Ad Ephesios I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS
ARGUMENTUM
Ephesii sunt Asiani. Hi accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide. Hos collaudat Apostolus, scribens a Roma de carcere per Tychicum diaconem
CAPUT PRIMUM
1-4. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu, gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
Paulus apostolus. Hanc Epistolam scribit Apostolus Ephesiis. Ephesii autem sunt Asiani : hi per Paulum non fundati, sed confirmati fuerant in fide. Eos enim non fundavit Apostolus in fide, sed confirmavit, multa pro eis passus a perfidis, qui post confirmationem firmiter steterant in fide et in bonis operibus. His scribit Apostolus a Roma de carcere per Tychicum confortatoriam Epistolam, cum ulterius non esset eos visurus : et sciens eos esse bonos, non arguit de culpa, sed ne relabantur timendum erat. Qui enim stat cadere potest, et quia nullus adeo perfectus est qui crescere non possit, eos ad ulteriora hortatur ; et ne recedant a fide pro suis tribulationibus, scilicet Apostoli, teneantque suas ordinationes, et praesertim ne perfectio erigat eos in tumorem, ostendit de quo statu ad quem dignum vocati sunt, dicens, omnia beneficia eis vel apostolis ipsis, vel toti humano generi per solam Dei gratiam collata fore. Est igitur intentio Apostoli in hac Epistola Ephesios in bonis habitis confirmare, et ad ulteriora provocare, nec non et ad humilitatem actionemque gratiarum informare. Modus tractandi talis est : De more suo salutationem praemittit. Deinde gratias agit Deo, exponens prius beneficia humano generi praestita, post ipsis apostolis specialiter indulta, deinde Ephesiis ipsis ostendens a quo et ad quid vocati sint. Deinde Christi dignitatem et praelationem ostendit, postea ad patientiam et charitatem eos invitat, unitatem fidei et Ecclesiae commendans et dona gratiae connumerans. Tandem ad certamen exhortans contra principes tenebrarum, militiae Christianae armaturam describit. Prius ergo salutans, et se noto nomine significans, ait : Paulus apostolus Christi Iesu, non meis meritis, sed per voluntatem Dei, ita et vos per eam habetis quidquid boni est vobis. Paulus, inquam, scribit vel mandat, vel ego Paulus scribo sive mando omnibus qui sunt Ephesi sanctis exercitio virtutum, et fidelibus fide recta quae est in Christo Iesu. Recte illa duo posuit : tunc enim prodest ac creditur bona vita, si fides est in Christo Iesu ; tunc vere sancti sunt, si fideles sunt in Christo. Vel distingue inter sanctos et fideles, ut sanctos intelligas maiores et perfectiores, fideles minus perfectos. Scribit ergo sanctis, id est perfectis, et non solum eis, sed etiam fidelibus, qui, si non sancti sunt, vel in fide sani. Et quod sancti sunt et fideles, hoc est in Christo Iesu, id est opere Christi, non meritis suis. Et in scribendo ante alia salutat dicens : Gratia iustificationis, et pax,
[Ambrosius] id est tranquillitas mentis, et reconciliatio ad Deum, sit vobis, a Deo, Patre nostro, per quem omnia condita sunt et restaurata, et Domino Iesu Christo, sine quo nulla bona dantur vobis.
