Ad Romanos II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-2. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas. Eadem enim agis quae iudicas. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
Supra contra gentiles locutus est, superbiam eorum, et turpitudines, in quas propter eam traditi sunt detestans :
[Haimo] Hic autem communiter de gentibus et Iudaeis agit, qui se invicem iudicabant, nec tamen a malis cessabant. Quasi dicat : Propter quod, scilicet quia omnis faciens et consentiens est dignus morte, inexcusabilis es, o homo, scilicet carnis. Omnis, scilicet tam Iudaeus quam gentilis, qui iudicas alterum, id est damnas, in quo ostendis te esse quod non es, id est iustum. Iudaeus iudicat gentilem, secundum priorem statum : et gentilis Iudaeum, et uterque homo, non spiritus, id est carnalis, non spiritualis, et uterque inexcusabilis. Si enim gentilem iudicat Iudaeus de idololatria, et ipse idololatra ; si gentilis Iudaeum de legis praevaricatione, et ipse praevaricator est legis naturalis ; ideoque uterque inexcusabilis est. Vel specialiter propter Iudaeos haec dicit, etsi nondum eos nominatim exprimit, qui in lege gloriantur, et agunt ea quae damnant in aliis, sicut in sequenti ostenditur. Et quia nondum nominatim eos exprimit, ideo in sequenti nominat. Et quia non solum qui in lege peccaverunt peribunt, sed etiam qui sine lege peccaverunt ; ideo et de gentibus ibidem addidit dicens : Iram in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei et Graeci, et gloria omni operanti bonum Iudaeo et Graeco.
[Haimo] Quasi dicat : Propter quod, scilicet quia gentiles praedicta facientes sunt inexcusabiles, multo magis, o homo omnis qui iudicas, id est o Iudaee, qui per legem instructus alios damnas, inexcusabilis es, quia te ipsum non servas ab his in quibus alios reprehendis. Quod autem inexcusabiles sint probat, sive specialiter de Iudaeis sive communiter de Iudaeis et gentibus ; quasi dicat : Vere inexcusabilis es tu qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas, id est tu ipse es testis damnationis tuae, dum alium iudicas. Quare hoc ? Enim, id est quia eadem agis quae iudicas, id est in aliis reprehendis. Scimus enim, vel autem, quoniam iudicium Dei est, secundum veritatem in eos qui talia agunt. Inanem excusationem Iudaeorum et gentilium sua auctoritate destruit hic Apostolus. Posset enim in excusationem sui peccati dicere Iudaeus : et si eadem ago quae iudico, me tamen Iudaeum defendit genus et lex ; et contra gentilis : me defendit ignorantia. Contra quod Apostolus ait : Scimus, etc., ostendens Iudaeos non posse excusari per legem vel genus, nec illos per ignorantiam.
[August.] Ignorantia enim in eis qui intelligere noluerunt, peccatum est ; et in eis qui non potuerunt, poena peccati. Scimus, etc.
[Haimo] Quasi dicat : Vos ita opinamini, sed nos scimus quia iudicium, etc., vel si est ibi enim, ita lege : Vere inexcusabilis es, quia scimus, quia iudicium Dei est secundum veritatem, id est aequitatem rei, non secundum acceptionem personarum, in eos, id est contra eos, qui talia agunt, sive Iudaei, sive gentiles sint, id est in eos qui illa faciunt quae in aliis reprehendunt. Homines in iudicio attendunt personas potentium divitum propinquorum, sed Dei iudicium in hoc verum est, quia qui verax est non attendit personam, sed vitae meritum.
[Ioan. Dam.] Humanum quippe iudicium multis modis corrumpitur, amore, odio, timore. Saepe iudicium integritate violatur, et contra iustitiae regulam interdum misericordia inclinatur.
[Ambros., Orig.] Iudicium vero Dei est secundum veritatem, quia unicuique reddet secundum mensuram boni vel mali. Veritas quippe iudicii hoc postulat, ut malus mala, bonus recipiat bona. Sed illud in hoc loco videtur ostendi, quod solius Dei sit secundum veritatem iudicium, quia corda hominum nosse solius Dei est, et mentis secreta dignoscere. Sunt enim quaedam quae committuntur opere quidem malo, animo autem non malo, ut si quis verbi causa hominem non voluntate occiderit. Alia vero sunt opere quidem bono, sed animo non bono, ut si quis misericordiae opus non pro mandato Dei, sed ut laudetur ab hominibus faciat.
3-6. Existimas autem hoc, o homo qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei ? An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor, thezaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.
