Ad Galatas V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Galatas V

CAPUT V

 

1-4. State, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis : Quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.

 

State. Ergo quod lex debet cessare hucusque ostendit, et similitudine consuetudinis humanae, et legis ipsius auctoritate, nunc Galatas hortatur ne se iugo legis velint subiicere, et terret periculi comminatione. Quasi dicat : Et quia per Christum liberi estis, ergo state, in firma fide, fixo pede permanente in libertate. Et nolite contineri iugo servitutis, id est lege quae in servitutem generat. Et addit, iterum, non quia prius Galatae legem custodierint, sed dum circumcisionis et legalium observationum iugo se subiiciebant, quasi ad eosdem revertebantur cultus, quibus in idololatria ante serviebant, quia non est levior haec legis servitus, quam idololatriae. Ecclesiae. Quasi dicat : Nolite contineri iugo servitutis, nec saltem circumcisione, quia ecce ego Paulus, qui sum notae auctoritatis, dico vobis : Quoniam si circumcidamini Christus nihil vobis proderit.

Decepit ergo Timotheum, et fecit ut nihil ei prodesset Christus. Eis itaque dictum est hoc, qui ideo volebant circumcidi, quod aliter putabant in Christo se salvari non posse. Hoc enim animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur. Christus ei nihil proderat. Illos igitur arguit qui se in lege iustificari credebant, non qui legitima illa in eius honorem a quo mandata sunt observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione sint mandata, et quousque debeant perdurare. Illa enim quae significationis causa praecepta sunt, quae gratiae revelatione latius innotescente necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant : non ideo tamen fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat revelari quae umbris talibus fuerat praenuntiata.

Inde est quod Timotheum Iudaea matre et Graeco patre natum circumcidit Apostolus, et ipse morem huiusmodi custodivit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Circumcisio enim et caetera legalia ita natis et institutis non erant noxia, licet iam significandis futuris necessaria non essent, magis noxium erat ea quasi noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerant. Gentiles vero ex diverso veluti pariete ad eumdem lapidem angularem venientes, non erant ad talia cogendi. Si qui vero his qui ex circumcisione venerant talibus sacramentis adhuc dediti erant ultro vellent sicut Timotheus conferre congruentiam, non erant prohibendi ; sed si in his confidebant, erant perditi sicut et Iudaei. Unde est illud Apostoli : Dico vobis quia, si circumcidamini, ut spem salutis in circumcisione habeatis, Christus nihil proderit vobis. Licebat ergo his quos fides quae revelata est eis, iam imbutos invenerat, illa tenere, ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittendi Christi instituta, aut adhuc promittere, sed cessando iam appareant signa futuri fuisse, quae cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda. Postea vero tanquam cum honore sepulta sint, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.

Hieronymus autem ista legalia post Christi passionem sive in eis spes ponatur sive non, observantibus noxia esse dicit, nisi dispensatorie custodiantur ; et secundum hoc ita hic locus exponitur. Si circumcidamini Christus nihil proderit vobis, quia circumcisio iam non solum non prodest, sed etiam obest. Antequam nova inciperet praedicatio oportuit circumcidi, nunc autem lege fidei succedente nihil proderit fideli addita circumcisio, sed oberit ; maius enim malum est ex libero fieri servum quam nasci.

 

Testificor. Quasi dicat : Si circumcidamini nihil vobis proderit Christus, nec hoc solum malum vobis erit, sed etiam testificor rursum, sicut olim ante fidem, omni homini, Iudaeo vel gentili circumcidenti se, pro habenda iustitia, quoniam debitor est universae legis faciendae,

[Ambrosius] id est ex debito omnia legalia debet implere, quod exigit circumcisio. Ut enim baptismus suam, sic circumcisio suam exigit iustificationem. Hoc ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum quae in lege scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Iudaei, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subiicere cupiebant. Evacuati. Quasi dicat : Vere Christus non proderit vobis, quia vos qui gratia Christi prius eratis pleni, evacuati estis a Christo,

[Augustinus] id est virtutibus Christi. Vos dico in lege iustificamini, id est creditis iustificari. Aliter enim non noceret circumcisio. Evacuati estis, dico, et excidistis a gratia futura,

[Ambrosius] id est indigni estis beatitudine aeterna. Vel, excidistis a gratia, iam habita, id est gratiam amisistis. Qui enim in lege iustificari vult post fidem, amittit gratiam, quia ad hoc venit donum Dei et gratia, ut cessante onere legis iustificet credentes : Quod qui reducit, hanc perdit.

