Ad II Thessalonicenses II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Thessalonicenses II

CAPUT II

 

1-5. Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem, neque per Epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo. Quoniam nisi venerit dissensio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis.

 

Rogamus autem vos.

[Ambrosius] Hucusque dixit se pro eis gratias agere et orare : hic determinat de die iudicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi imminenti opinionem recipiant, vel terreantur.

[Haimo] Quasi dicat : Non solum pro vobis oramus, sed etiam rogamus vos, o fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, ad iudicium, id est si vultis ut vobis prosit adventus Christi venturus ; et per adventum nostrae congregationis, scilicet omnium sanctorum, id est si vultis esse in nostra congregatione. Congregationis dico, venturae vel tendentis in idipsum, id est ad Christum, ut ad corpus congregentur aquilae. Vel, in idipsum, id est in identitatem, ut mente et corpore uniamur qui modo in diversum tendimus. Quid rogamus ? ut non cito moveamini a vestro sensu, id est a puro intellectu, quasi dicat : Nec parum etiam titubetis. Si enim moveamini cito, est quia nihil vobis, infertur quod diu duret, quia tempus prope est. Neque terreamini. Quasi dicat : Pro vicino periculo, id est quasi instet dies Domini. Non terreamini dico, neque per spiritum malignum, scilicet si malignus spiritus quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat, vel si quis dicat se per Spiritum sanctum revelantem hoc cognovisse quod dies iudicii immineat, nolite credere, neque terreamini, per sermonem alicuius pseudoapostoli qui hoc exponat de Scripturis, neque per Epistolam tanquam per nos missam, id est sub nomine meo missam.

[Ambrosius] Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine alicuius clari viri Epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quid per singula ? Ne quis vos seducat ullo modo, alio etiam a praedictis terrefaciens vos, quasi instet dies Domini.

Non quin velit illos esse paratos, ut habeant succinctos lumbos, et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis. In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies, quia qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur. Et ideo vigilare debet omnis Christianus ne imparatum eum inveniat Domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille, quem imparatum inveniet vitae huius dies ultimus.

[Ambrosius] Et ideo non ait, ne terreamini, vel seducemini, sed addit, quasi instet dies Domini. Hoc dicit, ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur currant ad orandum diabolum : qui haec ideo agebat, ut sub Christi nomine apparens, faceret se adorari, quod ut non possit facere impudentissimus Satanas. Tempus et signa adventus Domini Apostolus rescribit, quia non prius veniet Dominus quam regni Romani defectio fiat, et appareat Antichristus.

[Augustinus] Et hoc est quod subdit :

 

Quoniam nisi. Quasi dicat : Quidam volunt vos seducere quasi instet dies Domini, sed non instat dies Domini.

[Haimo] Quoniam non veniet Dominus ad iudicium, nisi primum venerit discessio, id est nisi prius gens a Romano discedat imperio : non quod statim post veniat Dominus. Occulte loquitur de destructione Romani imperii, ne forte si aperte hoc diceret, incitaret eos ad persecutionem Ecclesiae. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanae Ecclesiae.

Vel de discessione a fide. Et est sensus : Non veniet Dominus ad iudicium, nisi prius venerit discessio Ecclesiarum a spirituali obedientia Romanae Ecclesiae, vel hominum a fide.