Quasi dicat : Nos apostoli ita scimus, sed tu, o homo, scilicet carnalis, non spiritualis, omnis qui iudicas eos qui talia agunt, qualia supra memoravimus. Et tamen facis ea existimas, id est opinaris, hoc, scilicet quia tu effugies quocunque modo iudicium Dei ? et an hoc facis ? Quasi dicat : Mirum est. Et est hic increpatio cum ironia. Irascitur enim eis Apostolus, quia impunitatem sibi promittunt, alios iudicantes.
[Ambros.] Et cum hoc capitulum generaliter agat contra Iudaeos, et gentiles, potest etiam specialiter accipi contra quemlibet superstitiosum praelatum Ecclesiae, qui per hypocrisim examen fallit intuentium ; ut cum puniendus sit, honore dignus appareat. Similiter et de Iudaeo, qui simulat quod non est. Et ideo congrue ait, iudicas quasi aliorum doctor ; non te accusas, sed alios, impunitatem sperans, quia haec potestas data est tibi, et non est in mundo, qui te iudicet. Sed etsi desit ad praesens qui te iudicet, effugere tamen iudicium Dei quod in mundo evasisti, in futuro non poteris. Et quasi ille diceret : Cur ergo non punit ? Ait Apostolus : Quia bonus Deus exspectat te. Quod tu ignoras, et ideo contemnis. Et hoc est :
Tu contemnis divitias bonitatis eius,
[Orig., Haimo] id est copiosam bonitatem eius. Copiosa est bonitas Dei quae multis peccantibus multa bona ministrat, blandiens ut ad poenitentiam attrahat. Et contemnis divitias patientiae, id est copiosam patientiam Dei, quae tot et tanta peccantes sustinet, nec cito eos punit. Subdit, et contemnis divitias, longanimitatis eius,
[August., Orig.] id est copiosam longanimitatem Dei, quae non ad horam est, sed longa, et per multa exspectans tempora. Hanc exhibet Deus, quia modo tempus est misericordiae. Et, an hoc facis ? Quasi dicat : Mirum ! Videtur autem longanimitas, quae alibi sustentatio dicitur, a patientia differre, quia qui infirmitate magis quam proposito delinquunt, sustentari per longanimitatem dicuntur : qui vero pertinaci mente exsultant in delictis suis, ferri patienter dicendi sunt.
[Haimo] Patientia ergo est qua per superbiam, et pertinaci mente peccantes non statim punit. Longanimitas est qua per infirmitatem, et non deliberati animi malitiam peccantes diu portat, exspectans ad poenitentiam.
[August.] Haec autem contemnit qui non sic utitur ad poenitentiam, ut Deus intendit, sed ad impunitatem vertit. Quem ut sollicitum faciat atque apertius redarguat, addit : Ignoras quare contemnis bonitatem Dei, et etiam : Ignoras quoniam benignitas Dei adducit te, quantum in se est, ad poenitentiam ? Ecce Deum misericordem nescis. Et an hoc facis ? Quasi dicat : Mirum est ! Severe in his omnibus loquitur, quia mala mens non revocatur ad vitam nisi timore.
[Ambros.] Et attende in his tribus versibus tres peccatorum gradus adnotatos. Peccas enim, o homo, dum tu impunitatem promittis : quod ibi notatur, existimas autem, etc. Item, gravius peccas, quia contemnis bonitatem Dei. Unde ibi, an divitias bonitatis, etc. Et gravissime peccas, quia ignoras te contemnere. Unde ibi, ignoras, etc. An hoc facis ? Increpatio est ; quasi dicat : Mirum est ! Secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram ; quasi dicat : Benignitas Dei te adducit ad poenitentiam, sed non adduceris.
Imo : Thesaurizas tibi iram, id est accumulas tibi vindictam : et hoc, secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, id est quia durus es, et in malo tuo pertinax, de quo nec corde poenites. Sunt, enim quidam quibus mala quae agunt displicent, et ducti poenitentia cordis, quatenus eis datur, ex eis exire laborant, de quibus non loquitur hic. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis praesumentes, et patientia abutentes, in eis pertinaciter perdurant.
[August.] In quo illius ostendunt patientiam, et suam accumulant sarcinam deterius peccando. Sunt alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam ea gravia esse intelligunt, putant sibi iam non posse ignosci, sicut Cain qui dixit : Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear.
Et hac desperatione subrepit eis, ut quidquid libuerit tanquam damnationi destinati sine poenitentia faciant. Illi ergo nimia spe Deum non iustum autumant, isti vero desperatione Deum non bonum existimant. Ex utroque igitur periclitabuntur, et sperando et desperando.
