Ad Galatas VI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Galatas VI

CAPUT VI

 

1-4. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

 

Fratres, etsi praeoccupatus fuerit, etc.

[Ambrosius] Hactenus toti Ecclesiae Galatiae, imo et universae Ecclesiae locutus est, improbando legem, et commendando gratiam ; modo ad praelatos loquitur specialiter, docens quomodo tractent subditos, scilicet leniter, quia fratres sunt, etsi sint superiores.

[Augustinus] Ideo hos alloquitur qui firmiores erant, ne inflatione bonae vitae eum qui peccato circumventus est spernendum putent, et abiiciendum. Quasi dicat : Non hoc faciatis quod dixi, sed etsi aliquis praeoccupatus fuerit, id est imprudenter lapsus ut nequeat vitare ; nec mirum quia est homo, scilicet infirmus, praeoccupatus : dico non in multis, sed in aliquo delicto, quasi non usu quotidiano peccans. Si hoc, inquam, fuerit, vos qui spirituales estis, non ideo despiciatis eum, sed instruite hominem, non per singula peccata diffluentem, et si aliquando labatur, in spiritu lenitatis, id est rationabiliter et leniter, ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Ideo leniter instruite, quia fratres estis, etsi superiores.

Attende quod proprie dicatur delictum, et quod sit praeoccupatio, quia dicit praeoccupatus in aliquo delicto, ut his intellectis intelligas fratri praeoccupato in delicto fore indulgendum. Delictum igitur fortasse est declinare a bono. Peccatum est facere malum, vel sicut in laudabili vita, aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur, dicente Scriptura : Declina a malo et fac bonum ; ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum ; et illud delictum, hoc peccatum sit.

[Augustinus] Peccatum ergo est perpetratio mali. Delictum desertio boni, quod et ipsum nomen ostendit. Quid enim aliud sonat delictum, nisi derelictum, et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum ? Vel potest videri illud esse delictum quod ignoranter fit ; peccatum quod a sciente committitur, indifferenter tamen plerumque ponuntur, ut et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appelletur.

Praeoccupatio autem est, dum vel ad horam non videtur quid agendum sit, vel qui viderint vincuntur, ut scilicet malum fiat, cum latet veritas, vel cum compellit infirmitas.

 

Considerans. Quasi dicat : Ita fac ut dixi, tu quisquis, considerans teipsum, quod et tu fragilis es, ne et tu tenteris, id est ne, Deo permittente, in simile cadas.

[Augustinus] Nihil enim ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio, ita eos nec deesse voluit fratrum correctioni, nec studere certamini. Ideoque ne sibi videatur quisque instruere, etiam cum proterve exagitet, irridetque peccantem, aut superbe tanquam insanabilem detestatur, in spiritu, inquit, mansuetudinis instruite illum considerans teipsum, ne et tu tenteris. Alter. Quasi dicat : Dico, leviter instruite, et etiam portate onera ; alter portet alterius infirmitates. Onera, id est subvenite vobis invicem orationibus, et aliis huiusmodi, quasi sit sarcina vestra. Et sic adimplebitis legem Christi, id est charitatem. Ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam praecepit ut nos invicem diligamus. Nam, etc. Quasi dicat : Ita facite, ut dixi ; nam si quis aliter fecerit, seipsum seducit. Et hoc est quod dicit : Nam si quis existimat, id est in mente sua superbe iudicat se esse aliquid, magnum comparatione peccantis, cum tamen nihil sit ex se, vel nihil sit comparatione spiritualis qui totum dat gratiae, ipse se seducit, id est dividit a veritate ; non eum seducunt laudatores eius, sed ipse potius, quia cum ipse sibi sit praesentior quam illi, mavult se in illis quaerere quam in seipso. Ideo subdit : Opus autem. Quasi dicat : Non ita putet aliquis, sed potius unusquisque probet, id est diligenter inspiciat, opus suum, non peccatum alterius, ut Pharisaeus qui dicebat : Non sum sicut caeteri hominum, qui non re, sed fallaciter iustus erat. Probet opus suum, dico, et sic,

[Ambrosius] id est si actus suos consideret, sciens si quid boni habet, se a Deo accepisse ; et si quid mali est, a se fore, habebit gloriam in semetipso, id est gloriabitur in Deo quem habet in se portans oleum secum,

et non in altero, sic enim fiet, ut Deus qui est in eo sit gloria eius, et nihil aliud. Vel, in seipso, id est intus in conscientia sua pura, habebit gloriam, id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero, id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat.

