Ad Ephesios II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Ephesios II

CAPUT II

 

1-3. Et vos convivificavit cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius ; spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum : et eramus natura filii irae, sicut caeteri.

 

Et vos. Hic commemorat priora, scilicet quales fuerint ante fidem, et quid modo per gratiam facti sunt, ut in bonis quae nunc habent humilientur, et certum sit quod, si inimicis haec data sunt, magis amicis dabuntur ea quae Apostolus optat eis, scilicet quod Christus est caput omnis Ecclesiae et nostrum, quia nos convivificavit cum, id est quamvis, essetis mortui delictis et peccatis, etc. Vel ita continua, ut a superiori sumas verbum quod subintelligitur, quasi dicat : Nos qui credidimus habemus spem haereditatis, et vos, scilicet credidistis, Deus autem convivificavit nos cum, id est quamvis, prius essetis mortui.

[Ambrosius] Vel ita continua : Deus suscitavit Iesum, et vos, id est suscitabit, cum, id est quamvis, essetis, olim ante fidem mortui, scilicet nec etiam sentientes mala nostra. Mortui dico, delictis, scilicet dimittendo quae iubentur, et peccatis vestris, scilicet agendo prohibita, in quibus delictis et peccatis aliquando, scilicet ante fidem, longo usu, ambulastis, de alio ad aliud declinantes. Ambulastis dico, secundum saeculum, id est conversationem et speciem, huius mundi, cuius species nos allicit, et secundum principem spiritus, id est spirituum. Ponitur enim singularis genitivus pro plurali. Ille est Beelzebub qui est princeps malignorum spirituum. Vel intransitive secundum aliam litteram, quae est secundum principem spirituum. Principem dico, potestatis aeris huius, id est qui habet potestatem in hoc aere caliginoso, non cum hominibus in mundo, qui ad ista caliginosa de apparatu supernorum angelorum cum angelis apostatis lapsus est tanquam ad carcerem. Caliginosus enim aer infernus est daemonum usque ad iudicium. Unde in canonica Epistola dicitur : Carceribus caliginis inferni retrusus in iudicio servaretur perimendus. Spiritum ergo erroris dicit principem aeris, quia in hoc aere dominatur. Hanc enim partem sibi usurpavit ad exercendam dominationem ; et quia ita vicini sunt nobis, et spiritus invisibiles sunt, magis sunt timendi. Qui principes nunc etiam adhuc operantur, quantum Deus sinit, in filiis diffidentiae, id est in eis qui diffidunt de aeternis, vel de quorum salute nos diffidimus, et ideo erepti ei sint grati ereptori Christo.

Qui intravit in domum fortis in suo dominatu genus humanum habentis, et prius ipsum alligavit, id est eius coercuit et cohibuit potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis, et sic eripuit vasa eius quaecunque praedestinavit eripere. Arbitrium eorum ab eius liberans potestate, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiae quam attulit secundus Adam, non naturae quam corrupit primus Adam. Filios autem diffidentiae regit princeps iste, id est diabolus, ad arbitrium suum, quod nec ipsum habet liberum ad faciendum, sed in maximam malevolentiam suis sceleribus obduratum. Unde nemo sanae fidei credit vel dicit hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid autem operatur hic princeps in filios diffidentiae, nisi opera sua mala ? et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quam scit eos posse mundari ?

In quam ergo obstinationem cum Deus plerumque facere dicitur non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi, id est spiritus maligni, operentur in filiis diffidentiae : quod Deus debite iusteque permittit, in quibus, peccatis, et nos omnes Iudaei, scilicet ut gentes, aliquando conversati sumus, agentes vitam nostram in desideriis carnis nostrae, id est in malis concupiscentiis quae ex carne sunt, et etiam facientes actu voluntates carnis, id est ea in quibus caro delectatur, ut est luxuria, et huiusmodi, et voluntatem cogitationum, vel mentium, id est ea in quibus caro non delectatur, sed anima cogitat, ut sunt haereticae pravitates, et alia huiusmodi. Et eramus, nos Iudaei, sicut et caeteri, id est gentiles, filii irae, id est debitores aeternae poenae, et hoc natura, id est per patres, Adam scilicet et Evam, id est per peccatum originale ab eis traductum.