Contrariis rebus, et contrariis affectionibus laborantes peribunt. Ista enim duo occidunt animas scilicet desperatio, et perversa spes. His duobus fit blasphemia in Spiritum sanctum. Unde dicitur in Evangelio : Qui peccaverit, id est blasphemiae verbum dixerit, in Spiritum sanctum non remittetur ei hic neque in futuro. De quo et Ioannes in Epistola canonica ait : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut oret quis.
Peccatum ad mortem, vel in Spiritum sanctum committitur duobus modis, scilicet per obstinationem, vel desperationem. Obstinatio est indurare in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impoenitens ; et haec impoenitentia est blasphemia in Spiritum sanctum. Desperatio est qua quis penitus diffidit de Dei bonitate. Et utrumque dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, atque benignitas quae tanta est cuius finis non est.
Vere igitur in Spiritum sanctum delinquunt qui suam malitiam Dei bonitatem excedere putant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari, portum divinae indulgentiae, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes : Misericordia nulla est, et super peccatores necessaria damnatio debetur, qui etiam pertinaciter malo inhaerent in Spiritum sanctum, id est contra Dei bonitatem peccant, quae eos patientissime sustinens, plurimis donat bonis atque ad correctionem et poenitentiam undique vocat. Vocat enim beneficiis creaturae, vocat impartiendo tempus vivendi, vocat per flagellum correctionis, vocat per misericordiam consolationis ; sed observa ne longitudine misericordiae Dei, male utendo thesaurizes tibi iram. Non tibi videatur sic Deus misericors, ut non videatur iustus ; non ita iustus, ut misereri non velit. Ad hoc non parcitur homini, ut convertatur, et non sit, qui damnetur.
Solet hic quaeri quare peccatum in Spiritum sanctum irremissibile dicatur. De quo diversi varie sentiunt. Alii enim ideo dicunt irremissibile, qui aliter peccantes poenitere non possunt, habentes corda indurata, velut lapides, sicut de diabolo dicitur : Induratum est cor eius tanquam lapis. Alii vero dicunt, ideo dici irremissibile, quia taliter peccantes nunquam poenitent, cum tamen possint, et ideo nunquam eis remittitur.
Utrique vero in assertionem suae opinionis auctoritates in medium conferunt. Augustinus namque ait : Ista impoenitentia, vel cor impoenitens quandiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari. De nullo enim desperandum est, quandiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Paganus est hodie, Iudaeus infidelis est hodie, quid si cras amplectatur Catholicam pacem, et sequatur Catholicam veritatem ? Quid si isti quos in quocunque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas antequam finiant istam vitam agant poenitentiam, et inveniant veram vitam in futuro ? Nolite ergo antequam tempus veniat quemquam iudicare.
Item, praebendo patientiam Dominus dat locum poenitentiae, nolens aliquem perire, id est digna morte facere, vel adhuc damnare. Super Matthaeum autem contra dicitur : Tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia cognoscere et enuntiare cogatur. Super Marcum quoque dicitur quod taliter peccans digne poenitere non potest. Advertentes igitur utramque auctoritatem attestationem sine praeiudicio alicuius illarum partium dicimus, ideo irremissibile nobis videri dici, non quae nunquam poeniteant, vel poenitere non possint, sed quia vix raroque atque difficulter poeniteant. Unde Augustinus ait super illum locum Psalmi : Convertam in profundum maris, id est eos qui erant desperatissimi. Unde Ioannes caute non ait, dico ut non quis oret, sed non dico ut non quis oret. Et quod dicuntur tales non posse poenitere, vel humilitatem deprecandi subire, intelligendum est, non posse nisi vix, et difficulter et raro. Unde Augustinus ait : Quasi invitus in reos vindicat Dominus, qui invitam non mortem a principio constituit homines. Ipse enim infert sibi interitum, qui medentis contempsit consilium Domini. Ergo dum tempus est, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne, quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum evadere nequaquam possit. Tales Apostolus deterrens ait : Thesaurizas tibi iram, id est accumulas tibi vindictam.
[Hier.] Perspicuum enim est iram in Deum non cadere, sed clementissimum vitiis nostris ad vindictam provocari. Iram dico exercendam, in die irae, et revelatione iusti iudicii Dei.
[Ambrosius] Tempus iudicii appellat diem irae et revelationis. Diem vocat, non pro tempore, sed quia omnia tunc erunt aperta quae modo sunt occulta ; irae, quantum ad peccatores qui tunc punientur ; revelationis, quia tunc revelabitur quod a nobis modo nescitur, ut confiteantur etiam inviti iustum iudicium Dei, quod modo futurum negatur. Bene dixit, iusti iudicii, quia ipse est qui reddet unicuique iuxta opera sua.
Reddet enim Deus tunc unicuique secundum opera sua, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera sua. Cuius etiam erga iniquos modo est larga bonitas.
