Ad Colossenses I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Colossenses I

IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES

 

 

ARGUMENTUM

 

Colossenses, et hi sicut Laodicenses sunt Asiani, et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis. Nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed et hos per Epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso per Tychicum diaconem, et Onesimum acolythum.

 

 

CAPUT PRIMUM

 

  1. Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, his qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu : Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes propter spem quae reposita est vobis in caelis, quam audistis in verbo veritatis Evangelii quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est, et fructificat et crescit, sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu. Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

 

Paulus apostolus. Hanc Epistolam scribit apostolus Colossensibus. Colossenses autem sunt Asiani, quibus non ipse Apostolus praedicavit, sed eius discipuli Archippus et Epaphras. Archippus vero in eos ministerium acceperat ; Epaphras autem ab eis oriundus ab Apostolo instructus, doctrinam Archippi confirmaverat. Archippo ergo praedicante, et praedicationem eius Epaphra confirmante, gratiam Christi didicerant.

[Ambrosius] Supervenerunt autem pseudoapostoli qui eos evertere nitebantur, carnales observantias praedicantes et philosophicis disputationibus simplicitatem eorum irretire conantes. His igitur supervenientibus, et carnales observantias praedicantibus, in dubium illis venerat, quibus potius credendum esset. Unde Paulus, cuius auctoritas celebris erat, quasi medius iudicat quae potius sint tenenda, scribens eis ab Epheso. Describit autem Christum et eius beneficia, ostendens quomodo sufficiens est ad omnia. Carnalia vero prorsus improbat, ut deinceps sincere fidem Christi teneant. Instruit etiam illos moraliter, confirmans quidquid illi, scilicet Archippus et Epaphras docuerant. Et est intentio eius in hac Epistola confirmare Colossenses in eadem fide et doctrina, quam a discipulis eius acceperant, et non in aliquo praeter Christum spem ponendam esse docere. Modus tractandi talis est : Solito more salutationem praemittit : qua praemissa, de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem eorum commendans, orat ut perficiantur in Christo, cuius beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat. Deinde sui ministerii dignitatem commemorans, monet ne per philosophiam vel legis caerimonias seducti, a Christo recedant. Tandem et omnes simul et separatim secundum aetates, et sexus et conditiones moraliter instruit. In fine Archippum commonet, sollicitum fore suscepti ministerii. Praemittens autem salutationem, ait : Paulus, cognito omnibus nomine, apostolus Iesu Christi : Nota omnibus dignitate. Recte hic Apostolum se nominat, quia etiam his Apostolus erat, quibus per discipulos suos praedicaverat. Ecce auctoritas dicendorum. Apostolus, dico, non per iram, sed per voluntatem Dei, quod non pseudo sunt. Et Timotheus frater, qui est vir magnae auctoritatis haec scripsit, his fratribus qui sunt Colossis, et sanctis, et fidelibus, id est et maioribus et minoribus. Et quod ipsi sunt sancti et fideles, hoc est in Christo Iesu, id est per gratiam Christi, non vi legis. Et in scribendo prius salutat, hoc modo, gratia sit vobis, id est remissio peccatorum, et pax mentis et reconciliatio ad Deum. A Deo Patre nostro. Gratias, etc. Ostendit bona esse quae receperunt dum gratias pro eis agit, dicens : Gratias agimus Deo Patri, quia enim Deus et Pater est, et potest, et vult. Patri, dico, Domini nostri Iesu Christi, per quem nobis omnia bona praestantur. Nos, dico, etiam semper orantes pro vobis, ut crescatis in melius, audientes. Ecce hic ostendit unde gratias agit. Et est ordo. Gratias agimus audientes fidem vestram esse in Christo Iesu, qua creditis Christum Deum et hominem esse ; et audientes dilectionem quam habetis, non utique otiosam, sed operis exhibitione provenientis ex ea ostensam in omnes sanctos, et hoc non pro humana laude, vel pro terreno emolumento, sed propter spem, id est rem speratam, quae, tamen modo non apparet, sed reposita est vobis, ab aeterno reddenda in caelis. Et quasi quaereretur : Quomodo ergo tam latens speratur ? subdit, Quam, ut certam haberetis, in verbo audistis, quod utique tenendum est, quia est verbum veritatis Evangelii, id est et plene verum, et bonum nuntium. Ne ergo alibi illam spem quaeratis, quam prius intellexistis : Quod Evangelium, non vos primi habuistis, sed per alios pervenit ad vos, nec soli habetis. Unde subdit, Sicut, etc. Quasi dicat : Pervenit ad vos, dico, ita pure et vere sicut per me et alios venit in universum mundum, et adhuc est manens in universo mundo. Quasi dicat non est vobis minus factum, quam aliis Ecclesiis. Et, cum sit in mundo Evangelium, fructificat ibi, id est homines fructificare facit per bona opera, et crescit, id est excrescere facit augmento scientiae, et numero fidelium, et non id facit per hoc quod alii plus habeant quam vos, sed ita hoc facit sicut est in vobis, et ideo nil debetis superaddere. Est in vobis, dico, ex ea die, qua primum per Archippum audistis, credendo, et cognovistis, discernendo ; quasi dicat. Non supervenientes, scilicet pseudo audistis et cognovistis ; sed per primos, scilicet per Archippum et Epaphram. Quid audistis ? scilicet gratiam Dei in veritate, id est quod totum sit vere ex Deo. Sicut, etc. quasi dicat : Ita a prima die audistis veritatem ab Archippo, sicut postea didicistis veritatem esse ab Epaphra, praedicationem Archippi confirmante, ut in ore duorum vel trium, etc. Epaphra, dico, charissimo conservo nostro, quia nobiscum praedicator est. Qui est fidelis minister Christi Iesu, id est a Christo electus, vel qui dona Christi ministrat, vel Christo offert bonorum operum vestrorum sacrificia. Et hoc non pro rebus vestris, sed pro vobis, id est pro salute vestra ; quia salutem vestram desiderans, coepit adiuvare Archippum. Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram, habitam ad Deum et ad proximum, fundatam esse in spiritu, non in carne, quia pro spiritualibus non pro carnalibus diligitis.