[Haimo] Benedictus, praemissa salutatione incipit a gratiarum actione innuens esse a Deo,
[Ambrosius] quia aliter benedicitur Deus ab homine, aliter homo a Deo : unum quidem benedictionis verbum est, sed pro congruentia personae varie debet intelligi, sicut et facere dicitur Deus et homo, sed Deus nutu solo impossibiliter facit, homo vero conatu et labore ; ita Deus benedicitur ab homine cum laudibus dignis extollitur, homo autem a Deo, cum Deus ei gratiae suae dona impertit, non meritis eius sed misericordia sua. Ait ergo, Deus sit benedictus corde, ore, opere, et a me et a vobis, et a bonis : Deus dico, qui est Pater generatione Domini nostri Iesu Christi, pro quo nobis benefacit. Qui benedixit nos. Post actionem gratiarum enumerat beneficia quae a Deo per Christum toti humano generi sunt data, et distinguit duas Dei praeordinationes, et earum effectus, quarum altera est de praesenti ad iustitiam, altera de futuro ad coronam : nec dicuntur duae, quin una Dei sit praedestinatio quae est ipse Deus, sed quia de duobus est ipsa Dei aeterna praeordinatio, scilicet de praesenti in iustitia, et de gloria in futuro. Deus enim ante mundi constitutionem, cum nullus quidquam meruerat, praeordinavit quod in tempore gratiae aliquos a perditis separaret, et iustos et immaculatos faceret ; praeordinavit etiam quod et illos iustos ad aeternam beatitudinem perduceret. Harum praeordinationum alteram hic implet, id est quia iustos facit ; alteram in futuro implebit, quae erit omnium perfectio, a qua consummatione omnium incipit, ostendens effectum eius, et utens praeterito pro futuro pro rei certitudine, cum ait : Qui Deus benedixit, id est benedicet, nos, nostris meritis maledictos, id est in futuro exaltabit, dando immortalitatem. Unde subdit : In omni benedictione spirituali, id est exaltabit omnimoda exaltatione, et perfecta, quae tota erit spiritualis etiam in corporibus, quae tunc habebunt naturam spiritus, quia erunt agilia et habilia, cibo non egentia, quae spiritui naturalia sunt. Benedictione dico habita in caelestibus, id est in caelo. Et hoc fiet, in Christo, id est operante Christo. Sicut. Posuit effectum secundae praeordinationis, scilicet quae erit de futuro, hic ponit primam praeordinationem quae est de praesenti, tangens effectum eius ; quasi dicat : Benedicet nos in futuro ; quod etsi videtur ex meritis, ita tamen gratis erit, sicut et prima praeordinatio gratuita est, quia merita quae praecedunt futuram vitam ex gratia sunt, et dona Dei sunt. Coronat enim in nobis Deus dona sua, non quae ex nobis sint merito. Et hoc est quod ait : Ita gratis hoc faciet, sicut gratis nos elegit, praedestinando, et hoc in ipso, id est per ipsum Christum. Elegit dico, ante mundi constitutionem, id est antequam essemus. Ne quis ergo putet animas cum Deo fuisse aeternas, et tunc aliquid meruisse, iuxta errorem illorum qui ante haec visibilia dicunt fuisse quasdam animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas ; sed aperte ostendit hoc falsum esse dicens : Elegit nos ante constitutionem.
Quomodo autem eligeret eos qui nondum erant nisi praedestinando ? Elegit ergo praedestinans nos : et sicut non elegit eo quod tunc sancti essemus, ita nec ideo quia sancti futuri essemus. Sed potius elegit nos ad hoc, ut in tempore gratiae essemus sancti, per bona opera. Non ergo quia futuri eramus elegit, sed ut essemus sancti. Ideo quippe tales futuri eramus, quia elegit ipse praedestinans ut tales per gratiam eius essemus. Sed Pelagianus veritati resultans ait : Praesciebat Deus qui essent futuri sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium ; et ideo eos in sua praescientia quales futuros esse praescivit elegit. Elegit, inquit, antequam essent, praedestinans filios quos futuros sanctos praescivit : nec fecit, nec se facturum, sed ipsos facturos esse praevidit. Quem confutat Apostolus dicens : ut essemus sancti virtutibus, et immaculati, a malis, a crimine ; et hoc in conspectu eius, non hominum, id est intus ubi ipse conspicit, non extra ubi homines vident. Vel, in conspectu eius, id est ut eum conspiciamus, et hoc non fecit ipse meritis nostris, sed in charitate sua. Amor enim Dei hoc fecit.
[Haimo.] Vel ita dico, ut essemus sancti et immaculati, et hoc in charitate, id est per charitatem nostram qua diligimus Deum.
[Ambrosius] Potest enim intelligi vel de charitate Dei qua diligit homines, vel de charitate ipsorum hominum qua diligunt Deum.
5-10. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae : in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia, ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso.