[Haimo] Quidam codices habent : Nisi venerit refuga primum, quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse quem refugam vocat utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto, quem etiam describens subdit : et, nisi revelatus, id est manifestatus, fuerit, cuius spes iam praecedit homo, non Deus totus, peccati, servus, auctor et fons, id est Antichristus qui est filius perditionis, id est diaboli qui perdit homines, per quem perditio venit in mundum, cuius filius dicitur Antichristus ; non per naturam, sed per imitationem. Vel, filius perditionis dicitur quia ipse perdendus est, et alios perdens. Qui adversatur Christo et membris eius ; unde Antichristus dicitur ; et extollitur. id est effert se, super omne quod dicitur Deus, vel falsa opinione, ut dii gentium ; vel beneficii gratia, ut sancti. Aut quod colitur, ut Deus Trinitas. Extollitur dico, ita, ut sedeat in templo Dei, id est in Ecclesia. Vel, in templo, a Romanis destructo, quod Iudaei tunc reaedificabunt. Nascetur quidem Antichristus in Babylone de tribu Dan, iuxta quod Iacob ait : Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita : et cum venerit Ierosolymam, circumcidet se dicens Iudaeis : Ego sum Christus promissus. Tunc confluent ad eum omnes Iudaei, et reaedificabunt templum a Romanis destructum, sedebitque ibi dicens se esse Deum. Vel ita : Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe suo, hoc loco intelligi volunt : rectiusque dici putant, sicut et in Graeco est non in templo, sed in templum Dei sedeat, id est quasi ipse cum suis sit templum Dei quod est Ecclesia, sicut dicitur, sedet in amicum, id est ut amicus. Sedeat dico, ostendens se tanquam ipse sit Deus. Nam sicut in Christo omnis plenitudo divinitatis habitavit, ita in Antichristo plenitudo malitiae et omnis iniquitas habitabit, quia in ipso erit caput omnium malorum, scilicet diabolus, qui est rex super omnes filios superbiae.

 

 

6-7. Et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat.

 

Nonne, etc. Quasi dicat : Ita debetis credere ut scribo vobis, quia olim vobis idem dixi. Et hoc est quod dicit sub interrogatione, nonne retinetis ? quod haec eadem quae nunc vobis in Epistola scribo, cum adhuc essem apud vos, praesenti sermone, dicebam vobis de adventu Antichristi, et de die iudicii. Et quid. Quasi dicat : haec retinetis : Et etiam quid nunc detineat Antichristum, id est quid sit in mora eius, quae sit causa dilationis eius, quare nondum veniat, scitis, scilicet quia nondum est discessio. Detineat, dico, ita tamen ut reveletur, id est ut manifestus fiat in tempore suo, id est sibi congruo, et a Deo disposito, scilicet postquam facta fuerit discessio.

[Haimo] Et ideo recte ait, suo tempore.

[Berengar.] Completa enim accessione ad Romanum imperium, et ad Romanae Ecclesiae obedientiam aderit discessio ab utroque imperio, qua impleta aderit iniquus, id est Antichristus. Similiter impleto tempore misericordiae, quo plenitudo gentium intrat ad fidem, revelabitur discessio a fide quando refrigescet charitas multorum et abundabit iniquitas, et tunc veniet Antichristus, et sic instabit dies Domini. Nam mysterium. Quasi dicat : Vere revelabitur in suo tempore, quia iam in non suo mysterium iniquitatis, id est secreta iniquitas operatur, id est mali et ficti qui sunt in Ecclesia.

[Augustinus] Quasi dicat : Iam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi, cum sint pseudo. Vel ita : Vere revelabitur. Nam, diabolus iam operatur mysterium iniquitatis.

[Haimo] Mysterium Graece, Latine dicitur occultum et secretum.

[Augustinus] Mysterium ergo iniquitatis appellat interfectionem sanctorum et persecutionem, quam inferebat Nero et princeps eius fidelibus Christi, quorum iam factum quasi Antichristi videbatur.

[Haimo] Quod ideo appellatur mysterium, quia iam tunc diabolus occulte per Neronem et alios operabatur occidendo martyres, sicut tunc aperte operaturus est per Antichristum interficiendo Eliam et Enoch aliosque plurimos.

[Ambrosius] Istud mysterium iniquitatis coeptum est a Nerone, qui instigante patre suo diabolo, zelo idolorum interfecit apostolos. Et sunt Nero et alii umbra futuri, scilicet Antichristi, sicut Abel et David fuerunt figura Christi.

 

Tantum ut qui tenet, etc.