[Gaudentius, August.] In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam iustus est ; et bona pro malis, quoniam bonus est : et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est ; tantum mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. Reddet ergo mala pro malis, scilicet poenam pro iniustitia, ut in reprobis : et bona pro malis, scilicet gratiam pro iniustitia, ut in parvulis ; et bona pro bonis, scilicet gratiam pro gratia, ut in adultis, qui bona operando vitam meruerunt. Sed forte aliquis quaeret : Quomodo secundum opera reddet, et iuste retribuet, cum pro temporali opere peccati perpetuo puniatur ? Ad quod respondetur sic :
[Gregorius.] Ad districti iudicis iustitiam pertinet, ut nunquam careant supplicio, quorum mens in hac vita nunquam voluit carere peccato ; et nullus detur iniquo terminus ultionis, qui, quandiu valuit, habere noluit terminum criminis. Postremo quaeritur utrum mala voluntas atque conscientia reproborum in gehenna punitorum sit peccatum, vel tantum poena : et si peccatum est, utrum per illud mereantur poenam. Ad quod dicimus, post hanc vitam non esse tempus merendi, sed recipiendi. Nullus enim meretur, nisi dum in corpore est, sicut in consequentibus epistolarum locis legitur. Ideo quidam concedunt malam illam voluntatem quae est in reprobis, post hanc vitam peccatum quidem esse, id est culpam simul et poenam, sed per eam nihil mereri, sicut bona voluntas in electis quidem bonum est, et gloriosa remuneratio, sed per eam nihil merentur. Alii vero dicunt illam malam voluntatem tantum poenam esse et non culpam. Si enim, inquiunt, culpa est, et puniri non meretur, impunita remanet, et ita nonnullum peccatum impunitum relinquit Deus, cum auctoritas dicat nullum malum impunitum, et nullum bonum irremuneratum. Ad quod alii respondent illud accipiendum fore de commissis vitae praesentis, nec tamen illud impunitum concedunt, quia mala illa voluntas, non tantum culpa, verum etiam poena est. Deinde exsequitur Apostolus quomodo reddat singulis secundum opera, sic dicens :
7-9. His quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam, his autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci.
His quidem, etc.,
[Ambros.] id est qui bene usi patientia Dei operantur bona, reddet gloriam, quia fulgebunt ut sol in regno Patris sui ; et honorem, quia ad dexteram Dei sancti erunt. Et incorruptionem, quia quod habebunt permanebit sine fine. Hoc ideo adiecit, ut alia gloria et alter honor ille intelligeretur, quam in praesenti habetur. In praesenti enim honor et gloria frequenter amittitur, quia corruptibilis est, et qui dat, et qui accipit. In futuro autem incorruptibilis datur honor et gloria.
His qui sunt secundum patientiam Dei boni operis quaerentibus vitam aeternam, id est qui hac intentione bona operati sunt, ut habeant vitam aeternam, non ut videantur ab hominibus, sicut hypocritae faciunt.
His autem qui sunt ex contentione, id est qui contendunt inter se, ut vos Romani facitis, vel qui contendunt cum Deo nolentes poenitere, cum ipse multis modis ad poenitentiam vocet.
Et qui non acquiescunt veritati, cum eis dicitur : Credunt autem iniquitati, id est impunitati diffidentes de Dei iudicio futuro. His, inquam, talibus erit post iudicium ira, id est poena materialis vel spiritualis : et in ipso die iudicii erit eius indignatio, quia sibi ipsis indignabuntur ; et interim ante iudicium post carnis absolutionem erit eis tribulatio et angustia, in anima sola ; post iudicium autem erit ira et indignatio, ut dictum est. Vel ita ut duo sequentia sint expositio duorum praecedentium ; quasi dicat : Illis talibus erit ira Dei, id est videbitur Deus iratus, in quo omnis tranquillitas et nulla est perturbatio. Nam Dei natura ab his passionibus immunis est. Et ne videantur irasci, et non vindicare, subdit : indignatio, quia addens supra iram, iniuriam suam Deum vindicaturum significat. Unde praedicta exponens subdit, tribulatio et angustia. Et appellatur tribulatio quod prius ira, et angustia quod prius indignatio. In omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci. Quod supra indiffinite dixerat, dicendo : his qui sunt, etc, hic universaliter dicit, ut includat Iudaeum, et gentilem.
[Haimo, Ambros.] Quasi dicat : Haec poena veniet in omnem animam, tam Iudaei quam gentilis, operantis malum. In hoc opere non solum facta significat, sed etiam perfidiae professionem. De incredulo enim agit, et ideo in animam dixit, ut spirituales poenas intelligas, quia anima increduli pro perfidia arctabitur spirituali poena. In omnem dico animam, Iudaei primum, id est maxime, quia etiam scriptam legem habuit, et Graeci, id est gentilis.