Caecitas enim in primo homine per peccatum contigit, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Ideo Apostolus ait : Eramus natura filii irae, id est filii vindictae, filii poenae, filii gehennae. Quomodo natura ? quia peccante primo homine vitium pro natura inolevit.

Tenebatur enim iusta damnatione genus humanum, et erant omnes filii irae, de qua ira Dominus dicit : Qui non credit in Filium, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum. Non ait venit, sed manet. Cum hac quippe ira omnis nascitur.

Ipsa est enim illa ira cum qua omnes nati sumus, cui nascendo haesimus, ira de propagine iniquitatis, de macula peccati. Et nota quod ipsa vere ac proprie natura hominis dicitur, qualis sine vitio primitus condita est. Translatitio autem verbo utimur ut naturam dicamus etiam quali nascitur homo ; secundum quam locutionem dicitur hic : eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Ac si dicat : Cum haec praedicta fuerint in nobis sicut in gentibus, non desperet gentilis quin par Iudaeis fiat, quia nos sicut illi eramus filii irae. In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, id est reconciliator qui hanc iram singularis sacrificii oblatione placaret. Unde subdit :

 

 

4-10. Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvati, et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.

 

Deus autem ; quasi dicat : Quamvis essetis mortui, Deus tamen convivificavit nos, Deus autem, et non alius, et hoc est, Deus autem qui dives est in misericordia, qui actualia et originalia dimittit : ipse, inquam, non propter meritum, sed propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, id est Iudaeos et gentes, non modo postquam iusti fuimus, sed etiam cum essemus mortui peccatis convivificavit nos in Christo, id est a simili Christi, quia sicut Christum a vetustate poenae, ita et nos a vetustate culpae mundavit.

[Augustinus] Vel secundum aliam litteram, convivificavit nos, scilicet Iudaeos, et hoc in Christo, id est per gratiam Christi. Et secundum hoc ita cum superioribus iungit litteram, ibi : Deus autem, quasi dicat : Nos aliquando male conversati sumus, sed Deus qui dives, etc., convivificavit nos, Iudaeos, in Christo, id est per gratiam Christi. Et sicut nos, similiter et vos gentiles convivificavit. Et hoc est quod subdit : Cuius Christi gratia, et vos gentiles, estis salvati, sicut nos Iudaei ; et utrosque conresuscitavit, id est cum Christo iam suscitavit.

Spe tanquam perfectum enuntiat quod futurum est, quia spe certa quod futurum est, iam tenemus : ideo iam velut perfectum esset, sic loquitur. Unde etiam subdit : Et consedere fecit, ut iudices, nos et vos, in caelestibus, non inaniter, sed fideliter iam computat factum quod futurum esse non dubitat.

[Augustinus] Certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos, sed spe certa tenemus. Fecit dico, per hoc quod sumus in Christo Iesu, id est in fide Christi, ut, etc. ; quasi dicat : Ita haec in spe fecit, ut in re compleret in die iudicii. Quod ita dicit ut ostenderet, in re, in saeculis supervenientibus, id est in die iudicii, abundantes divitias gratiae suae, id est abundantia dona gratiae.

[Ambrosius] In futuro enim saeculo apparebit donum Dei in remuneratione credentium, quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hae sunt abundantes divitiae, non tantum quantum mens investigare non potest. Vel ita, ut de praesenti accipiatur, sic quasi dicat : Ideo convivificavit nos prius mortuos ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est posteris nostris, abundantes divitias gratiae suae, id est abundantia dona gratiae quae hic largitur. Deinde utramque sententiam progredere simul, quasi dicat : Divitias, dico, datas vobis hic vel in futuro, non meritis nostris, sed in bonitate Dei. Divitias dico, existentes super nos, id est super intellectus nostros, quia plene capere nequimus. Datas dico, in Christo Iesu, id est per Christum. Et bene dixi in bonitate, gratia enim, praeeunte, id est gratuita Dei voluntate, salvati estis per fidem, quia cooperatur fides bona Dei voluntate.