Quia illos scire dixit quid detineat, aperte non exponit. Et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id quod senserat Apostolus, cupimus nec valemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. Quid enim est : Iam mysterium operatur iniquitatis tantum, ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat ? Ergo prorsus quid dixerit me fateor ignorare ; suspiciones tamen hominum quas legere vel audire potui non tacebo. Quidam suspicantur hoc de imperio dictum fuisse Romano, et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam, scilicet incurreret quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum, ut hoc quod dixit, iam enim mysterium operatur iniquitatis, Neronem voluit intelligi, cuius iam facta velut Antichristi videbantur. Unde nonnulli ipsum ressurrecturum et futurum Antichristum suspicantur. Alii vero nec occisum putant, sed potius subtractum, ut putaretur occisus, et vivum occultari, in vigore ipsius aetatis in qua fuit cum crederetur exstinctus, donec tempore suo reveletur et restituatur in regnum. Sed multum mira mihi est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen quod ait, ut qui tenet, etc., non absurde de Romano imperio creditur dictum donec tollatur, ut sit sensus : Tantum hoc restat antequam reveletur iniquus ille, ut qui tenet nunc Romanum imperium teneat, id est qui modo imperat imperet, donec de medio fiat, id est de medio mundi tollatur illa potestas, quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, fidem, teneat, donec ipsa de medio fiat, id est donec ipsa refrigescat. Vel ita, tantum hoc restat, ut qui nunc tenet, id detinet illum, scilicet accessio ad fidem teneat, id est detineat, donec de medio fiat, id est donec ipsa tollatur de medio. Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, id est detinet illum, scilicet iniquitas quae nunc occulta est, teneat, id est detineat, donec iniquitas quae modo est mystica fiat de medio, id est aliquid de communibus, ut non erubescat homo adulterari, furari, et alia huiusmodi facere, sicut nec ambulare, nec loqui.

Vel ita : Quidam putant hoc esse dictum de malis et fictis qui sunt in Ecclesia, tandiu donec perveniant ad tantum numerum qui Antichristo magnum faciant populum. Et hoc dictum esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum, et de hoc dictum esse, quid detineat scitis, etc., ait, ut qui tenet non teneat. Dicunt Apostolum hortari fideles ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, donec exeat de medio Ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Et est sensus : Tantum hoc superest agendum, ut qui tenet nunc fidem teneat, id est firmiter in ea perseveret, donec mysterium iniquitatis de medio fiat, id est donec qui modo in Ecclesia ficti sunt ab eadem manifeste recedant. De qualibus Iesus ait : De nobis exierunt, sed ex nobis non erant. Sicut ergo ante fidem exierunt multi haeretici de medio Ecclesiae, ita nunc aperte inde exibunt omnes qui non ad Christum, sed ad illum Antichristum novissimum pertinebunt. Vel ita, tantum hoc restat, ut qui tenet nunc, id est detinet illum, scilicet discessio quae nondum facta est, teneat id est detineat, donec ipsa discessio fiat de medio, id est manifeste appareat.

 

 

8-16. Et nunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacia, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit nos Deus primitas in salutem in sanctificatione spiritus et in fide veritatis, in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitione gloriae Domini nostri Iesu Christi. Itaque, fratres, state, et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram. Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

 

Et tunc, scilicet iam revelata discessione a Deo vero, et refrigerata multorum charitate, ex abundantia iniquitatis quasi parata sibi sede, revelabitur, id est manifestabitur, ille iniquus, scilicet Antichristus, qui nec modo nec tunc est timendus, quia sequitur : Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui id est virtute Spiritus sancti qui dicitur spiritus oris sui quia ab eo procedit. Vel, interficiet eum spiritu oris sui id est praecepto et virtute, scilicet potentia iussionis suae, sive per se occideret eum sive per Michaelem.

[Haimo] Occidetur autem ut doctores tradunt in monte Oliveti in papilione, et in solio suo, in illo loco contra quem Dominus ascendit ad coelos. Illo autem interfecto non statim veniet Christus, sed ut ex libro Danielis intelligitur, concedentur electis ad poenitentiam dies XLV quantum Dominus post futurus sit penitus ignoratur. Et quomodo tenebrae solis fugantur praesentia, ita et Dominus, destruet eum scilicet Antichristum cum omnibus membris suis dicens : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Destruet dico, illustratione adventus sui, id est in claro adventu suo, cuius Antichristi adventus est, secundum operationem Satanae. Quia diabolo instigante et cooperante qui illum possidebit totum faciet, non tamen sine sensu ut phraenetici qui culpam non habent de malis, ita si vexaretur a diabolo tanquam phraeneticus non ei imputaretur quidquid ageret. Et illius adventus erit in omni virtute humanae potestatis et divitiarum. Et signis minoribus, et prodigiis maioribus, sed mendacibus. Quia per magicam artem non veram faciet illa, et per phantasiam deludet homines, sicut Simon Magus delusit illum qui putans eum occidere arietem decollavit pro eo.