 

5-10. Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. Currebatis bene. Quis vos impedivit veritati non obedire ? Nemini consenseritis. Persuasio haec non est ex eo qui vocavit vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis. Qui autem conturbat vos, portabit iudicium quicunque est ille.

 

 Nos enim. Quasi dicat : Qui in lege confidit amittit gratiam, quod e contrario potest videri, quia nos exspectamus ex fide spem iustitiae, id est iustitiam et spem, id est aeternam beatitudinem.

Vel, spem iustitiae, id est qua speratur ipsa iustitia.

[Augustinus] Fides enim esuriens et sitiens iustitiam sperat in ea renovari et proficere. Vel, spes iustitiae, Christus est, ex quo speratur ipsa iustitia. Exspectamus dico, et hoc facimus spiritu, id est per Spiritum sanctum qui non fallit.

[Hieronymus] Hoc dicit ne putaremur falli. Nam in Christo, etc. Quasi dicat : Recte dico ex fide esse iustitiam, quia non est ex alio, nam his qui sunt in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium ; aequatur praeputio circumcisio. His enim qui in Christo volunt vivere virtutes appetendae sunt, et vitia fugienda ;

media vero, quae inter virtutes et vitia sunt, nec fugienda sunt, nec appetenda, ut circumcisio et praeputium quae nihil valent in Christo, sed fides, non utique otiosa, quia fides sine operibus mortua est, id est non salvat, sed quae operatur per charitatem Dei et proximi. Opus fidei, ipsa dilectio ; sine dilectione inanis est fides ; cum dilectione, Christiani est.

Alia, id est fides sine dilectione, daemonis. Nam et daemones credunt et contremiscunt : qui autem non credunt, tardiores sunt et peiores quam daemones. Sed multum interest utrum quis credat ipsum Christum esse, an credat in Christum. Nam ipsum esse Christum, daemones crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui sperat in Christum, et diligit Christum. Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt, ut iudaizare vellent, vituperat ; et ne illis consentiant monet. Quasi dicat : Fides operans per dilectionem valet, et haec olim fuit in vobis, quia olim currebatis per opera fidei proficiendo, et hoc bene ; quia ex dilectione faciebatis.

[Ambrosius] Ergo quis vos fascinavit vel impedivit non obedire veritati, quae ultro se ingerit ? Exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum impeditos, ne cursum suum efficacia perseverante consummarent. Unde ut nulli eorum credant hortatur, subdens, sed vos nemini illorum, deinceps consenseritis, saltem eos audiendo qui opera legis servanda suadent, evangelicae veritati obedire non sinentes.

 

Persuasio enim. Quasi dicat : Ideone consenseritis, quia persuasio haec qua volunt vos mittere sub iugum legis, non est ex eo, scilicet Deo, qui vocavit vos, ad vitam, sed ex diabolo.

