Ad Hebraeos III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT III
1-11. Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, qui fidelis est ei qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo eius. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creavit Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant. Christus vero tanquam filius in domo sua. Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus : Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper hi errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Unde, etc. Ex omnibus superioribus infert, id est quia potens, et quia pro nobis passus, et quia potest auxiliari. Unde, o vos, fratres sancti, participes vocationis caelestis, id est vocati ad caelestia, id est ad caelestem haereditatem habendam cum Christo, considerate, diligendo, et quae praecipit operando, Iesum Christum. Alio enim non egemus. Apostolum, scilicet quem nobis Deus misit, et pontificem, scilicet per quem itur ad Deum. Idem est enim pontifex qui mediator. Pontifex, dico, confessionis nostrae, scilicet quem nos confitemur ; vel confessionis, id est fidei, scilicet in quem credimus. Qui fidelis, etc. Hic incipit comparare Christum Moysi, sicut supra comparavit eum prophetis et angelis. Moysi vero ita comparat, ut sit prae Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quaesivit, non eius mandata abscondit. Moysi ergo cum conferens, ait : Qui, Christus, fidelis est secundum hominem ei, scilicet Deo Patri, qui fecit eum, ex semine David secundum carnem. Fidelis est dico, sicut et Moyses fidelis fuit in omni, id est in tota domo Iudaeorum, quae domus est eius, scilicet Patris, vel Christi ; non Moysi, quia Moyses minister fuit, non dominus. Vel ita : Qui Christus Iesus fidelis est ei qui fecit illum, scilicet Deo Patri, non tantum in quadam, sed in omni domo Iudaeorum, scilicet et gentium, sicut et Moyses fidelis fuit in una. Et in omni domo dico, eius, scilicet Patris, vel Christi. Amplioris enim. Quasi dicat : Quia Christus fidelis fuit effectus, indicat quia iste, scilicet Christus, habitus est dignus gloriae, ut Moyses, quia etiam habitus est dignus amplioris gloriae prae Moyse, id est quam Moyses. Vel, habitus est dignus amplioris quam Moyses. Ipse, dico, ens prae Moyse, in merendo, quia plus meruit quam Moyses, et tanto amplioris gloriae dignus est, quanto habet ampliorem honorem domus, id est in domo vel de domo facta, ille qui fabricavit illam, ut Dominus, quam qui dispensat in ea ut famulus. Quod de spirituali domo intelligendum est, scilicet non de templo vel tabernaculo, sed de populo. Et nota quod non dixit quidem Moyses est servus, Christus vero est Dominus, sed latenter hoc significavit. Si enim domus erat populus, ipse autem erat de populo. Igitur erat de domo : et nobis usus est dicere de servo, ille est de domo illius.
Omnia namque. Quasi dicat : Fabricavit dico. Et recte : per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. An ideo a Christo ? vere, quia Deus est qui omnia creavit. Et si omnia, ergo et domum. Et hoc est quod ait. Qui autem. Quasi dicat : Domus fit ab aliquo, qui autem et domum et omnia creavit, Deus est. Utriusque enim domus, scilicet quam rexit Moyses et Christus factor est Deus quem constat prae omnibus esse, ita Christus quia Deus est et Creator prae Moyse est. Et Moyses ostendit Christum dignum ampliori gloria quam Moyses, quia Christus fabricator est domus, non Moyses. Hic alia ratione idem ostendit quia Christus filius, Moyses famulus est qui et carnalia carnalibus tradebat, Christus vero spiritualia. Quasi dicat : Ideo etiam amplioris gloriae vel gratiae dignus est. Et, id est quia, Moyses quidem fidelis erat in tota domo, non sua, sed eius, scilicet Dei Patris vel Christi, tanquam famulus, qui non adeo diligit domum sicut ille cuius est propria. Et hoc non ut gratiam daret, sed in testimonium eorum quae dicenda erant, id est ut testaretur ea quae conveniebant dici carnalibus qui nondum spiritualia capere poterant. Christus vero fidelis est, tanquam Filius, qui haeres est, in domo, cum ipso Patre, quae domus Christi, sumus nos renati, si fiduciam spei, id est spem cum fiducia, scilicet non dubiam, et gloriosam spem, scilicet quae est de caelesti iucunditate, retineamus firmam, id est perdurantem usque ad finem vitae quando habebitur quod modo speratur. Quapropter, sicut supra, cum prae angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere servare quae ab illo audivimus, ita nunc commendato etiam ipso prae Moyse. Hic incipit terrere ne sint increduli Christo per patrum similitudinem, et post ne amittant requiem, blanditur etiam per opportunitatem temporis. Quasi dicat : Nos sumus domus Dei. Quapropter scilicet quia hoc modo sumus Christi, videte, fratres, ne forte, etc. Hucusque verborum ordo dirigitur. Vel talis potest esse verborum ordo : Quapropter, scilicet quia sumus Christi, nolite obdurare corda vestra. Et ita hoc dico, sicut dicit Spiritus sanctus in David. Hodie, id est in tempore gratiae, quod praesens erat David in spiritu, si vocem eius, scilicet Christi per se loquentis, audieritis : quod vere erit. Nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda ; per se nunc loquitur. Mollescant ergo corda vestra, qui praecones ante se mittebat ipse venire dignatus est ; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora prophetarum. Si ergo tunc duri fuistis, modo estote molles. Nolite obdurare corda vestra dico, agentes sicut patres vestri fecerunt in exacerbatione facta secundum diem, id est in die tentationis factae in deserto, id est sicut patres vestri obdurati sunt in die tentationis, hoc est una die de exacerbationibus, quae tentatio facta est in deserto, ubi magis eguerunt auxilio ; ita et vos in deserto huius mundi cavete ne tentetis Deum, ne pereatis, sicut ibi in deserto qui Deum tentaverunt.
Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentaverit Deum, et acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tanquam ab optimo sessore frenis legum et praeceptorum, non desistente etiam emendationis virga qua percussi sunt pro amaricatione. Historia est satis nota de eo quod miserunt exploratores videre terram, et cum audirent ex eis ibi esse inexpugnabiles, et giganteae staturae viros, obliti virtutis Dei toties probatae, dixerunt : Redeamus in Aegyptum ad ollas carnium. Unde iuravit Dominus quod non intrarent in terram promissionis quae esset eis requies laborum, et sic omnes perierunt praeter duos, scilicet Caleph et Iosue. Et sciendum quod in hac serie tres requies commemorat, duas significantes, et tertiam significatam, unam Sabbati quo requievit Dominus ; secundam, in Palaestina ; tertiam veram, quae in caelo est, de qua hic dicit, loquens ad veros Israelitas dicens fidelibus qui Christum loquentem erant audituri : Nolite esse duri Christo loquenti sicut Spiritus praemonuit loquens in David, ne similia patribus vestris patiamini, qui per Moysen vocem Domini tunc audierunt. Vos autem modo per ipsum Christum ; et hoc est quod ait : Nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi, id est in quo deserto, tentaverunt me, Spiritum sanctum, scilicet qui in David loquebatur, patres vestri, secundum carnem, videte ne secundum spiritum : patres vestri erant secundum carnem ; sed, si non imitati fueritis, patres vestri secundum spiritum non erunt. Et probaverunt me, id est probabilem invenerunt, et, id est quia, viderunt, etc. Vel, probaverunt, id est curiositatis causa exquisierunt an possem, et viderunt oculis opera mea, magnae virtutis. Quadraginta annis, in quibus me omnia posse experti sunt, propter quod, scilicet quia tentaverunt, fuit offensus, vel inoffensus, id est valde et implacabiliter iratus. Vel, proximus, adhibendo correctionis flagella, generationi huic, tuam malae. Et dixi de illis : Semper errant corde, id est ex propria deliberatione, quia serio peccant. Ipsi vero. Quasi dicat : Ego sic monebam per prophetam, sed licet sic monerem, tamen ipsi non cognoverunt vias meas, id est noluerunt cognoscere opera mea. Et ideo, si introibunt in requiem meam, scilicet terrae promissionis. Aposiopesis, id est non intrabunt. Hoc dico, sicut iuravi, id est firmiter statui, in ira mea, id est quando iratus fui. Iurat enim quandoque non iratus. Irasci tamen dicitur per figuram quae dicitur antropospatos.
12-19. Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo. Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae eius usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur : Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen. Quibus autem infensus est quadraginta annis ? Nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ? Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ? Et videmus quia non potuerunt introire in requiem ipsius propter incredulitatem.