[Augustinus] Et hoc, id est fides, non est ex vobis, id est ex vi naturae vestrae, quia donum Dei est pure ; non partim ex operibus, ita ut ne quis, id est nemo, glorietur, id est extollatur de operibus.

 

Non hoc ideo fecit quod opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera eius, sitque gloria operanti bonum ; sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum est igitur homini ut de viribus liberi arbitrii sui non praesumat, quia ille qui putavit sine eius adiutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinquam, et vivens prodige cuncta consumpsit, et miseria attritus, et in se reversus dixit : Surgam et ibo ad patrem meum. Quam cogitationem bonam non habet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset. Ideo recte ait : Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte dicas : Promerui, et ideo accepi.

Non putes te promerendo accepisse qui non promereris, nisi accepisses. Gratia praecessit meritum tuum, non gratia ex merito, sed meritum ex gratia ; nam si gratia ex merito emistis, non gratis accepistis : omnia merita praecedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

[Augustinus] Et ne quis aliter intelligeret, propter arrogantes, et suam iustitiam constituere volentes, planius aperit subdens : Ipsius enim ; quasi dicat : Nemo debet de se gloriari, quia nos creati in Christo Iesu, id est in fide Christi, et in operibus bonis simus factura ipsius, id est opus Dei. Vel ita : Nos sumus creati factura, id est per facturam ipsius, id est per operationem Dei, in Christo Iesu, id est in fide Christi, et in operibus bonis. Vel ita : Nos sumus factura ipsius. Nos dico, creati in Christo Iesu, id est per Christum Iesum, in operibus bonis.

[Haimo.] Non utique illa creatura qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui iam utique homo erat : Cor mundum crea in me, Deus, etc.

Hac creatione formamur et creamur, in operibus bonis, quae Deus praeparavit, antequam ad ea surgere possetis. Praeparavit dico, ut in illis ambulemus, proficiendo, non ut confisi gratiae, deinde otiosi simus.

[Haimo] In his verbis aperte monstrat Apostolus ipsam Dei praedestinationem, eiusdemque effectum, id est gratiam quae apponitur.

Ait enim, creati sumus in Christo et in operibus, hoc est gratia. Quod autem sequitur, quae praeparavit, hoc est praedestinatio, quia praedestinatio est gratiae praeparatio. Gratia vero est ipsa donatio, quae est ipsius praedestinationis effectus, quae praedestinatio sine praescientia non potest esse ; potest autem esse sine praedestinatione praescientia, praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus ; praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata, quia etsi sint quaedam ita peccata ut sint etiam poenae peccatorum, unde dictum est : Tradidit eos Deus in reprobum sensum : non ibi peccatum Dei est, sed iudicium. Praedestinatio igitur Dei in bono est, eiusque effectus bonus est. Ille itaque operatur hominem bonum et custodit qui incommutabiliter bonus est, semperque ab illo fieri et perfici debemus ei inhaerentes.

 

 

11-18. Propter quod memores estote quod aliquando vos qui gentes eratis in carne, qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta, qui eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno tempore duo per crucem interficiens inimicitias in semetipso, et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem.

 

Propter quod. Contulerat supra Iudaeos et gentes, ostendens quod utrique essent sub peccato, nunc ostendit gentes fuisse indigniores, et improperia Iudaeorum perpessas, ut modo aequales Iudaeis magis sint obnoxii gratiae Dei, quasi dicat : Praedicta bona habetis a Deo, propter quod, id est quia haec habetis, et ut sciatis omnia esse a gratia Dei, memores estote, ut magis grati sitis, quod vos, Ephesii, aliquando, id est ante conversionem, eratis gentes, id est quales gentes, scilicet veteres peccatores degentes in carne, id est in carnalibus, qui dicebamini praeputium, id est immunditia. Et hoc ab ea circumcisione quae non vere est, sed dicitur circumcisio, quia facta est manu humana, non a Deo in carne, non in spiritu, et memores estote quod vos, qui nunc tales estis, eratis illo tempore malo, scilicet sine Christo, id est sine promissione Christi, quae tunc fiebat Iudaeis Eratis etiam alienati a conversatione Israel, quibus gentibus,

[Ambrosius] scilicet non coutebantur Iudaei. Et si aliquando legem et prophetas accepistis, dicebamini, vel eratis hospites testamentorum, id est adventitii.

