Ad I Timotheum I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Timotheum I

IN EPISTOLAM I AD TIMOTHAEUM

 

 

ARGUMENTUM

 

Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus et diaconii et omnis ecclesiasticae disciplinae : scribens ei a Laodicia per Tychicum diaconem.

 

 

CAPUT PRIMUM

 

1-5. Paulus apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae, Timotheo dilecto filio in fide, gratia et misericordia et pax a Deo Patre et Iesu Christo Domino nostro. Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide. Finis autem praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta.

 

Paulus, etc.

[Hieron.] Hanc Epistolam scribit Apostolus Timotheo. Timotheus autem iste fuit filius mulieris fidelis, patre gentili procreatus : et cum non esset circumcisus, et esset ipse gentilis, huic dabant bonum testimonium fratres qui erant Lystris et Iconii. Hunc voluit Paulus proficisci secum, et ideo circumcidit propter Iudaeos qui erant in illis locis.

[Haimo] Eratque eruditus tam divinis Scripturis quam liberalibus artibus.

[Ambrosius] Hunc Apostolus creavit episcopum, et ideo eum commonet ut sollicitus sit in ecclesiastica ordinatione. Timotheo enim in Asia relicto episcopo scribit Paulus de episcopali officio, scilicet quomodo pseudoapostolis resistat, et quomodo Ecclesiam instruat, quales presbyteros et diacones ordinet, quales viduas honoret, quomodo in Ecclesia se habeat, vel quomodo eam regat. Et est intentio Apostoli in hac Epistola instruere Timotheum de episcopalis dignitatis officio. Modus talis : Primo salutat eum, deinde monet, ut pseudoapostolis resistat, postea instruit de episcopali officio docens quales debeat ordinare presbyteros et diacones, et quales debeant esse mulieres eorum ; deinde quales viduas recipere debeat ; postea de modo correctionis instruit eum. In fine autem monet ut vitet profanas novitates, praemittit vero salutationem dicens : Paulus apostolus Christi Iesu. Nomen dignitatis praeponit, ut hac auctoritate Timotheus munitus, resistat pseudoapostolis.

[Haimo] Apostolus dico, secundum imperium, id est secundum iussionem et voluntatem Dei Patris Salvatoris nostri et Iesu Christi, et spei nostrae, scilicet per quem speramus gloriam. Qui ergo Apostolo resistit, imperio Dei Patris qui salvat, et Christo ex quo est spes gloriae, repugnat. Salutem autem refert ad Patrem et spem nostram ad Christum : ideo quia Pater dedit nobis salutem per Filium suum, quem dignatus est mittere nobis, et per Spiritum sanctum quem nobis tribuit in baptismo et aliis sacramentis. Per Christum vero habemus spem, id est exspectationem futurorum, bonorum : quia sicut ille resurrexit a mortuis, et ascendit ad caelos, ita per ipsum speramus resurrectionem, et ad gloriam aeternae beatitudinis ascensionem. Paulus, inquam, scribit Timotheo dilecto filio suo in fide, et ante alia salutat in hunc modum : Gratia et misericordia et pax sit tibi a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. Attende quod in hac salutatione tria ponit quae ei optat, cum in aliis tantum duo posuerit. Misericordia hic accipitur quod in aliis Epistolis dicitur gratia, id est remissio peccatorum. Pax est tranquillitas animi et praelibatio aeternae pacis. Hanc communiter omnibus optare solet ; gratia vero quam hic addit episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, quo ministri Dei armantur.

 

Sicut rogavi te. Post salutationem prius de pseudo repellendis incipit hic, legem adhuc tenendam docentibus.

[Ambrosius] Quasi dicat : O Timothee, ita, scilicet fac sicut rogavi te, quasi comparem, non dico praecepi quasi minori : quod facit Apostolus propter affectum charitatis, et ut formam humilitatis illi ostenderet. Ita ergo et non minus quam rogavi facito. Quid rogavi ? ut remaneres Ephesi, ad ordinandam Ecclesiam.