[Ambros.] Iudaeum semper anteponit, praerogativa Patrum, ut aut coronetur prius, aut damnetur gravius qui credens propter Abraham honorificentior est, diffidens autem peius tractandus est, quia donum promissum Patribus refutavit.
10-13. Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. Non enim est acceptio personarum apud Deum. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt ; et quicunque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum ; sed factores legis iustificabuntur.
Pax, quod supra, incorruptio, erit omni operanti bonum, Iudaeo primum, tempore operanti, vel primum, id est maxime operanti bonum ; quia melius instructus, melius operatur ; et Graeco, id est gentili. Non enim est, etc. ; quasi dicat : Coaequo Iudaeum et gentilem in poena et gloria. Enim, id est quia, non est acceptio personarum apud Deum, id est quia Deus iudicat, non secundum personas, sed secundum merita, quia utrosque secundum modum peccati damnat.
[Ambros.] Non enim praerogativa generis sequitur ut suscipiat causa patrum diffidentem, aut abiiciat a se propter indignitatem causa Patrum credentem ; sed unumquemque proprio merito, aut remunerat, aut condemnat. Et vere. Enim, id est quia, quicunque peccaverunt sine lege, scilicet scripta, id est gentiles, peribunt, id est damnabuntur, sine lege, id est non pro legis praevaricatione. Nisi de lege scripta diceret, quomodo diceret sine lege peccare, cum omnes subditi sint naturali legi : sed de Mosi lege dicit, cui Iudaei obnoxii sunt.
[Aug.] Aiebat enim Apostolus, hic de illa lege, quam dedit Dominus per Mosen populo Israel. Ideo ergo sine lege dixit eos, id est gentiles peccare, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Iudaei : ideoque ait, quicunque sine lege peccaverunt, scilicet scripta quae per Mosen data est sine lege, peribunt.
Et quicunque in lege, id est legem scriptam habentes, peccaverunt, id est Iudaei, iudicabuntur per legem, id est etiam pro legis praevaricatione, in quo aggravat eos. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio quam solent habere homines de ignorantia, sed nec ipsi sine poena erunt qui legem Dei nesciunt ; et licet gravius sit hominem peccare scientem quam nescientem, non tamen ideo fugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse.
Ignorantia quippe quae non est eorum qui scire nolunt, sed qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat ut sempiterno igne non ardeat, sed fortasse ut mitius ardeat, si propterea non credit quia non audivit quod crederet : ideoque inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento impropriae voluntatis ; sive qui novit, sive qui non novit, sive qui iudicat, sive qui non iudicat, quia et ipsa ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, peccatum est ; in eis vero qui non potuerunt, poena peccati : ergo utrisque iam non est excusatio, sed iusta debetur damnatio. Ideo ait de utrisque, qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt, et qui in lege peccaverunt per legem iudicabuntur.
Quod autem ait, iudicabuntur, non ita est intelligendum, ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Nonnulli enim Catholici tractatores in his verbis Apostoli parumper intendendo aliter quam res se habet sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt. Hos autem qui in lege peccaverunt, iudicari tantum, et non perire ; tanquam per poenas purgatorias credantur esse purgandi sicut ille de quo dictum est : Ille autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
[Aug.] Sed hoc merito fundamenti bonum intelligitur, de quo ibi agebat Apostolus. Hic autem de Iudaeis ait Apostolus, qui sine fundamento Christo sunt. Quis autem Christianus dicat non perire Iudaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo iudicari, cum Christus ipse dicat : Quod tolerabilius erit Sodomae in iudicio quam Iudaeis in Christum non credentibus, qui tanta in eis fecit mirabilia ? Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis, de quo habent excusationem illi, quibus nec per se, nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem, quia qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, leviora tamen passuri. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur ; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, multis vapulabit. Non enim, etc., et quasi aliquis diceret : Dicis eos qui in lege peccaverunt, per legem iudicari, sed nonne lex sola salvat ? ait enim, quia non facit iustos. Et hoc est : Vere etiam legem habentes iudicabuntur. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, etsi apud homines, id est non pro auditu legis solo aliqui iusti sunt apud Deum ; sed factores legis, id est illi qui legem opere implent
[Ambros.], scilicet qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint quod quidem est per gratiam, iustificabuntur, id est iusti habebuntur,
[Aug.] iusti deputabuntur apud Deum et homines.