[Augustinus] Ideo etiam ne consenseritis, quia modicum fermentum, id est illi pauci et acidi qui ad illos veniebant ut ista suaderent. Vel, modicum fermentum, id est haec persuasio ; vel modicum fermentum, id est haec circumcisio, et pauca legis corrumpit totam massam, id est congregationem fidelium vel virtutem. Sensus itaque iste est : Ne putetis paucorum hominum insidias contemnendas. Ut enim scintilla res parva est, et pene, dum cernitur, non videtur, sed si fomitem comprehenderit, et nutrimenta sui invenerit, moenia, urbes latissimas, saltus, regionesque consumit ; et sicut fermentum res modica videtur et nihili, sed cum farina conspersum totam massam suo vigore corruperit, in illius vim transit omne quod mistum est, ita et doctrina perversa ab uno incipiens, vix duos aut tres, primum in exordio, reperit auditores, sed paulatim ut cancer serpit in corpore, et iuxta vulgare proverbium : Unius pecudis scabies totum commaculat gregem. Igitur et scintilla cum apparuerit, exstinguenda, et fermentum a massa vicina semovendum, et scabiosum animal a caulis ovium removendum. Haec hortor vos. Et ego confido in vobis, quod olim boni fuistis, nec simpliciter dico in vobis sed addo in Domino, Deo scilicet operante, confido, inquam, quod nihil aliud sapietis quam docui. Ideo dicit se confidere de his, quia non sponte, sed circumventi errabant, et ideo ostensa modo vera via, facile credit eos reverti. Qui autem. Quasi dicat : Confido in vobis, sed ille qui conturbat vos. Quasi dicat : Purum fontem intellectus vestri, ut scilicet mutato ordine de spiritualibus sitis carnales, portabit iudicium,

[Ambrosius] id est sustinebit damnationem, quicunque est ille ; etiam si carne sit filius Abrahae, pro nullo parcetur ei.

[Hieronymus] Occulte, inquiunt, Petrum lacerat, cui supra in faciem se restitisse scripsit, quod non recto pede incesserit ad Evangelii veritatem ; sed nec Paulus tam procaci maledicto de Ecclesiae principe loqueretur, nec Petrus dignus erat ut portaret iudicium Ecclesiae conturbatae, ex quo arbitrandum est de aliquo dici, qui vel cum apostolis fuerat, vel de Iudaea venerat, vel ex Pharisaeis crediderat, vel certe magnus sit apud Galatas aestimatus, ut portet iudicium Ecclesiae conturbatae.

[Ambrosius] Sicut enim qui errantem converti facit remunerandus est, ita et qui rectum incedentem iter flectit in devium, damnationem consequitur.

 

 

11-16. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior ? Ergo evacuatum est scandalum crucis. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus, servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem in Christo : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

 

Ego autem. Quasi dicat : Ille portabit iudicium qui conturbat vos. Ego autem non conturbo vos, o fratres, praedicando legalia, quia si circumcisionem praedico adhuc, ut olim feci, et ut mihi imponitur.

[Augustinus] Intelligendum est enim quod imponebatur ei a pseudo istam servitutem Galatis persuadere volentibus, quod alibi circumcisionem praedicaret, sed non eis facile aperire sententiam suam vellet. Si, inquam, hoc ago, quid autem persecutiones patior ? Quasi dicat : Nulla alia causa patior a Iudaeis.

[Ambrosius] Persecutiones enim creberrimas sustinuit a Iudaeis, eo quod doceret credentes de gentibus non debere circumcidi.

[Hieronymus] Et si eam praedico, ergo evacuatum est scandalum crucis, non irascuntur Iudaei de cruce, si assero circumcisionem iustificare. Scandalum erat Iudaeis praedicatio crucis, quia Sabbatum et circumcisionem evacuabat ; si vero admitteret circumcisionem, non esse scandalum, et pacifici essent ei. Utinam. Quasi dicat : Ipsi vos conturbant. Et utinam abscindantur qui vos conturbant ! haec non tam furoris in adversarios quam dilectionis in Ecclesiam verba sunt. Non enim tam maledixit eis quam oravit pro eis.

[Augustinus] Sub specie namque maledictionis eleganti ambiguo usus, bonum eis optat, cum ait : utinam abscindantur qui vos conturbant ! Non tantum circumcidantur, sed abscindantur, ut sint spadones propter regnum caelorum, et desinant carnalia seminare. Sunt enim quidam spadones propter regnum caelorum. Vel ita, ipsi vos conturbant, sed utinam qui vos conturbant abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant, ut in vobis vel aliis nihil proficiant, non solum circumcisi sed etiam abscisi, ut nullam omnino potentiam generandi habeant. Et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis.