 

 

9-12. Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius, in omni patientia et longanimitate cum gaudio gratias agentes Deo et Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine.

 

Ideo et nos. Supra dixit se orare pro illis. Ecce hic ostendit quid orat. Quasi dicat : Quia tales estis, ideo et nos ex qua die audivimus, hoc de vobis non cessamus pro vobis orantes et postulantes, quasi pro meritis quae pro vobis exhibemus, ut impleamini in agnitione voluntatis eius, id est plene cognoscatis quid Deus volit, et quid non, et hoc per partes exsequitur, scilicet impleamini in omni sapientia rerum quae sunt activae vitae, et intellectu spirituali, id est cognitione spiritualium rerum quae sunt contemplativae vitae. Et magnum est utique plene scire quid Deus velit in omnibus rebus activae vel contemplativae vitae. Impleamini, dico, ita ut postea ambuletis bene operando, id est agatis opera bona, digne Deo, id est ita ut sitis digni eo praemio, ita, silicet ambuletis per omnia negotia activae vitae et contemplativae, placentes Deo, et in omni bono opere fructificantes, in maius ; et per hanc vitae puritatem crescentes in scientia Dei ; id est in cognitione deitatis.

[Ambrosius] Incrementum operum eorum cum scientia fieri vult ut non ignorent fidei suae spem, id est rem speratam quam crederent. Tunc enim firmi et stabiles erunt, si advertant quae pro fide promissa sunt. In omni, etc. Oramus ut ita impleamini et promoveamini, et post hanc promotionem oramus ne relabamini. Vos, dico, confortati a Deo in omni virtute, id est in castitate et caeteris. Confortati, dico, secundum potentiam claritatis eius, id est ab eo qui vos illuminare potuit. Vel ita, confortati, dico, secundum potentiam claritatis eius, id est secundum quod ille bene potest vos confortare qui est claritas Patris, id est Filius ; vel, secundum quod vobis claram cognitionem dedit. Vos, dico, manentes in omni patientia, contra adversa habita, et in longanimitate diutini laboris. Et hoc non ex tristitia, vel ex necessitate, sed cum gaudio gratias, etc. Hactenus dixit unde gratias egit, et quid orat eis. Hic iam incipit ostendere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus sufficit ad omnia bona ; quod possunt scire ex eo, quia ipse et alii apostoli qui in legalibus fuerant, eis dimissis ad Christum confugerant, quasi dicat : Pro vobis oramus. Vos, dico, gratias agentes Deo et Patri, qui solus potest recreare, quia Deus ; et vult, quia Pater ; qui etiam vos, gentiles, sicut nos Iudaeos fecit dignos in partem sortis sanctorum, id est in participationem haereditatis, quae sorte datur sanctis, id est divina voluntate.