Vel ita lege, factores legis iustificabuntur, id est iusti fient a Deo, ut sint factores. Non enim ita est intelligendum ut dicat eos qui ante erant factores legis, postea iustificari ; sed potius sic, ut sciamus aliter non esse factores legis, nisi iustificentur ; ut non iustificatio factoribus accedat, sed ut factores iustificatio praecedat. Ut si diceretur, homines creabuntur, non possit intelligi eos creari, qui ante erant homines, sed ipsa creatione fieri ut sint homines. Sic ergo intelligendum est hic, factores legis iustificabuntur, id est gratia iustificat eos, ut adimpleant legem, quia non faciunt ut iustificentur, sed iustificantur ut faciant.
[August.] In aliis tamen quibusdam aliter invenitur, ut cum dicitur : Facientes bonum honorabuntur, et homines liberabuntur. Intelligitur equidem honor accedere iam bonis, et liberatio illis qui iam erant homines, sed non ita hic accipiendum est, sed potius sicut supra dictum est.
14-16. Cum enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis ; testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
Dixerat supra gentilem, si male operaretur, damnari, et salvari, si bene operaretur
[Remigius] : sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum, quidve malum, videretur sibi neutrum debere imputari.
[Hilarius, August.] Contra quod Apostolus ait : Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem, qua intelligit, et sibi conscius est quid sit bonum, quidve malum. Lex enim naturalis est, iniuriam nemini inferre, nihil alienum praeripere, a fraude et periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari, et caetera talia ; et ut breviter dicatur, nolle aliis facere quod tibi non vis fieri :
quod evangelicae concordat doctrinae. Proinde non videtur hic alios significasse sub nomine gentium quam eos qui ad Evangelium pertinent. Ne moveat quod naturaliter dixit quae legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei in qua naturaliter facti sumus instauret in nobis. Vitium quippe contra naturam est quod utique sanat gratia. Non ergo usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam naturaliter fiunt ea quae legis sunt : non quod per naturae nomen, ut dictum est, negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura, qua gratia interiori homine innovato lex iustitiae scribitur quam deleverat culpa. Hoc enim illic scribitur per renovationem quod deletum erat per vetustatem. Et ideo talis, etsi legem Mosi scriptam non habeat, credendum est bene vel male operari, et merito salvari sive damnari : bene operari dico, et salvari quod tamen non est nisi per gratiam et fidem quae renovat naturalem imaginem Dei in homine sopitam, sine qua renovatione male operatur quis et damnatur, accusante eum conscientia.
[Orig., Ambros.] Quasi dicat : Vere factores iustificabuntur, quia etiam gentes. Et hoc est : Cum enim gentes quae legem, scriptam Mosi, non habent, naturaliter faciunt ea quae legis sunt, id est naturali ratione illuminata per gratiam discernunt facienda et vitanda, quae faceret lex ; vel faciunt ea quae legis sunt, id est credere in Christum et Deum, quamvis eiusmodi legem non habentes, id est in scriptam, ipsi sibi sunt lex, id est valent sibi legem, qui ostendunt, indiciis operum, opus legis scriptum in cordibus suis, id est firmiter infixum rationi eorum, dum illa opera laudant, quae lex iubet, illa damnant, quae lex prohibet.
[Ambros.] Vel, opus legis est fides quam ultro habent in cordibus, id est in intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur, quam cum quis exhibet Deo, naturali indicio ostendit semetipsum legem sibi esse, quia quod mandat lex, facit, scilicet ut credat in Christum.
Testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium ; quasi dicat : Opus legis habent scriptum in cordibus suis, unde ipsi testes erunt sibi in futuro boni et mali : inde scientes merito damnari, vel salvari. Et hoc est, naturaliter faciunt ea quae legis sunt, conscientia ipsorum, reddente testimonium salutis vel damnationis, etsi aliis non videatur.
[Ambrosius] Et non solum conscientia operum, sed etiam conscientia cogitationum, id est malarum et bonarum cogitationum invicem accusantium eos. Et dicitur hoc de non credentibus, aut etiam defendentium. Hoc dicitur de credentibus. Non credentes enim accusabunt cogitationes malae ; credentes vero, defendent bonae. Et hoc, inter se, quia illae illos accusabunt, istae hos defendent. Vel sunt hic genitivi pro ablativis more Graecorum, qui ablativis carent. Unde in libris quorumdam per ablativos scriptum reperitur, sic : Et inter se cogitationibus invicem accusantibus, aut etiam defendentibus. Reddet autem eis testimonium conscientia in die, iudicii futuri, cum iudicabit Deus occulta hominum, id est ea quae modo hic occulta sunt. Iudicabit, dico, per Iesum Christum, quod totum est certum. Secundum Evangelium meum.