[Augustinus, Hieron.] Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari.

[Ambrosius] Vel ita, et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se mundum habere cor, in seipso habebit gloriam et non in altero, id est in sui, non in alterius consideratione gloriabitur. Nulli enim se anteponit, nec quemquam iudicat ut vere sit iustus. Qui enim vere iustus est, alterum sibi praeponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim dum cognoscit morbum suum quem sanare desiderat.

 

 

5-8. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. Nolite errare ; Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem ; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.

 

Unusquisque. Quasi dicat : Dico quod unusquisque probet opus suum, quod et debet, nam de suo iudicabitur. Unusquisque enim onus suum, id est peccatum, portabit in poena. Quod hic dicitur, contrarium videtur praecedentibus, ubi ait, alter alterius onus suum portabit : quod non est, quia nomen oneris diversis modis accipitur.

Multa enim sunt verba quae diversis locis congruenter posita varie intelliguntur, sicut hic : nisi enim oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc tam vicine positis verbis : qui cum paulo ante diceret, alterius onera portabit, hic dicit, unusquisque onus suum portabit.

Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, de quibus supra egit ; alia reddendae Deo rationis de actibus nostris, de quibus hic agit. Illa cum fratribus sustentanda communicantur ; haec propria ab unoquoque portantur. Haec onera, peccata sunt ; alia ergo sunt in quibus quisque proprium portat, nec portat cum alio, nec proiicit in alterum ; alia quae cum aliis et pro aliis portantur. Item, propter diversos homines haec dicit. Contra eos enim qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit, unusquisque onus suum portabit. Alieno quidem peccato nullus inquinatur, nisi consentiendo vel imitando fecerit suum. Item, contra negligentes qui nullum curant corrigere securi, quod alienis non contaminentur peccatis, dicit, invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustineamus, et dum ei qui laesit, si petit indulgemus, et huiusmodi.

[Hieron.] Vel per onus intelligitur bonum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur. Et est, unusquisque onus suum portabit, id est offeret Deo in die iudicii manipulos operum. Unde : Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Et accipitur hoc de bonis tantum. Vel de bonis et malis ita potest dici. Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet

 

Communicet autem. Superius spiritualibus praelatis dixit qualiter debeant se habere erga subditos, hic ad subditos loquitur, docens quo se debeant habere erga magistros. Quasi dicat : Praelati ita se habeant, ut dixi. Is autem qui catechizatur, id est instruitur, etsi solo verbo, non exemplo, communicet ei in omnibus bonis quae ille dicit, non in malis si ea agit, ut lex sit tibi dux non homo, id est qui verbum audiens est, communem se doctori exhibeat recipiendo et opere implendo quae ille dixerit. Et ne quis dicat : Non debeo agere, nisi quod in illo video, subdit : Nolite errare, quia error est hoc dicere. Et si inde vos excusatis apud homines, Deus tamen non irridetur, id est non potest falli.

[Ambrosius] Certum est enim Deo imposturam fieri non posse, sed ab eo quisque capit quod meretur. Et vere non fallitur, quia reddet singulis pro meritis. Quae etiam seminaverit. Vel aliter potest dici ut moneat subditos largiri temporalia praelatis a quibus accipiunt spiritualia. Discipulos igitur ad magistrorum refrigeria hortatur dicens : Is autem qui catechizatur, id est instruitur, verbo communicet ei qui se, catechizat in omnibus bonis suis, id est omnia bona sua faciat ei communia. Usitatum enim praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria ille cui praedicatur, quae bona appellatione recte significavit, sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait : Cum mali sitis, nostis bona data dare filiis vestris.