[Ambrosius] Vos enim, fratres, vocat estis a Deo in libertatem, ut non timore, sed amore serviatis, et qui prius peccatis obnoxii eratis, gratiam Dei accipientes liberi sitis.

[Augustinus] Et cum hoc sit, hoc tantum necessarium est ; ne detis libertatem in occasionem carnis, id est ne libertate abutamini, ut quia liberi estis et metus legis vobis non incumbit, ideo desideria carnis sequamini, quia tunc eritis servi. Et est sensus : Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem spiritus, id est quae procedit de Spiritu sancto, servite invicem, quia tunc liberi eritis. Nota quia non per affectum carnis charitas est habenda, sed per spiritum, ut subiecti sint invicem.

 

Omnis enim. Quasi dicat : Ideo charitas est habenda, quia omnis lex impletur in uno sermone, id est in uno praecepto charitatis, quia qui illud praeceptum servat, nec mala agit, et quantum potest bona facit. In quo praecepto impletur ? In isto : Diliges proximum tuum sicut teipsum : Hoc scriptum est in Levitico.
[Ambrosius, Augustinus] In quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint praecepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetae, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur, et ideo in hoc praecepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus. Qui enim non diligit proximum suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere ? Item, diligere proximum, id est omnem hominem tanquam seipsum quis potest nisi Deum diligat, cuius praecepto et dono dilectionem proximi possit implere ? Cum ergo utrumque praeceptum ita sit, ut neutrum possit teneri sine altero, unum eorum commemorare sufficit. Et nota quod ait : sicut teipsum. Sicut non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui diligit iniquitatem. Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam. Nota etiam quod ait, omnis lex ; nam et illa quae ad bonos mores pertinent, et illa quae in sacramentis sunt, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad charitatem referantur necesse est. Quod si. Quasi dicat : In dilectione proximi lex impletur. Quod si invicem mordetis, id est in aliquo detrahitis, et comeditis, id est totum devoratis omnia vituperando ex invidia.

[Ambrosius] Vel, criminamini, crimina vobis imponentes, Videte ne ab invicem consumamini, scissa Christianae religionis per vanam gloriam vanamque victoriam unitate. Occasione charitatis hoc vitium eorum tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiae, perniciosa inter eos iurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita. Dico autem. Postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt praecepta carnalia, nunc ut vitiis carnis se contineant, praecipit, et ostendit quam sufficiens est fides Christi sine lege, quia per eam vincunt carnem et eius opera, et sequuntur spiritum. Quasi dicat : Ne detis libertatem in occasionem carnis, sed per charitatem spiritus servite. Hoc autem dico posse esse vobis in Christo, id est per fidem Christi, et nunquam aliter. In qua fide ambulate, id est proficite bene operando, et hoc spiritu, id est ratione vel potius Spiritu sancto. Non enim hoc potest spiritus hominis per se. Et tunc desideria carnis, id est delectationes, quas caro suggerit, non perficietis. Non ait : Non feceritis, vel non habueritis, quia ea non habere non poterant ; sed non perficietis,

id est non opera eorum consensu voluntatis implebitis.

 

 

17-21. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, Iuxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

 

Caro enim, vel autem. Quasi dicat : Dico non perficietis, sed hoc grave est, quia caro concupiscit. Vel ita continua, ideo ita agite, quia gravis pugna est. Et hoc est quod ait : caro enim concupiscit. Quasi dicat : Semper nova in hoc existens, adversus spiritum, hoc in bonis manifestum est in quibus est spiritus Dei. Spiritus autem. Quasi dicat : Sed non est diffidendum, quia spiritus, id est ratio gratia Dei adiuta concupiscit adversus carnem.

Videte quale bellum proposuit, qualem rixam, hoc intra teipsum sentis. Nec enim nullum est vitium, cum caro concupiscit adversus spiritum : cui vitio contraria virtus est, cum spiritus concupiscit adversus carnem.

Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut auris dicitur audire et oculus videre, cum potius anima et per aurem audiat et per oculum videat. Caro enim nihil ubi per animam concupiscit, sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur.

Carnem igitur concupiscentem dicit carnalem delectationem, quam de carne et a carne spiritus habet, adversus delectationem quam solus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentiae causa non est in anima sola, nec in carne sola. Ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio nulla sentitur. Haec enim. Quasi dicat : Haec contra se concupiscunt, quia usque adeo, haec sibi invicem adversantur, ut non quaecunque bona vel mala, vultis illa faciatis, id est facere permittamini, et meliori in hac pugna concedendum est, id est spiritui, quo volumus bona, etsi omnia non perficiamus.

Volumus enim ut nullae sint concupiscentiae, sed hoc non perficimus. Quod si spiritu. Quasi dicat : Haec duo pugnant. Quod si Spiritu sancto gubernatore, rectore spiritus vestri, ducimini, hoc dicit ne desides sint in pugna.

[Ambrosius] Si, inquam, hoc est, non estis sub lege, quae errantibus et male agentibus posita est ; qui autem ducem habet Spiritum sanctum non errat.

[Hieronymus] Attende quod ait, si spiritu ducimini, etc. Ex quo apparet eum Spiritum sanctum non habere qui sub lege est non dispensative, sed vere, ut tu intelligis.

Magna mihi videtur quaestio quid sit esse sub lege sic, quemadmodum Apostolus culpat : hos damnabiliter dicit esse sub lege quos lex facit reos, non implentes legem, dum nescientes gratiam superba elatione de se praesumunt. Sub lege est qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae, a malo opere cessat, reus voluntate, nondum liber nec alienus a voluntate peccandi ; quia vellet, si fieri posset, non esse quod timeat, ut libere faceret quod occulte desiderat.

Et est sensus : Si spiritu ducimini hoc commodi iam habetis, quod non estis sub lege, quae timorem incutit, non amorem tribuit. Et ideo haec pars iam eligenda est, qua liberamur a lege.

 

Manifesta sunt. Opera carnis incipit enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis carnis consenserint, tunc duci carne, non spiritu, quasi dicat : Haec sibi adversantur, opera autem carnis manifesta sunt, id est per se apparent mala, quae sunt fornicatio, opus scilicet luxuriae, immunditia, etsi non opere impleatur ; vel quae est contra naturam impudicitia, non pudice vivere. Luxuria quaelibet superfluitas ; idolorum servitus, veneficia, inimicitiae perseverantes ; contentiones in verbis ; aemulationes, quando duo tendunt ad idem ; ira, scilicet subita tempestas animi ; rixa, quando ex ira invicem se percutiunt ; dissensiones, quando partes faciunt in Ecclesia ; sectae, quae Graece dicuntur haereses ; invidiae, de alienis bonis ; homicidia, ebrietates assiduae ; commessationes superfluae, et his similia.

Attende quod non haec omnia quae enumerata sunt in operibus carnis quae manifesta esse dixit, ad voluptatem carnis pertinent ; sed vitia sunt animi, ut inimicitiae, irae. Credere etiam omnia mala accidere animae ex carne, error est. Non enim omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab his omnibus mundemus diabolum qui carnem non habet. Sed carnis nomine totum hominem signavit, qui vivendo secundum se, id est secundum carnem in haec cadit. Non enim habendo carnem, sed vivendo secundum se, id est secundum hominem, factus est homo similis diabolo, quia et ille secundum se vivere voluit, quando in veritate non stetit. Ut autem ab his poenae comminatione deterreat, addit : Quae nunc praedico vobis ante iudicium, dum licet poenitere, sicut praedixi, etiam ante hanc epistolam, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur, vel possidebunt :

non ait, qui haec omnia fecerint, aut simul habuerint, sed qui talia agunt, quia etiam singula regnum Dei tollunt. Haec autem apostolica sententia falsa est, si tales post quantalibet tempora liberati, regnum Dei possidebunt, sed quia falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regno Dei nunquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur, quia nullus medius locus est, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit restitutus in regno.

