibus sit commissum iudicium, sed post mortem Deo. Hoc enim insipientium dogma perversum tradidit. Sed melius est ut utrorumque dicatur Christus dominari, et utrosque iudicare, quia quibus dedit filios Dei fieri, illi et nunc et post mortem regnant cum Christo.
Sed aliter nunc regnant cum illo sancti eius. Aliter tunc regnabunt. Nunc regnant, quia quae sursum sunt sapiunt et quaerunt ; postremo regnabunt cum illo, ita ut sint in regno eius, et sint etiam illi regnum eius, quia et animae piorum mortuorum non separantur ab Ecclesia, quae etiam nunc est regnum Christi, quia regnat nunc cum Christo Ecclesia in vivis et mortuis. Alioquin nec ad altare Dei fieret memoria eorum in communicatione corporis Christi. Ergo fideles etiam defuncti, membra sunt eius. Ideo ergo mortuus est, et resurrexit, ut ostenderetur Dominus atque iudex vivorum et mortuorum. Vel ita, ut mortuos et vivos mystice accipiamus. Quasi dicat : Vere Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est et resurrexit ut dominetur vivorum et mortuorum, id est ut ad Dominium suum traheret viventes in virtutibus et mortuos in peccatis.
[Ambrosius] Per Christum enim creatura, quae pro peccato alienata erat ab auctore, et facta captiva, est liberata, quem Pater de caelo misit ad terras, ne opus eius periret, pro quibus liberandis et adiuvandis, Christus venit, mortuus est, et resurrexit. Mortuus enim est ut mortuos in peccatis liberet a peccatis, dum vixit, vivus salutis viam ostendit ; resurrexit, ut iustificatos secum vivere faciat. Ex perditis ergo reformavit sibi servos.
Tu autem. Quasi dicat : Ex his apparet quod Christus debet dominari. Tu autem, manducans omnia, quid iudicas fratrem tuum non manducantem ? Aut tu, non manducans, quare spernis fratrem tuum manducantem ? Non ita debes facere. Omnes enim stabimus, ut iudicandi, ante tribunal Christi, id est ante iudicem Deum sedentem. Et dicitur hoc a simili. Tribunal enim sedes iudicum est, quae in excelso locatur, ut iudex ab omnibus videatur, et ipse ex eminenti loco omnes valeat intueri ; ita et Christus quasi in tribunali sedebit, quia et ab omnibus videbitur, et ipse omnium conscientias videbit et causas diiudicabit. Et vere, scriptum est enim in Isaia : Vivo ego, dicit Dominus. Quasi dicat : Qui olim fui mortuus iam vivo in potentia, quae in hoc patet. Quoniam flectetur mihi in iudicio, omne genu, etiam inimicorum, et omnis lingua, id est conscientia cognoscens me esse Deum, confitebitur quid egerit mihi Deo. Et quia Scriptura ita dicit. Itaque unusquisque nostrum, iudicandus a Domino, reddet Deo pro se rationem, non eludet ibi per ambages. Et, quia pro se quisque reddet rationem, non ergo amplius, sicut hactenus facimus, invicem iudicemus nos, ex opinione, quasi non usurpemus nobis, quod ad nos non pertinet.
Non reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant ; vel etiam, si aperta sint, non ita reprehendamus ut de sanitate desperemus. In his enim duobus temerarium est iudicium, scilicet cum incertum est quo animo quidque factum est ; vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc bonus vel malus manifeste apparet, et vel superbia est vel invidentia, de his iudicare quod maxime faciunt qui magis amant clamare, vituperare quam emendare et corrigere. Unde dicitur : Nolite iudicare et non iudicabimini, sed magis iudicate, id est observando discernite quod prosit, ut hoc, scilicet ne ponatis fratribus offendiculum, id est aliquid unde pereat frater vestro exemplo idem faciens, vel scandalum, id est contristationem : quod minus est.
14-20. Scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Noli propter escam destruere opus Dei.
Scio, etc. Quasi dicat : Dico ne ponatis fratri offendiculum, non autem dico, offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus, quia, scio, per hoc et, id est quia, confido in Domino Iesu, id est per hoc quod confidentia est mihi in Iesu, qui postquam venit absolvit a lege, quia nihil est commune, id est immundum, per ipsum, id est per adventum eius, vel per eius creationem. Nota quia commune ponit pro immundo, et est tractum a vasis quae ante erant omnibus usibus communia, quorum quaedam postea sacrificiis dedicata iam non communia, sed sancta dicebantur. Vel tractum est a Iudaeis, quia ipsi Iudaei dicebantur prius proprius populus Dei.