Voluntas enim Dei in humano genere sors est, apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per iustitiam, etsi occultam ; per quam haereditas aeterna datur, quibus vult. Unde et ipsa haereditas sors dicitur, quae non meritis, sed electione divina datur sanctis, scilicet patriarchis et prophetis, et ideo per gratiam non per legem quaerenda est.

[Ambrosius] Per gratiam enim dignatus est advocare et inducere gentes in promissionem Iudaeorum. Dico quod nos fecit dignos ; et hoc non in lege, sed in lumine, id est per eum qui est lumen de lumine, cuius gratia illuminantur quod lex non potuit praestare. Vel, dignos nos fecit, ponendo nos in lumine, in clara cognitione, a qua devians cadit in tenebras.

 

 

13-20. Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum. Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae : quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra visibilia et invisibilia. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.

 

Qui eripuit nos, etc. Quasi dicat : Qui ita dignos nos fecit, quod in baptismo eripuit nos, similiter et vos, de potestate tenebrarum, id est ignorantiae peccatorum, daemonum qui vere dominabantur nobis. Diabolus enim et angeli eius captivaverant praedestinatos ad Dei gloriam, a Redemptore autem nostro foras missi qui dominari infidelibus solebant intrinsecus, fideles oppugnant extrinsecus, sed non expugnant.

Et transtulit nos de mundo in regnum Filii, id est ut essemus regnum filii. De quo ipse dicit : Regnum meum non est de hoc mundo. Non ait non est hic, sed non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo ; sed est in mundo. Regno enim suo dicit : De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo quando ad mundi principem pertinebant.

Vel ita : Eripuit nos de potestate tenebrarum, id est de inferno in quo tenebamur a diabolo tam ex proprio quam ex delicto Adae ; et transtulit nos in regnum, scilicet quando attollens nos de imo tartari, induxit in caelum cum vero Filio suo. Iam enim credentes qui fixa mente devoti sunt exeuntes de saeculo, duce dextrae Patris angelo, inducuntur in caelum. Filii, dico, dilectionis suae, quos scilicet diligit. Ita et nos per eum diliget ; sine eo odiosi erimus.

Attende diligenter quod dicit, filii charitatis suae. Si charitas qua Pater diligit Filium, et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid convenientius, quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus ? Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus est charitas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Non enim dixit Filii sui, quod si diceret verissime diceret. Sed ait, filii charitatis suae. Filius ergo est etiam Spiritus sancti, si non est in illa Trinitate charitas Dei, nisi Spiritus sanctus : quod cum sit absurdissimum, restat ut non solum ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocetur. Quod vero dictum est, filii charitatis suae, nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiae suae. Charitas enim Patris eius natura atque substantia est, ut saepe diximus. Et ideo Filius charitatis eius, nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus. In quo habemus, etc. Quasi dicat : Transtulit nos in regnum Filii per quem et redemit nos. Et hoc est quod ait : in quo Filio nos Iudaei habemus redemptionem. Aliter non iremus in caelum. Redemptio est, destructa potestate diaboli, facultas libertatis, quae vobis est data fuso illius sanguine qui nullum habuit peccatum.

Ut, quia diabolus illos merito tenebat quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia victus, et hoc vinculo vinctus est fortis. Et ideo non est opus aliis hostiis, quia per eum, habemus redemptionem et remissionem peccatorum. Quotidie si peccamus, et non est opus aliis, et bene haec per eum fuit, quia ipse est, qui est imago, Dei Patris, id est plene similis Patri, et de Patre.

Imago ergo Patris est, quia de ipso est, et nihil distat ab ipso. Non ita homo est imago Dei. Homo enim est imago Domini imitando, sed non qualis imago est Filius. Aliter enim est imago Dei in filio, aliter in homine ; sicut aliter est imago regis in nummo, aliter in Filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei est ; Christus est Filius, qui hoc est quod Pater. Nulla imago Dei coli debet, nisi illa quae hoc est quod ille ; nec illa pro illo, sed cum illo.