Et ideo etiam mendacia dicuntur, quia mendacia, confirmant, scilicet illum esse Deum. Ambigi ergo solet utrum vel ideo dicta sint mendacia, quia non vera ut videntur sed phantastica erunt, id est quia mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur ; vel ideo, quia et si vera sint Dei permissione, ad mendacium trahent.

[Augustinus] Tunc enim solvetur Satanas, et per illum Antichristus in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Et erit adventus illius in omni seductione iniquitatis his qui pereunt, quia minis, blanditiis, et omnibus aliis modis seducet eos qui perditioni dediti sunt.

 

Eo, id est ideo, quod non receperunt charitatem veritatis, id est Christi, in quo implentur promissa omnia, id est ideo quia non receperunt Christum, qui charitatem omnibus ostendit, et veritatem implevit.

[Haimo] Non receperunt charitatem dico, ut salvi fierent, id est qua salvarentur recepta.

 

[Augustinus] Et ideo, scilicet quia non receperunt veritatem, mittet illis Deus, id est permittet venire ad eos, operationem erroris, id est eum qui est ipsa malitia, quia est pater omnis malitiae et iniquitatis, ut credant mendacio, scilicet quod Antichristus sit Deus ; ut omnes qui non crediderunt veritati, id est Christo qui vere Deus est, sed consenserunt iniquitati, Antichristi tandem aperte, iudicentur, qui interim occulte iudicantur. Unde ait, mittet illis Deus, etc. Quia Deus diabolum ista facere permittit, iusto ipse iudicio, quamvis faciat ille iniquo et maligno consilio, proinde iudicati seducentur, et seducti iudicabuntur ; sed iudicati iudicio Dei occulte iusto et iuste occulto, seducentur. Seducti autem iudicabuntur novissimo manifestoque iudicio per Christum iustissime iudicaturum et iustissime iudicatum. Nos autem. Quasi dicat : De illis ita fiet : vos autem venietis ad salutem, quia recepistis veritatem. Unde gratias agimus Deo. Et hoc est quod ait : Nos autem fratres dilecti a Deo debemus agere gratias Deo semper pro vobis eo quod ab aeterno Deus elegit nos et vos primitias fidei, ut scilicet non in periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum atque fidem confiteremur.

[Haimo] Elegit dico, in salutem aeternam. Vel, elegit nos apostolos, primitias omnium credentium, quia apostoli primum crediderunt. Et hoc, in salutem omnium gentium. Nos et vos dico positos, in sanctificatione Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus in baptismo sanctificat, et in fide veritatis, id est Christi, per quid autem ad fidem venerint, subdit dicens : In quam fidem, sicut gratis elegit nos ab aeterno, ita et gratis, vocavit, nos aversos, per Evangelium nostrum. Vocavit dico, in acquisitionem Domini nostri Iesu Christi, id est ut per fidem acquiratis gloriam quam habet Christus. Vel, in acquisitionem Domini nostri Iesu Christi, id est ut sitis acquisitio in qua Christus glorificetur. Itaque, quasi dicat : Quia haec bona sunt nobis, et non instat dies Domini, itaque fratres, state immobiles in fide. Et ut stetis tenete traditiones quas a nobis didicistis usque ad intellectum, sive per sermonem praesentem, sive per epistolam nostram. Ipse autem, quasi dicat : Ego moneo vos. Sed ipse Deus noster Iesus Christus et Deus Pater, eius et noster, qui dicitur Deus, potentia qua Creator est universorum ; et Pater, affectu, id est dulcedine charitatis, qui dilexit nos dando filium suum pro nobis. Unde subdit : Et dedit consolationem aeternam, id est Christum, qui est consolatio nobis contra miseriam huius saeculi, et in futuro. Vel, dedit consolationem aeternam promittendo regnum coelorum. Et dedit spem bonam, scilicet quod de isto exsilio ad patriam veniemus. Et hoc, in gratia, id est per gratiam, quam dedit, speramus. Vel haec omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua. Ipse inquam qui iam tot fecit, exhortetur corda vestra, id est voluntates, et affirmet, contra impugnatores, in omni opere bono et sermone bono.