[Haimo] Hospes quasi hostii pes, eo quod, cum suscipiebatur in domo ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur pedem super hostium, et datis dextris, iurabat quod pacificus eius esset ingressus. Eratis etiam non habentes spem promissionis factae filiis Abrahae, ut de aeterna haereditate. Et sine Deo, id est sine dei notitia, eratis in hoc mundo, tam malo. Nunc autem, scilicet in hoc tempore gratiae, vos qui aliquando eratis longe, non loco, sed merito, et a Deo, et ab Israel qualitate conversationis, quamvis essetis longe, tamen facti estis prope Deo, et non carnalibus, sed spiritualibus Iudaeis, et hoc in Christo Iesu, id est per Christum, et non quoquo modo per Christum, sed in sanguine Christi, id est per sanguinem eius. In quibusdam codicibus reperitur esse scriptum Qui, ibi, vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur, usque ibi : Nunc autem, eodem tamen manente sensu, hoc modo : Memores estote quod vos qui aliquando gentes, etc. : Qui dicebamini, qui eratis, etc. Nunc vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope, non per vos, sed in Christo Iesu, id est per Christum, et per ipsum : non quoquo modo, sed in sanguine Christi, et recte dico, in Christo.

Ipse enim est pax nostra, inter nos ipsos, scilicet Iudaeos et gentes, et ad Deum qui et duos populos inter se pacificavit, et ideo reconciliavit. Unde subdit : Qui fecit utraque, scilicet utrumque populum, unum in fide et moribus. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet quasi in pacis osculo copulantur, quos per hoc univit, quod sequitur : Et, id est quia, est solvens medium parietem maceriae, id est obstaculum quod erat inter illos duos populos, hinc ex lege, inde ex idololatria solvit, removens legem a Iudaeis, et idololatriam a gentibus : qui paries dicitur maceriae, quia non erat stabilis neque robustus. Est enim maceria congeries lapidum sine caemento, ut fit circa hortos. Paries vero maceriae est qui facile destrueretur veniente gratia, quae et legem amovit, et corda gentium ab idololatria convertit. Medius autem erat ut neuter populus alteri concordaret. Stante autem hoc pariete erant inimicitiae, ira, invidiaeque inter eos, quae abolitae sunt destructo pariete. Unde subdit : Et per hoc est solvens inimicitias in carne sua, assumpta vel immolata. Legem. Hic exponit parietem quantum ad partem Iudaeorum ;

[Haimo] quasi dicat : Ipse dico, evacuans legem mandatorum, id est evacuans legem veterem, quantum ad ea quae mandabat, id est ad carnales observantias, non quantum ad veritatem quam praesignabat. Evacuans dico, decretis, id est praeceptis Evangelii quae ex ratione sunt, ideo evacuavit ut duos populos prius divisos per legem, condat in semetipso, id est coniungat in fide eius.

[Ambrosius] Ipse dico, faciens pacem, destructis inimicitiis. Faciens dico, in uno novo homine, id est in se solo a quo non aliunde est novitas. Et item ideo evacuat ut reconciliet ambos Deo, positos in uno corpore, Ecclesiae ;

[Haimo] quasi dicat : Sublata inimicitia, et lege evacuata, facit pacem inter ipsos, et ambos reconciliat Deo Patri.