[Origenes] Sciendum autem quod in illa die cogitationes accusabunt animas, vel defendent : non utique illae cogitationes quae tunc erunt, sed istae quae nunc sunt in nobis, quarum notae quaedam et signacula relinquentur in corde nostro velut in cera : quae in occulto nunc pectoris posita, in illa die revelari dicuntur. Per Iesum Christum, quia Pater neminem iudicat, sed omne iudicium dedit Filio. Et hoc secundum Evangelium meum, Pauli, id est quod Paulus annuntiat.
17-27. Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem eius, et probas utiliora instructus per legem confidis te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces ? Qui praedicas non furandum, furaris ? Qui dicis non moechandum, moecharis ? Qui abominaris idola, sacrilegium facis ? Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras ? Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est ; circumcisio quidem prodest si legem observes ; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium illius in circumcisionem reputabitur, et iudicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator es legis ?
Si autem tu Iudaeus cognominaris, etc., vel, tu autem Iudaeus cognominaris, alia littera. Hic Iudaeos specialiter aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura habent auxilia ; quasi dicat : gentilis tantum habet naturalem legem. Tu autem, o Iudaee, plura habes, quia cognominaris Iudaeus, a Iuda patriarcha, quasi ex cognatione hoc nomen tibi venit.
Et requiescis in lege, id est non vagaris erroribus, certus quid debeas observare, sicut vagantur illi qui sunt sine lege.
Et gloriaris in Deo, id est de cognitione Dei.
Et nosti voluntatem eius, [Haimo] de redemptione humani generis, quam tibi per prophetas nuntiavit.
Et probas utiliora, id est de utilibus utiliora scis eligere, quia es instructus per legem, et confidis te ipsum ducem esse caecorum, id est non intelligentium, et confidis te ipsum esse lumen eorum qui in tenebris sunt, id est confidis quod etiam illuminare potes eos qui in tenebris sunt. Caecos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati caeci sunt, et si quid sciunt tamen in tenebris sunt. Et confidis te esse eruditorem insipientium, id est Iudaeorum nondum provectorum.
Et magistrum infantium, id est Iudaeorum qui de lege adhuc disserere nesciunt. Et confidis te esse habentem formam, id est perfectionem, scientiae in lege ; et non tantum scientiae, sed etiam veritatis, ut aliis exemplum scientiae legis sis et veritatis. Non sine causa utrumque posuit, scilicet scientiae et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicuius libri habent, et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit. Non tamen habent inde veritatem, quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum ; sed Iudaeus iactat se habere sensum legis, et scire verum esse ipsum sensum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar. Et cum haec omnia habeas, o Iudaee, qui ergo alium doces, cur te ipsum non doces ? Vel si superius in littera est. Si, leges ita ; quasi haec et illa habes. Et si ita est, qui ergo alium doces, cur te ipsum non doces ? et qui praedicas non furandum, sicut lex dicit, cur furaris ? scilicet sensum de Christo in lege. Et qui dicis non esse moechandum, moecharis ? id est veritatem Christi de lege tollis, et mendacium ponis. Et cur hoc facis ? Et qui abominaris idola, sacrilegium facis ? Christum negando vel cultum Dei dando idolis : quod saepe fecerunt Iudaei. Et cur hoc facis ? Et tu qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis, id est quia sensum legis qui est de incarnatione Christi, et divinitate praeteris. Deum inhonoras, id est causa es quare alii inhonorent. Et vere. Nomen enim Dei, hodie blasphematur per vos inter gentes,
[Augustinus] dum testimonium quod Pater dedit de Filio suo non recipitis in quo Patri detrahitur, quia in Christo Pater blasphematur, sicut ipse ait : Qui me recipit, non me solum recipit, sed eum qui me misit. Et ideo inter gentes blasphematur nomem Dei per Iudaeos, quia credentibus gentibus Iudaei suadere nitebantur Christum non esse dicendum Deum. Et nota quia verbis Ezechielis prophetae utitur Apostolus pro suis, qui Ezechiel ad Iudaeos sui temporis hoc dicebat : Nomen Dei blasphematur per vos inter gentes, quia olim gentes non animadvertebant Iudaeos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria, quasi Iudaeorum Deum vicissent in Iudaeis, et quod aliunde haec verba sumpserit Apostolus ostendit dicens : Sicut scriptum est, in Ezechiele de contemporaneis suis. Circumcisio quidem prodest tibi, si legem observes, etc. Ostendit supra legem non iuvare eos ad obtinendam iustitiam et vitam. Modo ostendit circumcisionem non iuvare, quasi dicat : Et cum Iudaei sint tales, o Iudaee, circumcisio quidem prodest tibi, qui es de genere Abraham : si tamen legem observes,
[Haimo, Ambrosius] id est spiritualiter custodias, ut Christo credas, quem lex promisit, ut deponas omnia turpia, ut cor circumcidas. Prodest ergo ad vitam spiritualiter ; et hoc et alia sacramenta legis intelligenti, quia obediendo Deo facit ei signum veritatis ut pie gaudeat, et spirituali suavitate veritatem contemplans in Christum credat. Prodest etiam rudi populo litteram legis sectanti, dum sub timore Dei custoditur.