[Hieron.] His potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi iunguntur. Praevidens autem quosdam obtendere paupertatem, et praeceptum velle eludere, addit, nolite errare, Deus non irridetur. Quasi dicat : Nemo vane se excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda nostra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.

[Ambrosius, Augustinus, Hieron.] Et vere non : Quae enim seminaverit homo, praesentis vitae labore, haec et metet, id est horum mercedem recipiet. Et vere, quoniam qui seminat in carne sua, ut de carne, id est qui seminat carnalia vitia et fovet, et qui omnia quae facit, etsi qua bona videantur, ideo facit ut carnaliter ei bene sit, et qui de lege carnaliter sentit, de carne et metet convenientem messem, scilicet corruptionem. Nihil enim melius convenit carni quam corruptio. Qui autem seminat in spiritu,

[Ambrosius] id est qui spiritui dat assensum ex fide cum charitate serviendo iustitiae et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu et metet, convenientem messem, scilicet vitam aeternam.

[Augustinus] Nota quod homo constat ex spiritu et carne. Ideo seminat in spiritu et carne. Porro homo etiam Christianus ad comparationem Spiritus sancti caro est. Illud etiam observandum, quod cum dicit, qui seminat in carne, addit, sua, cum vero dicit in spiritu, non addit suo ; quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero haec in fine promittitur. Ideo quod in seminando perseverantia opus est. Unde addit :

 

 

9-13. Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicunque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

 

Bonum autem. Quasi dicat : Ita se habeant praelati erga subditos, et subditi erga praelatos, ut dixi. Utrique autem, scilicet praelati et subditi, non deficiamus, facientes bonum, quia non debet deficere operando qui non deficiet in metendo. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponet remunerationi. Quantum perseveraverimus in operibus, tantum metemus in fructibus ; et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad praemium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque, quomodo facit, quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Unde subdit : Tempore enim suo, id est conveniente, metemus, non deficientes. Nota quod ait, suo tempore, non utique Deus statim facit quidquid ad salutem oratur ; nec ideo denegat quia differt, sed tempore suo, id est congruo praestat. Et quia metemus indeficientes, ergo, dum habemus, in hac vita tempus seminandi, operemur bonum.

[Hieron.] Tempus seminandi est praesens vita qua currimus ; in hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, operandi tempus auferetur. Unde : Operamini, dum dies est ; veniet nox quando iam nullus poterit operari. Operemur bonum, dico ad omnes, ut sit perfecta dilectio, maxime autem ad domesticos fidei, id est ad eos qui sunt de familia nostra per fidem, id est ad Christianos. Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est, etsi non omnibus eadem possint exhiberi dilectionis officia ; quae fratribus maxime exhibenda, quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus, quia sumus invicem membra. Si enim in cunctos libertatis frena laxantur, maxime in domesticos, id est in Christianos, qui habent eumdem Patrem, eiusdemque magistri appellatione censentur.

Omnibus igitur impendenda est misericordia, in quo praeponendi sunt iusti qui sunt ex fide. Quia autem omnibus etiam inimicis nostris qui scelerati sunt, et persequentibus Ecclesiam benefaciendum sit, testis est Deus qui dicit : Benefacite his qui oderunt vos, diligite inimicos vestros. Ubi manifeste ostendit viscera misericordiae peccatoribus non esse claudenda, nec etiam si adversum nos hostilem animum gerant ; quia et ipsi homines sunt. Et hoc exemplo Dei Patris astruitur, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

 