[Ambrosius] Per hoc autem reconciliat Deo quod pro peccatis se obtulit, et per Evangelium illuminavit : quae duo consequenter ostendit, subdens ; Ipse dico, interficiens in semetipso inimicitiam, quae erat inter Deum et homines, id est peccata dimisit ; in se vero non aliter interfecit inimicitiam, quam per crucem, id est per mortem. Omnibus enim profecit mors Salvatoris. Et veniens, id est per assumptam humanitatem apparens, evangelizavit, et si non in sua persona, sed in apostolis, vobis, gentilibus, pacem ad Deum fieri per se. Vobis dico, qui longe fuistis a Deo, quia idololatrae et sine lege erant. Non enim regione a Deo longe est quisque, sed affectu. Amas Deum, prope es. Odisti Deum, longe es. Et eamdem pacem annuntiavit his qui prope erant, id est Iudaeis qui unum Deum colebant, et legem a Deo acceperant.

 

 

19-22. Ergo iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coaedificamini in tabernaculum Dei in Spiritu sancto.

 

Ergo iam non estis, etc., quasi dicat : Annuntiavit pacem, et etiam fecit, et quod fecerit, effectus indicat. Quoniam ambo habemus accessum, id est facultatem accedendi ad Patrem, et hoc in uno spiritu, id est per eumdem spiritum qui per Christum omnibus datur, et quia gentes accessum habent ad Patrem. Ergo, o vos gentiles, iam, id est a tempore fidei, non estis hospites, id est indigniores in fide Iudaeis, sicut olim recepti in lege, et advenae, id est extranei a Deo. Sed estis cives sanctorum, non carnalis Israel, id est eiusdem iuris et dignitatis in domo Dei cum sanctis, et domestici, id est familiares, Dei, quibus scilicet arcana revelat, quasi de Babylonia translati estis ad Ierusalem.

Duos quippe civitates in toto mundo faciunt duo amores, Ierusalem facit amor Dei, Babylonia amor saeculi. Interroget ergo se quisque quid amet, et inveniet unde sit civis.

[Haimo] Nos dico, superaedificati, id est innixi, et de bono in melius provecti, super fundamentum apostolorum et prophetarum, id est super Christum qui est fundamentum, praeter quod nemo potest aliud ponere. Dicuntur tamen et apostoli et prophetae fundamentum. Unde ait Propheta in psalmo LXXXVI : Fundamenta eius in montibus sanctis. Sed Christus est primum et maximum fundamentum : qui sicut aperte dicitur Sanctus sanctorum, sic figurate Fundamentum fundamentotorum. Si ergo sacramenta cogites, Christus est Sanctus sanctorum ; si gregem subditum cogites, Christus est Pastor pastorum ; si fabricam cogites, Christus est Fundamentum fundamentorum.

[Ambrosius] Vel, super fundamentum, id est doctrinam, apostolorum et prophetarum, id est super novum Testamentum. Et vere, quia quod apostoli praedicaverunt, prophetae futurum praedixerunt.

[Augustinus] Et ne apostoli vel prophetae in quibus fundata est civitas Dei tenerent se in se, subdit : Ipso summo angulari existente Christo Iesu. In Christo enim totum innititur primo fundamento, in quo omnis ista compages incumbit, ut nusquam cadat : quod fundamentum in summo est et non in imo, ut fabricator porea [f. pareat] : ergo fundamentum et lapis angularis Christus est, et ab imo surgens summitatem tenet, qui dicitur lapis propter firmitatem, quia firmitatem sustinet, et summus, quia consummat, et angularis, quia duos parietes de diverso venientes, Iudaeorum scilicet, et gentium compaginat.

[Augustinus] Unde subdit : In quo Christo, id est per quem Christum, omnis aedificatio, tam de Iudaeis quam gentibus, constructa in fide, crescit per augmentum virtutum. Nemo enim tam perfectus est qui non possit esse perfectior. Crescit dico, in templum, id est usquequo sit templum Dei, factum, remotione vitiorum, in Domino, id est, in operatione Domini. In quo, id est per quem Christum, et vos Ephesi, ut alii, coaedificamini, id est ad similitudinem aliorum aedificamini, in tabernaculum Dei, ut sitis habitaculum Dei, et hoc in Spiritu operante.