Quaeritur autem quomodo hic dicat circumcisionem prodesse, cum in sequenti dicat : Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Ad quod respondemus hoc dici secundum status diversorum temporum. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spiritualis legis observantia. Unde hic ait : Tempore autem gratiae postquam exhibita est veritas non modo non prodest, sed etiam obest. Unde in sequentibus dicit : Si circumcidimini, etc. Si autem praevaricator legis es ; quasi dicat : Tunc prodest circumcisio si legem observes ; si autem praevaricator legis sis, id est si non imples quod circumcisio exigit, scilicet ut credas in Christum, circumcisio tua, carnalis, facta est praeputium, id est non plus valet quam praeputium. Deinde a contrariis inferens, subdit : Si igitur, etc. ; quasi dicat : Et quia circumcisio tua, o Iudaee, fit praeputium si legem praeteris, igitur si praeputium, id est gentilis quilibet custodiat iustitias legis,
[Ambrosius] id est mandata per quae iustificatur homo, vel fidem Christi quem lex ad iustificationem venturum cecinit, quam ipsa dare non potuit. Nonne praeputium illius reputabitur in circumcisionem ? ut sit filius Abrahae qui est Pater fidei ; quasi dicat : Nemo potest hoc negare. Et praeputium, id est gentilis, consummans, id est perficiens, legem ; quod est ei ex natura illuminata et adiuta per gratiam, dico perficiens legem, scilicet credendo in Christum in lege promissum. Nonne iudicabit te, o Iudaee, qui quamvis doctus sis per litteram, id est per scriptam legem, et circumcisionem, quae est signum depositionis vitiorum, tamen praevaricator legis es ?
[Haimo] id est nonne comparatione sui te damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per legem, neque per circumcisionem novisti, quod ille novit per naturam, id est Christum. Quasi dicat : Damnabit utique. Et ita patet quod lex non iuvat.
[Origenes] Videtur ergo in praesenti loco praeputium dicere gentes, quae in praeputio carnis ad fidem Christi venerunt, quas legem spiritualem servantes comparat et praefert Iudaeis, qui per litteram et circumcisionem carnis praevaricatores sunt legis, quos et iudicandos ab aliis dicit.
28-29. Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio ; sed qui in abscondito Iudaeus est. Et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Quasi dicat : Bene potest Iudaeus fieri gentilis, et gentilis Iudaeus, sicut dictum est. Non enim vere Iudaeus est, qui in manifesto tantum Iudaeus est, scilicet et nomine et natione, et qui labiis confitetur, corde est remotus. Iudaeus enim interpretatur confitens, qui enim vere credit et vere confitetur, vere Iudaeus est. Neque illa est vera circumcisio quae in manifesto est, scilicet quae manu facta est. In carne, id est in ablatione cutis ; sed ille est vere Iudaeus, qui est Iudaeus in abscondito cordis, id est qui est ex corde confitens. Et illa est vera circumcisio, quae est circumcisio, id est mundatio cordis, ipsa, dico, facta in spiritu, id est per Spiritum sanctum, scilicet non littera, id est non lapideis cultris, ut littera legis in figura docebat. Cuius circumcisionis laus, id est quae circumcisio vere laudabilis, non ex hominibus, sed ex Deo est, id est ex gratia Dei.
[Origenes, Augustinus] Circumcisio enim cordis est quae purificat animam, et vitiorum maculas abscindit, ideoque talis circumcisio non ex hominibus est, sed ex Deo est,
qua illicita concupiscentia amputatur : quod non fit littera docente et minante, sed Spiritu iuvante et subsequente.
[Augustinus] Vel ita, cuius hominis laus, illius scilicet qui in occulto est Iudaeus et circumcisus, non ex hominibus, Iudaeis qui terrena sapiunt, et in carne gloriantur, sed ex Deo est.
Laudat enim Deus credentem, non carne circumcisum. Iudaeorum laus est ex hominibus, qui si faciunt quod lex iubet sine spiritu, faciunt timore poenae, non amore iustitiae,
[Haimo] qui sunt in carne Iudaei, in corde pagani,
[Augustinus, Ambrosius] Et ita non est coram Deo, quod apparet coram homine. Qui vero in spiritu gloriatur, huius laus a Deo est. Spiritu enim credit, per quod placet Deo. Et ille vere beatus est, qui coram Deo iustus est.