[Haimo] Ephesus est civitas metropolis Asiae. Cum irem in Macedoniam, ideo rogavi te ibi remanere, ut denuntiares quibusdam discretis a Catholica fide, tam doctoribus quam minoribus ne doctores aliter docerent quam nos : neque subditi intenderent fabulis Iudaeorum, qui dicunt duas mulieres fuisse primo homini, Evam et alteram ex qua dicunt multos filios esse natos, quod nunquam sacra pagina narrat. Vel fabulas hic dicit doctrinam illorum qui legem cum gratia praedicant esse necessariam. Quod enim dicunt de lege fabula est, non res.

[Ambrosius] Ideo episcopus coepiscopum suorum obsecrat, ne pateretur Iudaeos iudaizantes aliter docere populum quam ipse tradiderat : nec subditos, intendere fabulis eorum et genealogiis, quibus narrant se esse de genere Abrahae et David, quasi eis salus debeatur ; vel quibus narrant Christum non esse de David. Genealogiis dico, interminatis, id est quae sine termino sunt, vel prohibitis a Deo.

[Augustinus] Haereticus quidem inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, sicut et alibi cum ait : Profanas et aniles fabulas devita. Quis ita nisi haereticus multum caecus erraret ? Cur ergo ipse idem fecit, si haec esse aniles fabulas indicavit ? Cur dicit : Abraham duos filios habuit, et alia huiusmodi ? Sed melius dicitur quod Iudaei, praeter legitimas Scripturas, habent traditiones suas non scriptas, quas memoriter tenent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas Deuterosin vocant, ubi dicunt duas uxores Deum primo homini creasse, ex quibus texunt genealogias infinitas, parientes infructuosissimas quaestiones.

[Haimo] Illas autem dicit fabulas, id est fictiones et excogitationes, ad quas etiam pertinebant illa de quibus Dominus ait : Irritum fecistis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis,

[Augustinus] ubi arguit Iudaeos quod de parentibus non honorandis impietatem docerent filios suos. Moses autem dicit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri vel matri corban, quod est donum quodcunque est ex me tibi profuerit, et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo vel matri, rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, et huiusmodi multa facitis. Ubi evidenter Christus ostendit et illam Dei esse legem quam profanus iste blasphemat, et Iudaeos habere suas traditiones a libris propheticis et legitimis alienas, quas appellasse Apostolum fabulas profanas et genealogias interminatas non haereticus, sed Catholicus lector intelligit. Quae fabulae, magis parant quaestiones, id est lites, quam aedificationem iustitiae Dei, id est non aedificant homines in iustitia Dei, quae aedificatio iustitiae est in fide. Finis autem, vel, enim. Quasi dicat : Vere est in fide aedificatio iustitiae Dei, quia ex fide est spes, et inde est charitas, quae est adimpletio legis. Et hoc est quod dicit, finis enim, etc., vel ita, finis autem, quasi dicat : Docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et adimpletio legis est charitas. Quare non est opus aliis. Et hoc est quod dicit, finis autem praecepti, id est impletio et consummatio, est charitas. Finis dicitur terminus. Finis etiam dicitur consumptio.

[Haimo] Finis quoque dicitur impletio et consummatio. Aliter enim dicitur, finitur panis, aliter finitur tunica, aliter finitur hic vel ibi ager. Finitur panis manducando, finitur tunica texendo, et ibi sonat finis et illic ; sed panis finitur ut consumatur, et tunica ut consummetur ; panis finitur ut non sit, tunica ut perfecta sit.

 

Sic ergo charitas est finis, id est perfectio praecepti, id est praeceptorum omnium, quorum impletio est dilectio, et ea gemina est, scilicet Dei et proximi.