Imago Dei, dico, invisibilis, id est incomprehensibilis, nec coepit cum creatura, imo ipse primogenitus omnis creaturae, id est ipse solus, et ante omnem creaturam est genitus. Alia sunt creatura ante quae omnia ipse est genitus. Hic ostenditur coaeternus Patri. Et vere genitus est ante omnem creaturam, quia in ipso, id est per ipsum, universa condita sunt. Ecce hic ostenditur coomnipotens Patri, et ita in nullo Filius minor est Patre. Universa dico, quae sunt in caelis et in terra visibilia, ut sol et luna, et invisibilia, ut angeli et animae. Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. Etiam haec altissima, per eum facta sunt. Omnia prorsus per eum creata sunt, quia etiam elementa. Unde omnia, et in ipso sunt, id est ipso auctore vivunt. Vel, omnia per ipsum creata sunt, et ita, per ipsum, quod ante erant vita in ipso. Vel ita per ipsum omnia creata sunt et omnia in ipso sunt, id est eum non excedunt, quia immensus est, et ideo extra substantiam eius esse non possunt. Et ipse, non modo aeternitate et potentia, sed etiam dignitate, est ante omnes, nullus est ei aequalis etiam secundum quod homo est.

 

Et sicut omnia creavit, ita et ipso constant omnia qui omnibus secundum divinitatem infusus omnia sustinet et regit. Et cum talis sit ipse secundum etiam hominis naturam, est caput corporis sui, scilicet Ecclesiae quae unita est Christo gratia et natura ut capiti. Dum igitur dicitur caput corporis, id est Ecclesiae, quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus.

Providet enim Ecclesiae, et regit cam, et in ipso sunt omnes spirituales sensus Ecclesiae, uti in capite omnes sensus corporis. Sicut enim anima totum corpus nostrum animat et vivificat, sed in capite omnibus sensibus sentit, ideoque capiti cuncta subiecta sunt ad operandum ; illud autem supra locatum est ad consulendum, quia ipsius animae quae consulit corpori, quodammodo personam gerit caput. Ibi enim omnis sensus apparet, sic in universo populo omnium sanctorum, tanquam uni corpori, caput est homo Christus, quos omnes ab Abel usque ad ultimum iustum Sapientia Dei illuminat, quae plenius fuit in Christo. Aliter enim caeteri sapientes sunt, aliter homo Christus, qui ipsius Sapientiae per quam fiunt sapientes quicunque homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam gerit, veritate ipsius et gratia plenus : et ideo omnium qui de plenitudine eius accipiunt, caput est. Ex quo apparet quod Sapientia Dei, id est Verbum non sic assumpsit illum hominem ut caeteros, sed multo excellentius, multoque sublimius, quomodo ipsum solum assumi oportuit, in quo Sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat ostendi. De caeteris enim sapientibus recte dici, quod habeant in se Verbum Dei per quod facta sunt omnia ; sed de nullo eorum recte dici potest, Verbum caro factum est. Homo ergo excellentius assumptus, quasi personam Sapientiae Dei gerit, ut caput, in quo omnes sensus, personam animae quae totum corpus vivificat. Sed cum Ecclesia ab Abel coeperit, quomodo homo Christus caput est eorum qui tunc fuerunt ? Bene, quia ipse qui est principium Ecclesiae, secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiae, quia omnes iustos qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur virtute divinitatis et misericordiae suae dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius fundata est. Et bene. Ipse est caput et principium, id est rector et fundator, quia ipse est primogenitus ex mortuis, primus mortuorum ad immortalitatem resurgens.

[Ambrosius] Sicut enim natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic iterum de virgine natus homo primus resurrexit, ut quod creaverat restauraret, ut semper sit primus et princeps. Unde subdit : Ut per hoc sit ipse in omnibus, tam prioribus quam sequentibus, tenens primatum, id est dominium, quia potest alios suscitare. Et bene primatum habet, non solum quia primogenitus est, sed etiam quia complacuit Trinitati omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia, id est placuit Trinitati, quod in ipso omnis plenitudo scientiae et virtutum non modo esset, sed habitaret. Et reconciliaret omnia, id est Iudaeos et gentes. Attende quod plenitudo recte dicitur in ipso esse et manere, quia omnia potest per se, ut nihil exceptum sit, quod per eum non possit praestari. Unde ait : Sicut Pater vitam habet in se, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Sicut enim suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat et sic ostenditur perfectus Deus esse Omnia, dico, tendentia in ipsum, qui est lumen verum et aeternum, id est aeterna veritas. Vel, reconciliari in ipso, oblato Deo placuit per ipsum reconciliari omnia. Et ipse est, pacificans, id est pacificavit non gratis, non per aliam hostiam, sed per sanguinem crucis eius, id est per mortem crucis eius, quae est turpior mors. Pacificavit dico, sive quae in caelis, sive in terris sunt, id est caelestia et terrestria, quia patet homini introitus in caelum. Vel, quae in caelis sunt, id est sanctos, qui iam sunt in caelo ; et quae in terris, id est sanctos, qui adhuc in ista vita sunt.