[Haimo.] Alii vero omnes dicebantur communes et immundi, et ita Iudaei cibos ex lege concessos tantum dicebant mundos. Quibus autem gentes communiter utebantur illos communes, id est immundos appellabant, nihil est commune, dico, nisi ei qui existimat quid commune esse, sed illi pro conscientia qua hoc aestimat, commune est. Unde Dominus in Evangelio ait : Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex corde coinquinat hominem.
[Ambrosius.] Qui hoc existimat est infirmus, de quo supra dixit : olus manducet. Dubitando enim infirmus est, apud istum immundum est quod putat non edendum. Si enim. Quasi dicat : ideo ne ponas offendiculum vel scandalum fratri, quia si propter cibum frater tuus, non dico scandalizatur, sed, quod minus est, saltem contristatur, iam ex hoc solo patet quod non ambulas secundum charitatem. In quo peccas, scilicet quod non ambulas secundum charitatem. Cave ergo ne contristes cibo tuo fratrem tuum. Plus autem cave ne perdas. Unde subdit : Noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus tantum quidem fecit quod mortuus est, ex cuius morte cognoscitur quantum valeat salus fratris. Debes ergo illum confirmare in bonum, non scandalizare, nec pro re frivola facere illi scrupulum ; et quandoquidem frater constristatur, vel perditur cibo tuo. Non ergo blasphemetur bonum nostrum, id est per hoc minimum caetera bona non offuscentur, quia qui habet opera bona, si reprehendatur in re minima, bonum suum offuscat, et incipit bonum eius blasphemari per malum. Unde Ezechiel : Iustitia iusti non profecerit ei, si erraverit. Vel, non blasphemetur bonum vestrum, id est comestio in se bona non sit blasphemabilis. Quod est, dum alii nocet, et quia nocet, abstine, quia non est causa regni Dei : Quod si esset, pro nullius scandalo omitteres. Et quod non sit causa regni Dei dicit sic : Non enim, etc. Quasi dicat : Ideo, abstine, quia esca et potus non est regnum Dei, id est horum usu non acquiritur regnum Dei sicut nec amittitur. Non enim usus ciborum, sed concupiscentia est refrenanda. Non enim interest omnino quid alimentorum vel quantum quis accipiat, dum modo id faciat, pro congruentia hominum cum quibus vivit, et personae suae et valetudinis suae necessitate, sed quanta facilitate et serenitate animi careat his, cum vel oportet vel etiam necesse est his carere ut dicere possit : Scio abundare et penuriam pati, sic iustificatur sapientia a filiis suis, qui intelligunt nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et intemperantia non se corrumpendi, per abundantiam atque opportune sumendi vel non sumendi. Iustificatur igitur sapientia a filiis suis qui intelligunt utendis terrenis opportuna tempora debere esse. Facilitatem vero carendi talibus et amorem fruendi aeternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retinere. Unde subdit : Sed iustitia. Quasi dicat : Esca et potus non est causa regni, sed iustitia, ut fratri facias quod tibi vis ; et pax, id est concordia quae est effectus iustitiae, et gaudium, non utique in Epistolis ut multi solent, sed in Spiritu sancto, id est de bonis Spiritus sancti non superbire, sed humiliter et grate accipere. Hoc gaudium oritur de fraterna pace, sicut de disceptatione nascitur ira, ubi non est Spiritus sanctus qui in solis pacificis est, cuius gratia haec tria sunt in aliquo, quae non in vobis sunt, o Romani. Qui enim. Quasi dicat : Vere iustitia et pax causa regni est. Qui enim in hoc, scilicet in iustitia pace et gaudio, servit Christo, placet Deo, qui hoc praecipit, qui nulli scandalum fecit, et probatus est hominibus.
[Ambrosius] Distingue. Placet utique Deo, secundum quod gaudium est in Spiritu sancto. Probatus vero habetur hominibus, secundum iustitiam et pacem, et quia disceptatio discordiam parit. Itaque dimissis temerariis iudiciis, sectemur quae pacis sunt, non discordiae, et custodiamus invicem, scilicet Iudaeus erga gentilem, et gentilis erga Iudaeum, quae aedificationis sunt, cum pace docendo alios, ut caeteri aedificentur, vel iam aedificati conserventur. Noli, etc. Quasi dicat : Haec sectemur, sed non destruamus opus Dei. Vel ita iunge : Ideo iterum non debes cum offendiculo fratris edere, quia destrueres opus Dei. Et noli, propter escam, sumptam vel non sumptam, destruere opus Dei, id est fidem et alias virtutes, et bona quae in eis Deus operatus est, non dico propter escam quin munda sit, quia
20-23. Omnia quidem sunt munda, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non iudicat seipsum in eo quod probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est.