Sunt tamen qui aestimant eleemosynas tantum iustis esse praebendas, peccatoribus autem nihil dari oportere, ne contra Deum conemur, si eis volumus subvenire quos ipse vult punire. Adhibent etiam testimonia sanctae Scripturae. Dicit enim Scriptura : Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem, et impiis et peccatoribus redde vindictam. Benefac humili et ne dederis impio, quia et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Haec verba quomodo accipienda sint non intelligentes, detestabili crudelitate induuntur. Unde nos oportet haec charitati vestrae explanare qualiter intelligenda sint. Illa ergo ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori ideo benefacias quia peccator est ; sed quia homo est, ut non sis ad iudicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Ita utrumque praeceptum tenebis ; odias etiam in illo quod Deus odit, id est quod malus est, et corripe et persequere, ut perimas quod homo fecit, et conserva quod homo est. Peccatum quippe homo fecit, hominem vero Deus ; et non suscipias peccatorem, ut velis salvum esse in eo quod malus est, sed quia homo, ut nulli homini claudatur misericordia, nulli peccatori relaxetur impunitas. Persequamur ergo in malis propriam iniquitatem, misereamur in eisdem communem conditionem.

 

Videte, etc.

[Ambrosius] Postquam ad meliora opera hortatus est eos, redit ad illud unde prius agebatur, ne scilicet legales observantiae teneantur ;

[Hieron.] ne quis autem sub nomine eius fallat incautos cavet, finem Epistolae manus suae adnotatione complens. Ab hoc enim loco, manu sua usque ad finem scripsit. Quasi dicat : Ut firmius praedicta teneatis, videte qualibus scripturis scripsi vobis mea manu, ut sciatis hanc Epistolam a me missam, et per hoc magis obediatis. Quicunque enim. Quasi dicat : Opus fuit ut scriberem, quia pseudo instant. Et hoc est : Quicunque enim volunt placere, Iudaeis infidelibus, in carne, id est in carnalibus observantiis, hi cogunt vos circumcidi, improbitate non ratione ducuntur. Et id propter hoc tantum faciunt, ut non patiantur, ab infidelibus Iudaeis, persecutionem Christi, id est quae pro cruce Christi infertur.

[Ambrosius] Isti erant pseudo qui sic Christum praedicabant, ut etiam legem servandam docerent, crucem praedicabant, ut a fidelibus quaestum acciperent ; legem, ut Iudaeis placerent

[Hieron.] Vel forte hoc ideo dicit, quia Romani, scilicet Caius Caesar et Octavianus Augustus leges promulgaverunt, ut Iudaei, ubicunque essent, proprio ritu viverent et patriis caeremoniis deservirent. Quicunque igitur circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Iudaeus habebatur in gentibus ; qui vero incircumcisus se non esse Iudaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam gentilium quam Iudaeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones hi qui Galatas depravaverant declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Iudaei persequi eos poterant nec gentiles quos videbant et proselytos circumcidere, et ipsos legalia observare. Neque enim qui circumciduntur. Quasi dicat : Vere ideo tantum faciunt, ut vitent persecutionem ; non enim pro amore legis hoc faciunt ; neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt.

[Augustinus] Illam dicit custoditionem legis, scilicet non occidere, non moechari, et alia huiusmodi, ad bonos mores pertinentia : quae nisi charitate et spe aeternorum bonorum, quae per fidem accipiuntur, impleri non possunt, ut iam dictum est, sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra

[Ambrosius], id est de carnali circumcisione in qua dolor est vobis, glorientur apud Iudeos, eo quod tam multos proselytos faciunt.

 

 

14-18. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo ! In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura. Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. De caetero nemo mihi molestus sit. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Iesu Christi, cum spiritu vestro, fratres. Amen.

 

Mihi autem absit. Quasi dicat : Illi in carne gloriantur, mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Ecce ubi mundi philosophus erubuit, ibi Apostolus thesaurum reperit : quod illi visum est stultitia, Apostolo factum est sapientia et gloria.

Noli ergo erubescere de cruce Christi, recole frontem tuam, ne linguam expavescas alienam : de qua cruce ut non erubesceremus, eam in ipsa fronte, id est pudoris domicilio locavimus. Ideo enim crux in fronte credentium, ubi sedes est verecundiae figitur, ut de nomine eius fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.

Signum veteris Testamenti circumcisio in latenti carne, signum novi Testamenti crux in libera fronte. Ibi enim occultatio, hic revelatio est : ibi sub velamine, hic revelata facie.