Qui praedestinavit. Posita praedestinatione quae pertinet ad iustitiam et sanctitatem vitae praesentis, ponitur hic alia praedestinatio pertinens ad vitam aeternam, cuius effectum supra notavit. Quasi dicat : Elegit nos ut hic essemus sancti : ipse utique qui praedestinavit nos, id est gratia sola praeelegit, id est voluntate gratuita, in adoptionem filiorum, id est ad bona quae filii habituri sunt. Filii autem sunt credentes in eum ; et hoc est quod subdit : Per Iesum. Quasi dicat : quod ipsi filii sunt, hoc non est per merita, sed per Iesum Christum. Praedestinavit nos dico venturos, in idipsum, id est eadem habituros cum Christo. Praedestinavit dico, non nostro placito, sed secundum propositum voluntatis suae, id est secundum bonam voluntatem, longe antequam impleretur in nobis praedestinatio, habitam, vel omnibus palam propositam et ostensam. Praedestinavit nos dico et sanctificavit : et hoc in laudem gloriae gratiae suae, id est ut laudemus gloriosam gratiam ; quasi dicat : Gloria gratiarum est aeterna adoptatio, in qua gratia gratificavit nos, id est gratos nos sibi fecit. Hic notatur effectus primae praeordinationis quae pertinet ad iustitiam. Gratificavit, dico, in dilecto Filio suo, pro quo nos diligit. Diligens enim suum Unigenitum, etiam illis quos diligit, et quibus vult Filius divina dona largitur, in quo. Ecce hic ostendit per quem facti sumus grati, dicens : In quo, Filio habemus redemptionem, ut possimus reverti a captivitate qua serviebamus diabolo venundati sub peccato ; habemus, inquam, per sanguinem eius, qui nostrae redemptionis est pretium : Et habemus remissionem peccatorum, in baptismo ; duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit. Et hoc praestitit nobis, secundum divitias gratiae eius, id est secundum divitem et copiosam gratiam suam, quia omnia dimittit, et totum ius inimici destruit. Quae superabundavit. Hactenus egit de his quae toti humano generi collata sunt, modo agit de his quae singulariter apostolis dedit ; quasi dicat : Dico divitias gratiae ; quae gratia cum omnibus abundasset fidelibus, in nobis apostolis superabundavit, id est plusquam in aliis abundavit, ut verbi gratia in hoc, scilicet in omni sapientia, id est in omni de divinis notitia, et prudentia, id est providentia temporalium. In omni dico, ita ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Voluntatem suam secretam aliis, id est illud quod secreta voluntate facere volebat. Et quid illud sit supponit, scilicet instaurare omnia, et hoc non meritis nostris, sed secundum bonum placitum eius, id est secundum bonam voluntatem suam ut bona fieret subveniret.
Quod bonum placitum vel sacramentum proposuit, id est longe antequam fieret posuit, vel omnibus palam obtulit. Illud dico implendum in eo, Filio, scilicet non in alio, id est in Christo, et non in alio tempore implendum, sed in dispensatione plenitudinis temporum, id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in tempore gratiae, quo implere quae caeteris temporibus promissa et figurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim ignari penitus essent homines, non praedocti, non reciperent Christum ; et nisi prius de naturali et doctrinali lege essent convicti, superbi parvipenderent Christi adventum.
Ne ergo quaeratur cur in hoc tempore potius quam in alio voluerit implere secretum suae voluntatis, scilicet instaurare, id est ad primum statum reducere, omnia, per peccatum destructa, et quae in caelis sunt, id est angelos, et quae in terris sunt, id est homines : non quod pro angelis mortuus est Christus, sed ideo etiam pro angelis fit quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quia cum eis quodammodo reditur in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt ; et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae damnum reparatur ; et utique noverunt angeli sancti docti de Deo, cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet. Instaurantur autem quae in caelis sunt, cum id quod inde cecidit in angelis redditur ex hominibus. Instaurantur etiam quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in aeternam veritatem, a corruptionis vetustate renovantur. Et est sensus : Voluit instaurare, id est supplere, quae in caelis sunt, id est numerum angelorum diminutum implere, et quae in terris sunt, id est homines qui per peccatum depravati erant renovare. Vel, quae in caelis sunt, id est animas sanctorum quae iam in caelis, et quae in terra, id est sanctos qui adhuc in terra sunt. Et hoc in Christo, id est per ipsum Christum. Christi enim adventus salus est, et sanctis qui iam cum Christo sunt, et illis qui adhuc futuri sunt.
11-14. In quo etiam nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae eius nos qui ante speravimus in Christo. In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius.
In quo, etc. Ne apostoli in quibus superabundat gratia viderentur meruisse aliis, ostendit eos ita gratis vocatos non meritis, sicut fuerunt alii, dicens : In quo Christo, id est per quem Christum etiam nos, apostoli ut vos alii, sumus vocati, per interiorem gratiam : et hoc non meritis, sed sorte, id est divina electione.
Sors enim dicitur Dei gratia, qua salvi facti sumus : quae bene dicitur sors, quia hominis non est electio, sed voluntatis Dei, qui nulla nostra merita invenit, sed sorte voluntatis suae nos ad salutem vocavit, quia voluit, non quia digni fuimus.
[Augustinus] Haec est sors unde illa tunica Domini desupertexta, quae charitatem significat, sorte super eam missa provenit, quia Dei gratia charitas inspiratur, non meritis vocati sumus. Nos dico prius praedestinati, id est per gratiam praeparati et electi : et hoc non secundum merita, sed secundum propositum eius, qui, etiam in apostolis, operatur omnia, etiam velle bonum.