Totam enim magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde : In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene charitatem ubi pendent omnia, quia finis omnium est dilectio Dei et proximi, nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. Cum enim praecurrat dilectio Dei, et sequatur dilectio proximi, de dilectione tua nihil dictum videtur. Sed cum dictum est : Diliges proximum tuum sicut teipsum, simul et tui abs te dilectio praetermissa non est. Ille autem sancte et iuste vivit qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligat quod est diligendum : aut aeque diligat quod minus vel amplius diligendum est, aut minus vel amplius diligat quod aeque diligendum est. Omnis homo in quantum peccator est, non diligendus ; in quantum vero homo est, diligendus propter Deum est. Deus vero propter seipsum, et Deum quisque amplius debet diligere quam seipsum. Item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia ista diligenda sunt ; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est, qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. Omnium igitur haec summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo, esse dilectio rei qua fruendum est, et rei quae nobiscum ea re frui potest, id est Dei et proximi. Praecipitur enim Deus diligi et proximus, ut autem quisque se diligat alio speciali praecepto non est opus. Charitas ista amor Dei et proximi est.

Amor huius saeculi cupiditas dicitur, minuitur cupiditas charitate crescente ; cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Quia charitas est finis praecepti, id est ad charitatem refertur omne praeceptum, quod vero timore poenae, vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad charitatem, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Tunc ergo et praecepta et consilia recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. De corde, etc. Hic definit charitatem et non alibi, ut nec ubique nec nusquam definita sit. Quasi dicat : Charitas est finis praecepti. Qualis charitas ? procedens de corde puro, id est de puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur. Et de conscientia, id est spe, bona. Conscientia hic ponitur pro spe. Ille enim se ad id quod diligit perventurum esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest. Ille enim sperat qui bonam conscientiam gerit, quem vero pungit mala conscientia retrahit se a spe. Addit : Et de fide non ficta, id est simulata, in qua scilicet quis non sibi quaelibet fingit, sed Catholica. Vel, fide non ficta, id est fictili et fragili, sed contra adversa forti.

 

 

6-17. A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, scientes hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi. Gratias ago ei qui me confortavit in Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio. Qui prius blasphemus fui et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Iesu. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

A quibus. Improbat hic adversarios qui legalia tradebant dicens : A quibus, scilicet fide, spe et charitate, quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium de legalibus putantes ea servari debere post Christum, nescientes mysterium legis et prophetarum, scilicet quod usque ad Christum servari debent. Illi, dico, volentes esse doctores legis, quod deterius est. Non intelligentes neque ea quae loquuntur, id est quae affirmant, neque ea de quibus, id est per quae affirmant, ut sint testimonia prophetarum.

Vel econverso, scilicet non intelligentes neque quae loquuntur. ad probandum quae intendunt, neque de quibus ea affirmant, id est quae probare intendunt. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quae loquuntur, vel de quibus. Et ne videretur legem incusare, addit, scimus autem. Quasi dicat : Illi non intelligunt, nos autem intelligimus, nam ut hoc in aliquo ostendatur, scimus quia lex bona est ; secundum eos vero qui carnaliter tantum intelligunt non est bona, quia bona tantum est, si quis, iustus vel iniustus, utatur ea legitime, id est spiritualiter sicut ipsa docet, ut, scilicet per eam agnoscat morbum, et quaerat medicum.

[Ambrosius] Legitime etiam utitur, qui scit eam ad tempus datam, et sub Christo deseri. Nam iustis per remissionem non est opus lege a qua liberi sunt per Christum. Et ne iterum videatur eam inducere subdit inde : Scientes etiam hoc, quod non illi sciunt, scilicet quod iusto non est lex posita, id est imposita, ut supra eum sit, ut ei dominetur. In illa enim potius quam sub ipsa et cum ipsa, quia amicus iustitiae est, cuius inimicus est qui poenae timore non peccat. Amicus vero qui eius amore non peccat, et tunc vero timet peccare. Vel, non est lex posita iusto, id est data pro iusto, quia non ex ea iustus est sed ex fide, et cum iustus sit ex fide, quid ei est necessaria lex ? sed ideo data est, vel ut reum puniret, vel peccare volentem coerceret ; iustus tamen et si ea non egeret, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis.