Crucem autem ut in ea gloriemur Dominus suo gestans humero, pro virga regni nobis commendavit : quod est grande ludibrium impiis, grande mysterium piis. Hic ergo opprobrium et deformitatem Christi non erubescamus, sed veneremur. Deformitas enim Christi te format ; nisi deformis ille esse voluisset, tu formam quam perdidisti non recepisses. Pendebat enim in cruce deformis, sed deformitas illius pulchritudo nostra erat. In hac ergo deformitate gloriemur, cuius signum in fronte portamus. De hac deformitate non erubescamus, sed gaudeamus cum Apostolo, qui dicit se gloriari in Christi cruce. Poterat dicere, in sapientia, in potestate, in maiestate : et verum diceret. Sed est magnum in sapientia Dei vel maiestate vel potestate Dei gloriari, sed maius in cruce. Unde impius insultat, irridetque philosophus. Et quasi quis diceret : Cur gloriaris in cruce ? quid enim prodest ?

[Augustinus] Ecce quid : Per quem, id est Christum crucifixum, mihi mundus crucifixus est, ut me non teneat, et ego mundo, ut eum non teneam. Quia nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse aliquid suum in me cognoscit, sicut Dominus ait : Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam. Et est sensus : Per crucem Christi mundi concupiscentiae non habent in me dominium, nec mundus iam se mihi ingerit, et ego contra eum sum fortis.

 

Et nota quia non sine causa utrumque dixit, scilicet et sibi mundum crucifixum et se mundo. Plerumque enim contingit ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum suis cupiditatibus vel occupationibus astringit. Et mortuus est homo mundo, et mundus cum quasi vivus concupiscit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum, ut in duobus mortuis neuter neutrum videt. Quia ergo nec Paulus mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, ideo et se mundo et sibi mundum crucifixum esse gloriabatur. In Christo enim. Quasi dicat : Ideo solum in Christo glorior, quia in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium. Quasi dicat : Aequalia sunt Deo praeputium et circumcisio, sed nova creatura, id est regeneratio et nova vita. Novam enim creaturam dicit novam vitam per fidem Christi. Ego in cruce glorior ; et quicunque fuerint secuti hanc regulam, id est rectitudinem gloriandi, pax, id est tranquillitas mentis, et misericordia, de peccatis, id est peccatorum remissio, erit a Deo super eos gentiles, et etiam super Israel, id est Iudaeos, non utique carnales sed qui sunt Dei, id est spirituales.

[Ambrosius] Duas enim partes hic significavit super quas manet pax et misericordia Dei, scilicet gentilium fidelium et Iudaeorum credentium. Et de caetero, id est amodo. Vel, de caetero, ita ut sint duae dictiones, id est de alio praeter fidem, scilicet de legalibus, nemo sit molestus, ut iterum cogar scribere de eodem. Unde dicit Ambrosius : Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re quae tum satis erat exposita. Vel sicut in Graeco legitur : De caetero nemo laborem mihi exhibeat, vel praestet, scilicet ut rursus in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim praestat magistro qui aliter sentit quam docuit. Dico ut nemo sit molestus mihi, cui utique non est facienda molestia. Ego enim porto in corpore meo, pro fidelibus stigmata Domini Iesu, id est signa militiae Christi, quae me comprobant esse militem, scilicet passiones, tribulationes, etc., quod non pseudo faciunt. Quasi dicat : quod vos non attenditis. Stigmata ergo appellavit quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Stigma enim dicitur punctum vel nota aliquo ferro facta. Et est sensus : ideo non debet fieri mihi molestia, quia ego habeo alios conflictus, et certamina quae in persecutionibus quas patior mecum dimicant. Gratia. Ecce conclusio Epistolae, quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis Epistolis utitur ; quasi dicat : Ut praedicta teneatis, gratia, non dissensio, non legis servitus, non rixa, non iurgium, sed gratia Domini Iesu Christi, o fratres, sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut veritatem semper intelligatis. Amen. Per hoc verbum Hebraeum vera esse quae locutus est ostendit.