Videte, etc. Quasi dicat : Quia propter incredulitatem patribus vestris requies negata est, ergo videte, o fratres, ne forte. Quasi dicat : Quod facile potest contingere, sit in aliquo vestrum. In aliquo dicit quia de multis non dubitat quin perfecti sint inter eos. Sit, inquam, cor incrudelitatis, id est cor incredulum, ut putetis Christum non sufficere sine lege quod est malum, quia sic ruit homo in multa peccata.
[Chrysost.] Infidelitas enim malignam vitam procreat, sic anima in profundum malorum veniens contemnit, nec hoc leve est, quia hoc est discedere a Deo. Et hoc est Christum tentare. Unde subdit : Hoc est cor discedendi a Deo vivo. Quasi dicat : A quo qui discedit vitam perdit, quia in eo solo vita est : contra, qui accedit vitam invenit. Sed potius ad hortamini, deincremento virtutum, vosmetipsos, alii alios, vel unusquisque seipsum, per singulos dies, donec, id est quandiu, cognominatur hodie, id est tempus gratiae de quo agebat propheta superius in psalmo, quia non minus modo patratur credentibus gratiae ad salutem quam ipso praesente Christo. Si quis enim peccat, usquequo est hodie potest reverti. Nemo ergo desperet dum vivit. Adhortamini dico, ut non obduretur quis ex vobis fallacia diaboli, ente causa peccati. Sciatis enim quod diabolus fallit eum qui obduratur. Unde post cadit in peccatum. Participes enim. Quasi dicat : Debetis hortari vos et non esse duri, quia non eramus facti sumus per gratiam.
[Ambrosius.] Et hoc est quod ait : Participes enim Christi, id est habentes partem cum ipso Christo in haereditate, effecti sumus per gratiam, qua uniti sumus ei ut membra capiti. Ipse enim est caput nostrum, et nos membra eius facti sumus. Participes dico, tamen hac conditione, Si nos usque ad finem vitae retineamus firmum, ut nunquam deseramus, initium substantiae eius,
[Remigius] id est fidem quae est initium bonorum, per quam in nobis existit Deus, per quam deificamur et divinae substantiae participamus. Retineamus usque ad finem, dico, dum, id est quandiu dicitur nobis : Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum sua, scilicet obduraverunt patres, in illa exacerbatione, hoc scilicet de patribus addidit, ut per patres eorum deterreat eos. Quidam enim. Quasi dicat : Nolite obdurare ut patres in exacerbatione. Et bene hoc dico quia quidam illorum audientes vocem Dei in deserto de requie in terra Palaestina futura, exacerbaverunt Deum, id est increduli et duri fuerunt. Et ideo perierunt. Hoc ideo dicit, ne quis putet satis esse audire de requie, quia et illi omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt, sed quidam qui non exacerbaverunt ; de quibus subdit : sed non universi, id est non omnes exacerbaverunt, ut Caleph et Iosue, et his similes. Non omnes dico, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen, ita vos a tenebris vitiorum et ignorantiae profecti estis per Christum. Quibus autem horum supradictorum, scilicet vel exacerbantibus, vel non, infensus est quadraginta annis : hunc numerum annorum iterum commemorat, quia hoc numero notatur tota vita nostra. Quadragenarius enim indicat integritatem saeculorum.
Infensus ergo dicitur illis quadraginta annis, quia irascitur vitae suae usque in finem peccantibus. Deinde subdit respondens suae interrogationi : Nonne infensus est illis qui peccaverunt ? Quasi dicat : Non est dubium, quorum cadavera sine sepultura prostrata sunt bestiis et avibus in deserto. Quasi dicat ; In hoc apparet ira Dei. Et ideo vobis impunitatem non promittatis, si increduli fueritis Quibus autem. Quasi dicat : Non solum prostravit incredulos, sed etiam iuravit quod non intrarent in requiem. Et hoc est quod dicit sub interrogatione : Quibus autem iuravit non introire, vel ut non introirent in requiem ipsius aeternam, quae significabatur per terram promissionis, nisi illis qui increduli fuerunt Domino promittenti, illis utique et non aliis. Et videmus. Quasi dicat : Iuravit Dominus non introire in requiem, et ita videmus, id est aperte scimus evenisse quia non potuerunt illi introire in requiem aeternam, sicut nec et in terram promissionis, Et hoc, propter incredulitatem. Et quia illi perdiderunt requiem propter incredulitatem.