Quomodo autem bona est lex, si non iusto est posita ? Sed sciendum quia iam iustus non eget paedagogo, sed iniustus ut fiat iustus. Et lege legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud iustus, et secundum aliud iniustus recte dicatur legitime uti lege. Iniustus enim lege legitime utitur cum intelligens quare sit data, eius comminatio ne tanquam paedagogo perducitur ad gratiam per quam iustus fiat. Iustus vero etiam ea legitime utitur, cum eam tenendo imponit iniustis, ut cum in ipsis coepit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis, et cumulo praevaricationis augeri, confugiant ad iustificantem gratiam, et per eam suavitate iustitiae delectati poenam litterae minantis evadant. Ita non sunt contraria nec inter se repugnant haec duo, scilicet quod lex bona est eaque legitime utitur iustus, et tamen iusto posita non est, quia non ex ea iustificatus est, sed ex lege fidei. Lex non est imposita iusto, dico, sed iniustis, qui contra legem naturae agunt, et non subditis Deo, cum bene monerentur a ratione. Qui autem sint iniusti et non subditi, per partes exponit dicens, scilicet impiis, contra Deum, et peccatoribus, in se et in proximum, et sceleratis, quibus scelus per se placet, et contaminatis, qui vel favore aliquo vel timore consentiunt. Vel, peccatoribus in se, sceleratis et contaminatis, in proximum ; parricidis et matricidis, quia lex naturae in his obsoleverat, litteris est reformata eis coercendis, et homicidis, et fornicariis, et masculorum concubitoribus, plagiariis, qui plagas cuiuslibet generis inferunt proximis, mendacibus, periuris, et si quid aliud est, quod adversatur sanae doctrinae, scilicet morali et legi naturali. Quae sana doctrina est non contra sed secundum Evangelium. Omnis enim veritas concordat Evangelio. Evangelium, dico, gloriae beati Dei, id est quod praedicat, vel dat gloriam. Quod Evangelium creditum est mihi, ut fideli.

 

Gratias ago. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege, bona vero ea dimissa, scilicet quod fidelis est, et positus est in ministerio. Unde fortis est. Quasi dicat : Creditum est mihi Evangelium. Unde : Gratias ago ei qui me confortavit, id est qui mentem meam roboravit quae prius impossibile putabat esse quod de Domini potestate et gemina nativitate et resurrectione et spe praedicabatur : sed corroboravit me adeo ut haec credam, et ut nec mors nec vita separet me a Christo. Confortavit, dico, in Christo Iesu Domino nostro. Inde gratias ago quia certa praescientia, existimavit, id est praevidit, me fidelem in ipso, cum sub lege fuissem infidelis. Ipse, dico, ponens me in ministerio praedicandi Evangelium. Sed utrum haec fuerunt mihi per legem ? non, quia ego sum, qui prius, scilicet dum essem sub lege, fui blasphemus in Deum, et persecutor sanctorum, et contumeliosus, comprehensis inferens contumeliam. Sed consecutus sum misericordiam Dei, id est remissionem per Dei misericordiam, non per merita mea de eo, scilicet quod ignorans feci, id est de peccato quod ignoranter commisi.

Vel ita ut causa notetur. Quasi dicat : Misericordiam consecutus sum, eo facilius quia ignorans feci. Consequuntur misericordiam Dei et qui scienter peccant ut David, et qui ignoranter quod facilius ignoscitur. Ego dico degens, in incredulitate, dum sub lege eram. Sub lege enim ignorantia erat, et ideo incredulitas, modo contra, scilicet fides et cognitio veritatis. Ecce patet quia non ex levitate dimisit priora. Superabundavit autem, quasi dicat : Non solum misericordiam remissionis consecutus sum, sed fidem et dilectionem et gratiam diversorum donorum. Et hoc est quod dicit : Superabundavit autem gratia Domini nostri Iesu Christi, qua dona diversa dedit, cum fide et dilectione, id est cum perfectione fidei et dilectionis. Non enim sine fide et dilectione misericordiam consecutus est, quia nulli datur remissio peccatorum sine fide et dilectione. Superabundavit autem dicit, quia maiora bona fuerunt quae olim mala. Vel ita, superabundavit gratia Domini nostri Iesu Christi, cum, id est in fide et dilectione quae est in Christo Iesu, non in lege ; id est quia non solum peccata dimisit, sed etiam fidem et dilectionem dedit de quibus nulli est ambiguum, quia Christus Iesus venit in hunc mundum, tam miserum, quasi passibilis cum aliis.