 

 

22-26. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

 

Fructus autem. Quasi dicat : Haec quae enumeravi sunt opera carnis, sed ista sunt opera spiritus, quae sequuntur, quae tamen non nominat opera, sed fructus, quia propter se appetenda sunt. Et hoc est quod ait : Fructus autem spiritus, id est Spiritus sancti vel gratia rationis illuminatae, est charitas, quae de terra ad caelum evocat, gaudium, scilicet puritas conscientiae et elatio animi super his quae digna sunt exsultantis. De quo legitur : Non est impiis gaudere, dicit Dominus. Pax, quando se non inquietant, patientia adversariorum, longanimitas exspectationis ; bonitas, id est dulcedo animi ; benignitas, id est largitas rerum ; mansuetudo, quod non intractabilis, sed potius tractabilis est quis ; fides, de invisibilibus certitudo ; modestia, quod modum in dictis vel in factis servat ; continentia, quod etiam a licitis se abstinet. Castitas, quando recte utitur licito.

Attende quod in enumeratione fructuum spiritus, caput virtutum praemisit, id est charitatem. Quae enim alia inter fructus spiritus debuit tenere primatum nisi charitas, sine qua virtutes caeterae non reputabuntur esse virtutes, et ex qua nascuntur universa bona ?

Deinde sequuntur membra ex isto capite exorta et religata, scilicet gaudium et pax, etc., quae sine ea non possunt prodesse. Non enim bene gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet ; non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat ; non est longanimis perseveranter exspectando, nisi ferveat diligendo ; non est benignus nisi diligat cui opitulatur ; non est bonus, nisi diligendo ; non est fidelis salubriter, nisi ea fide quae per dilectionem operatur ; non est mansuetus, cui dilectio non moderatur ; non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito igitur charitatem sic saepe commendat quasi sola sit praecipienda, quae non potest haberi sine caeteris quibus homo efficitur bonus

 

Adversus huiusmodi. Quasi dicat : Quid per singula dicam ? Lex, quae iustis non est posita, sed iniustis, non est adversus huiusmodi, sed contra mala. Qui autem. Quasi dicat : Contra malos posita est lex ; bonis autem imposita est crux, quod ita ait : Qui autem sunt Christi, quos necesse est sequi spiritum, crucifixerunt, id est maceraverunt, carnem suam, pugnantes, cum vitiis operum, concupiscentiis desideriorum.

Congruit enim nostrae devotioni, ut qui Domini nostri crucifixi passionem celebramus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis faciamus. In hac quidem cruce semper in hac vita debet pendere Christianus, ut sit fixus clavis, id est praeceptis iustitiae, ut Christus in cruce clavis confixus fuit. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. Quod communiter supradixit, ad istos quibus scribit retorquet, et se eis connumerat, per hoc ostendens se non dicere eis quod ipse non velit servare. Quasi dicat : Illi qui sunt Christi ita agunt ut dixi ; et nos qui sumus Christi, ambulemus, Spiritu sancto duce et auctore libertatis nostrae. Si, id est quia spiritu vivimus, id est Spiritu sancto ad hanc vitam gratiae venimus. Quomodo autem spiritu ambulemus docet subdens : Non efficiamur cupidi inanis, id est saecularis gloriae. Inanis gloria est velle vincere ubi praemium non est : nos dico, invicem provocantes, alios ad contentionem, vel litem, et alia illicita, et invicem invidentes, si non audemus provocare. Haec mala facit inanis gloria. Et sciendum quod cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidiae tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi pestem movet.

[Cyprianus] Zelus iste modum non habet, permanens iugiter sine fine, cum alia scelera finiantur ; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in maius incendium livoris ignibus inardescit. Hinc est vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convitia, manus ad violentiam prompta, et si gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis est armata.