 

 

21-29. Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis, nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso, si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe Evangelii quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in possessionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est Ecclesia ; cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei : mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae, quem nos annuntiavimus corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu : in quo laboro certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.

 

Et vos cum, etc. Quasi dicat : Et ut specialiter loquar, et vos, o Colossenses, pacificavit et reconciliavit Deo, cum, id est quamvis, essetis aliquando alienati a Deo, id est nihil cum Deo habentes, et inimici, contradicendo. Et hoc sensu, quia putabatis bene agere. Vel secundum aliam litteram potest legi, quod idem valet. Cum essetis aliquando et inimici sensus, id est consilii eius, quia non receperunt quae per Moysen mandavit Deus devotis idolis suis, vos, dico, degentes actu in operibus malis. Nunc autem. Quasi dicat : Aliquando tales eratis, nunc autem, et in hoc tempore gratiae, non in alio, reconciliavit vos remissione peccatorum, in corpore carnis eius, id est fragilitatis eius, id est in corpore suo passibili et mortali. Et hoc, per mortem eius. Reconciliavit dico, exhibere vos, ad hoc, id est tandem exhibeat, id est repraesentet vos sanctos virtutibus, et immaculatos a peccatis, et usque adeo quod irreprehensibiles, quia tunc nihil mali erat in eis. Irreprehensibiles d i co, coram ipso, quia omnia videt. Vel repraesentet, coram ipso, qui tunc ei praesentes eritis, videntes eum sicuti est facie ad faciem, de quo diffidendum non est. Si enim mortalis et mortuus potest reconciliare, iam immortalis potest omnia facere. Si tamen, etc. Hic monet quod in fide Christi et spe perseverent. Ideo enim tot et tanta dixerat de Christo, ut ponant spem in eo solo, in quo omnia bona sunt, non alicui elementorum, vel angelorum se subiiciendos putent. Hic enim solus colendus, et ad hunc non est aestimandus quisquam. Quasi dicat : Exhibeat vos dico, tamen hac conditione, si permanetis in fide fundati, id est firmi, non fluctuantes, et stabiles, ut per vos non recedatis ; et immobiles, alio impellente a spe Evangelii, id est si estis stabiles in spe praemii, et ab ea immobiles, quae promittitur in Evangelio. Si haec fecerint, exhibebunt eos Deo. Aliter enim non prodest eis Christus.

[Ambrosius.] Quod Evangelium tenere debetis, quia audistis, id est intellexistis. Et prius est reverti. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire. Quod Evangelium praedicatum est, et manet, in universa creatura quae sub caelo est, id est in universis hominibus qui sunt nova creatura, quotquot ubicunque sunt. Vel ita, praedicatum est in universa creatura nova. Hoc non mutatur. Quae tamen nova creatura modo est sub caelo, adhuc peregrina, sed tandem perveniet ad gloriam. Cuius, Evangelii praedicandi, ego Paulus factus sum minister. Et ita potestis scire quod verum est : Qui nunc Ephesi positus in carcere pro Evangelio, gaudeo in passionibus, quia non credentes proficiunt. Quas sustineo, pro vobis, confirmandis in veritate Evangelii, et adimpleo ea passionum Christi quae desunt. Suas passiones dicit esse Christi ; quia nostrae passiones, qui sumus Christi membra, Christi sunt. Quasi enim unus homo una persona est caput cum corpore, id est salvator cum salvandis. Si ergo in membris Christi es, quidquid pateris ab eis qui non sunt in membris Christi, deerat passionibus Christi. Ideo additur, quia deerat, mensuram implens, non superfundens. Tantum pateris, quantum ex passionibus tuis inferendum erat universae passioni Christi, qui passus est in capite nostro, et patitur in membris suis.