Ad quid ? Salvos facere peccatores quoscunque, etiam parvulos, quia etsi a baptizatis nati sunt, carne tamen nati sunt non spiritu, non eo quod renovatur. Nulla causa veniendi fuit Christo Domino, nisi peccatores salvos facere. Tolle morbos, tolle vulnera, et nulla causa est medicinae. Si venit de caelo magnus medicus, magnus per totum orbem terrae iacebat aegrotus. Ipse aegrotus genus humanum est, quod totum perierat, ex quo peccavit unus, in quo erat totum ; sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccato. Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Venit per quod homo erat. Nam per quod Deus erat semper hic erat, qui dixit : Caelum et terram ego impleo. Ergo et in mundo erat et venit. Hic erat per divinam maiestatem, venit per humanam infirmitatem. Quare venit ? peccatores salvos facere. Non eum de caelo ad terram merita nostra, sed peccata traxerunt. Unde : Et vocabis nomen eius Iesum. Quare ? Audi : Ipse enim salvabit populum suum. Unde ? a peccatis eorum. Nunquid ad istum populum pertinent parvuli ? pertinent plane. Sic credite cum ista fide parvulos ad gratiam Christi portare. Quid mihi dicis : sanus est ; non habet vitium ; quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium ? Si sanus esset non clamaret Iesus : Sinite parvulos venire ad me, qui venit peccatores salvos facere.

 

Et sermo iste est fidelis, id est verus, et dignus acceptione, id est acceptabilis, quia utilis est : et non una tantum, sed omni, quia hic et in futuro salvat corpus et animam ; sed corpus in futuro, animam hic et in futuro.

Vel, sermo, iste est humanus, alia littera, ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Et ideo sacramenti huius sermo quamvis sit divinus, recte tamen dicitur esse humanus. Fidelis, inquam, vel humanus sermo est iste, scilicet quia Iesus venit in hunc mundum tam miserum, peccatores salvos facere, quorum id est inter quos, ego, qui in lege fueram, sum primus, id est maximus, peior enim omnibus sum, quia persecutor quo non erat peior. Nemo enim acrior inter persecutores. Ergo nemo peior inter peccatores. Primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis. Sed ideo misericordiam consecutus sum ut Iesus ostenderet in me primo, id est maximo peccatore. Vel, primum, id est maxime ostenderet in me. Vel, primum, id est ante ostenderet in me quam in aliis persecutoribus. Quid ? Omnem, id est perfectam, patientiam, qua sustinuit tantum, et in posterum nullam reservat iram, sicut impiis quos diu patitur. Ostenderet, dico, ad informationem eorum qui credituri sunt illi, id est ut mei exempli forma praebita, nullus desperet de immanitate sceleris qui credit illi. Quid enim faciet amico, qui hoc fecit inimico ? Credituri sunt dico, tendentes in vitam aeternam, id est ut habeant vitam aeternam. Regi autem saeculorum. Quasi dicat : Praedicta fecit nobis Deus, sed pro praedictis sit honor a creaturis, et gloria, in essentia. Cui ?

Regi saeculorum, id est Trinitati, immortali, id est immutabili, invisibili, id est incomprehensibili, soli Deo, id est qui solus est Deus natura, et solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt, quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus nobis praedicatur, ipsa Trinitas et Unigenitus : quippe secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis. Et nota quia de solo Deo qui est ipsa Trinitas, non est dictum soli invisibili, cum sint etiam quaedam creaturae invisibiles. Sed invisibili soli Deo, quia sunt dii falsi invisibiles. Et ideo dictum est invisibili Deo.