Omnia, creata quidem, munda sunt, quia, ut in Genesi legitur, omnia fecit Deus valde bona.
[Ambrosius.] Sed malum est homini, qui manducat per offendiculum, aliorum, quanto magis Dei, ut Adam pomum, Esau lentem, Iudaei carnes in deserto.
Dei enim non parva in Israelitis erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et murmurare, quia id deerat in quod inhiabat concupiscentia. Fastidiebant quippe quod habebant, et quod non habebant impudenter petebant.
Petierunt culpabili concupiscentia quod malo suo impetraverunt ; concupierunt carnibus vesci, quibus pluebatur manna de caelo, ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, quia creatura Dei omnis bona est ; sed inobedientiam contumacem, et inordinatam cupiditatem ; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit ; et Esau primatum suum perdidit, non propter gallinam, sed propter lenticulam. Non ergo immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis.
Scio enim Noe omne genus carnis quod cibo esset usui manducare concessum, Eliam cibo carnis refectum, Ioannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, id est locustis in escam cedentibus non fuisse pollutum ; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum, et David propter aquae desiderium a seipso reprehensum, et Regem nostrum non de carne, sed de pane tentatum. Bonum est. Quasi dicat : Ab his pro offendiculo debes abstinere, quia etiam ab omni carne et vino. Bonum est tibi, o homo, non manducare carnem, et non bibere vinum, neque aliquid facere, in quo frater tuus offenditur, perturbatus, nesciens quid teneat, id est in quo esset ei causa damnationis. Offenditur enim, quia a fide recta discedit. Aut scandalizatur, id est contristatur. Aut infirmatur, ut dubitet, etsi non offenditur. Infirmatur enim qui non recedit, sed dubitare incipit. Tu fidem. Quasi dicat : Hoc bene potes facere, quia de tuo bono nihil perdis, et hoc est, tu habes fidem, qua credis omnia esse munda et edenda, et hoc, penes temetipsum, id est in corde, quam, scilicet nullus auferat. Habe, tantum, coram Deo, non coram abstinente ne ei noceas, ut ita pacem serves cum fratre, quod est utile apud Deum.
[Ambrosius.] Ideo istud fac, quia beatus est ille qui non iudicat semetipsum, id est qui non facit se culpabilem, in eo quod probat, id est in eo quod bonum esse iudicat, nocendo aliis de suo bono. Vel, beatus est qui non iudicat se in eo quod probat, id est qui non aliud facit quam quod bonum aestimat. Beatum ergo dicit qui non aliud facit quam quod utile probat, sed proprio iudicio illum censet fore damnandum, qui quod dicit se non debere facere facit. Qui autem. Quasi dicat : Ille est beatus, sed qui discernit cibos, reputando alios mundos, alios immundos ; si manducaverit, cum illa conscientia, damnatus est.
[Haimo., Ambrosius.] Verum est quia qui iudicat non edendum et edit, damnatus est. Ipse enim reum se facit, quando id quod inutile sibi asserit facit. Ideo damnatus est, quia non manducat, ex fide, id est secundum conscientiam. Contra fidem utique edit, qui edendum non credit. Omne autem, etiam si bonum sit in se, quod non est ex fide, id est quod fit contra fidem ut credamus malum esse, peccatum est, non tamen omne quod fit cum fide, bonum est, quia ignorantia quae est ex culpa nocet. Omne igitur quod ad conscientiam pertinet, si aliter fiat dicit esse peccatum, quamvis etiam fiat quod bonum est, si tamen non faciendum credatur, vel sic non faciendum ut fit, peccatum est.
[Haimo.] Vel ita, conversus ad fidem Christi qui discernit cibos, postea iudicans alios mundos, alios immundos. Damnatus est, id est damnationem sibi acquirit, et praecipue, si manducaverit. Qui non manducavit ex fide, id est quia infideliter egit non credens omnia munda esse, dubitans in fide, et ea comedens quae immunda putat, et ita non secundum fidem agit. Fides enim nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.
Peccat ergo ille qui ad fidem conversus est in hoc quia cibos discernit, et in hoc maxime si manducat, quia non ex fide agit, sed tanquam infidelis. Omne autem quod non ex fide, est peccatum, id est omnis infidelium vita peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nil bonum est sine summo bono, ubi deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus etiam in optimis moribus.