 

Ad communem hanc quasi rempublicam nostram quisquis pro modulo suo exsolvit quod debet, et pro possessione virium nostrarum quasi canonem passionum inferimus paratoria plenaria nostra passionum non erit, nisi cum saeculum finitum erit. Vel, ea passionum Christi, id est quae Christus sustinuit, vel quae me sustinere praecepit. Quae adhuc, desunt adimpleo, id est paratus sum pati. Et hoc non in meis, sed in carne mea. Vel, desunt non in carne ipsius Christi, sed in carne mea. Et haec patior, pro corpore eius, multiplicando, quod est Ecclesia. Quasi dicat : Non de alio corpore dico nisi de illo quod est Ecclesia, cuius corporis ego factus sum minister, ut ei ministrem spiritualia. Minister dico, secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, id est ad hoc factus sum minister, ut ei demum dispensem actu per gratiam apostolatus mihi crediti a Deo in vobis. Vel ita, cuius Evangelii ego factus sum minister, secundum dispensationem Dei, id est secundum gratiam apostolatus mihi a Deo dispensati. Quae data est mihi in vobis. Tantum est enim quod a meis discipulis praedicatum est vobis, quantum si a me ipso. Ministrum Evangelii inter gentes, a Deo per Christum factum se esse dicit. Ad quid autem ? Ostendit, scilicet ut mysterium, a Deo susceptum per idoneum servitium, impleatur, quod ignotum cum a saeculis fuit, scilicet mysterium nativitatis ex Deo, et nativitatis ex Maria, et salvationis gentium et totius operis Christi. Unde subdit, ut impleatur. Quasi dicat : Data est mihi dispensatio ad hoc, ut impleatur. Et impletum ostendam, verbum, id est dispositionem vel ordinationem Dei, id est quod Deus praeordinavit de vobis gentibus, vos scilicet per Christi incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Quod verbum est mysterium, id est occultum.

Quia si erat notum : In principio erat Verbum, nusquam erat lectum : Verbum caro factum est, etc. Quae ad sacramentum incarnationis pertinent. Unde : Abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis. Quosdam enim Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos vidi, et ibi legi, non quidem his verbis, sed haec quidem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum ; sed quod Verbum caro factum est, non legi. Indagavi quippe in libris varie dictum, quod Filius sit in forma Patris ; sed quod exinanivit se, non habetur in illis. Recte ergo illud verbum dicitur mysterium, id est occultum. Quod absconditum fuit a saeculis, id est a principio saeculorum : et absconditum fuit generationibus omnibus, non cuidam parti tantum, nisi cui per Spiritum sanctum revelavit. Nunc autem, id est in tempore gratiae, manifestatum est, non omnibus, sed sanctis eius, humilitate parvulis. Nec his omnibus plene innotuit, sed his tantum, quibus voluit Deus, ex sola gratia notas facere divitias gloriae sacramenti huius, id est copiosam gloriam tam digni sacramenti, in quo sunt multa, scilicet fides, remissio, iustitia, dona Spiritus sancti, futura beatitudo. Et ideo dicit divitias, sacramenti dico, existentis ; in gentibus : quod, sacramentum est Christus in vobis, gentibus, id est illud sacramentum est Christi incarnatio per quam salvantur gentes. Ita est in vobis, ut sit spes gloriae, id est ut per eum speretis gloriam sine lege. Quem, id est qualem Christum, nos apostoli annuntiamus, quod sine lege salvat gentes. Nos dico, corripientes, id est arguentes, non solum vos, sed omnem hominem, qui deviat a veritate quam novit. Et docentes omnem hominem, scilicet eos qui ignorant veritatem. Vel contradicentes corripimus et convincimus, et obedientes docemus. Docentes dico, in omni sapientia, non sumus caeci ut pseudo, sed docemus, in omni sapientia. Vera sapientia est in disciplina Dominica, scilicet cum Christus agnoscitur : quod Apostolus magna cum diligentia agere testatur, ut erudiens hominem in hac sapientia, consummatum exhibeat eum Deo. Unde subdit : Ut exhibeamus, id est offeramus Deo in sacrificium, omnem hominem, tam Iudaeum quam Gentilem, perfectum, non in lege, sed in Christo Iesu, id est in intellectu mysterii Christi, in quo, id est in qua re, scilicet ut omnis sit perfectus in Christo, et laboro certando contra rebelles, secundum operationem eius, quam operatur in me virtute, miraculorum, id est certo contra perfidos adiuvantibus me signis virtutum, per quae vita infidelitatis comprimitur, ut qui verbis contradicunt, virtuti cedant. Quasi dicat : Labori meo adiungit Deus miracula ad confirmationem.