Est enim quaedam creatura invisibilis, non tamen Deus est nobis : et ideo dictum est, invisibili soli Deo, ut sit ordo : sit honor et gloria soli Deo invisibili, id est qui solus Deus est invisibilis, non qui solus est invisibilis. Invisibilis ab hominibus est Deus in natura, secundum illud : Deum nemo vidit unquam : quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus unus et solus Deus est, per sanam fidem intelligitur. Visiones autem illae Patribus exhibitae per creaturam commutabilem, Deo incommutabili subditam factae sunt non propriae sicut est, sed significativae, sicut pro rerum causis et temporibus oportuit. Videtur enim Deus cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quali specie vult apparere. In futuro autem videbunt eum sicut est, id est sanctam Trinitatem quae est unus verusque Deus immortalis, invisibilis in sua substantia. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et Rex saeculorum omnium, scilicet praeteritorum, praesentium et futurorum, homo vero assumptus a verbo ex eo tempore rex est futurorum ex quo assumptus est a verbo ; nam praeteritorum saeculorum non fuerat rex ille homo quia non erat. Sit honor, inquam, et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

 

18-20. Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt, ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

 

Hoc praeceptum. Postquam demonstravit quae et quanta sint beneficia Dei Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit. Quasi dicat : Quia omnis salus est a Christo, non ex lege, ideo, o Timothee, tibi, quasi ituro ad bellum, hoc praeceptum commendo, quasi non licet tibi dissimulare, commendo dico, secundum praecedentes in te prophetias, id est secundum scientiam Prophetarum quae in te fuit antequam ordinatus episcopus esses. Vel secundum quod Spiritus sanctus ostendit mihi de te. Quid praecipio ? ut milites, actu, id est in illis, prophetiis exponendis et opere implendis, bonam, id est utilem multis, militiam, id est consuetudinem docendo te et alios, et perficiendo opere quod praedicas ore, qui bene potes hoc facere. Tu dico, habens fidem rectam, et bonam conscientiam, ne docens erubescat malae vitae conscius. Erubescibile enim est aliud agere, et aliud praedicare. Quam, conscientiam bonam, quidam flagitiis, repellentes naufragaverunt, alios, et secum iungentes circa fidem, scilicet prope, sed non intra, id est etiam fidem perdiderunt.

[Haimo] Naufragium dicitur navis fractio. Et sicut ille substantiam suam perdit qui naufragium patitur, et insuper ipse perit, ita, qui bonam conscientiam repellunt, fidei veritatem perdunt, et insuper pereunt aeternaliter. Ex quibus, scilicet pseudodoctoribus qui fidem perdiderunt, est Hymenaeus et Alexander. Nomina propria ponit ut ambiguum secet. Quos tradidi Satanae, id est utrumque excommunicavi, sic et tu excommunica. Et nota quod ait tradidi Satanae, quia illo ad corruptionem hominum utebatur illa potestas apostolica. Praevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores vel actores divinae providentiae. Et diabolus magistratus huius mundi dicitur, sed magistratus sub tanto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur ; et procuratores actoresque huius mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit. Ideo ait : Tradidi Satanae vexandos, quia nihil potest Satanas, nisi permissus qui vexat sibi datos. Tantae autem potestatis erat Apostolus, tantamque gratiam habebat, ut recedentes a fide solo verbo traderet diabolo. Traditio autem haec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum, sententiam protulit in eos. Diabolus autem qui ad hoc paratus est, ut aversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia corripit eos. Quod ideo fecit Apostolus, non ut pereant, sed ut sic, correcti, discant non blasphemare, et intelligant se ideo poenis astringi, quia blasphemaverunt. Unde in Evangelio Dominus dicit inter caetera, iam noli peccare ne deterius tibi contingat, ostendens causam peccati, aliquando infirmitates inferri corporibus, et quia ministro diabolo fiunt, declaravit Dominus dicens inter multa : Haec autem cum sit filia Abrahae quam alligavit Satanas decem et octo annis, nonne oportuit solvi a vinculo die Sabbati ? Ideo Apostolus ait ; quos tradidi Satanae, ut, per hoc, discant non blasphemare, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanae.

[Augustinus] Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans gloriam Deo, sive quae in veritate non stetit quaerens gloriam suam, quae velit nolit, divinae providentiae non serviat ; sed volens, facit cum ea quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod iustum est, nec tamen ei rependitur quod de ipsa iuste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationali creaturae Deus negavit, et tamen potestatem qua iniustos iuste ordinat, sibi retinuit.