Ipse ergo ut credere incipiamus operatur. Non enim quia credimus, sed ut credamus elegit nos et operatur omnia. Et hoc secundum consilium voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam, quae est ex ratione. Quasi dicat : Quare nos magis elegit ad officium praedicationis et apostolatus nescimus, sed tamen consilio fecit, non temere.
[Augustinus] Et ad hoc vos elegit, ut simus in laudem gloriae eius, id est ut per nos alii laudent gloriam eius, ut exemplo nostro nemo iam glorietur in homine.
[Ambrosius] Verum est enim quod ait : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Laus autem gloriae Dei est, cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est cum multos curat. Simus, inquam, in laudem eius nos apostoli, qui ante omnes alios quibus Christus praedicavit, et qui per eum conversi sunt, speravimus in Christo, et ideo tales esse debemus, per quos alii laudent. In quo, etc. Expositis his quae apostolis collata sunt, modo venit ad ea quae dedit Ephesiis. Quasi dicat : Speravimus in Christo, in quo Christo, id est in cuius fide, et vos, Ephesii, estis, cum audivissetis, id est per hoc quod audivistis ; et postquam audivistis, non ante. Cum enim et causam notat hic et tempus. Cum audivissetis, dico, verbum veritatis, scilicet Evangelium salutis vestrae, quod salutem annuntiat, et ad salutem vocat. In quo Christo, id est in cuius operatione, et vos, credentes, signati estis, id est divisi a grege diaboli.
[Hieronymus] Vel, signati estis, imagine Dei reformata in vobis. Unde : signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et hoc, Spiritu sancto promissionis, id est per Spiritum sanctum qui promissus erat, vel qui promisit haereditatem, et est arrha eius.
Unde subdit : Qui est pignus haereditatis nostrae. Diffusa est enim charitas in corda nostra per Spiritum sanctum. Quid est enim, si diffusa est charitas ? Ecce iam ex quantulocunque pignore deambulat Deus in nobis, et sic pignus accepimus. Quidam tamen codices melius habent arrham ; eamdem quippe rem interpretes dicere voluerunt. Interest tamen aliquid in loquendi usu inter arrham et pignus. Pignus enim quando datur, soluto eo pro quo ponitur, aufertur ; arrha vero est cum de ipso datur aliquid quod non est auferendum, sed complendum. Si ergo charitatem modo Deus tanquam pignus dedit nobis per spiritum, qui datus est re promissa reddita, auferendum est a nobis pignus ? Absit ! sed hoc quod dedit implebit Ideo melius habetur arrha quam pignus. Dedit nobis spiritum, ad hoc utique, scilicet in redemptionem acquisitionis, id est ad hoc ut sanguine eius redempti a iure inimici, et ultra non dominetur nobis inimicus. Acquiramus Deum, vel acquiramur a Deo. Ad hoc enim redemit ut habeat, non ut perdat nos. Et in laudem gloriae ipsius. Quasi dicat : Et ad hoc dedit nobis Spiritum, ut laudetur ipse Deus.
15-23. Propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem eius, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam quae est corpus ipsius, et plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.
Propterea. Enumeratis beneficiis humano generi vel apostolis vel Ephesiis collatis, quid de beneficiis Ephesiis datis sentiat Apostolus subdit, scilicet quod gratias agit, et rogat superaddi, ne illi superbiant, sed ultra tendant ; quasi dicat : Cum audivissetis Evangelium, credidistis. Propterea ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, id est qua in Christum creditis sine admissione legis, et dilectionem vestram, id est opera charitatis ostensa, in omnes sanctos, non cesso agens pro vobis gratias Deo ; quasi dicat : Bene novi quales estis. Et inde non vos, sed Deum laudo qui hoc fecit. Ei enim qui fecit aguntur gratiae. Ideo ait : Non cesso pro vobis gratias agens, scilicet de habitis bonis : ego etiam faciens memoriam vestri in orationibus meis, in quibus oro Deum ulteriora vobis implorans. Unde congrue pro iam datis praemittitur gratiarum actio.
Qui enim orandus est ut faciat, illi est gratiarum actio reddenda cum fecerit. Hoc autem in orationibus meis peto, ut Deus Domini nostri Iesu Christi et Pater gloriae, id est Christi, det, etc.
[Haimo] Distingue, Deus Pater, et Deus Christi est et Pater ; sed Deus Christi est secundum humanitatem, quia Christus est homo et natus ex femina. Unde in psalmo dicit : De ventre matris meae Deus meus es tu.
Ostendens Patrem esse Deum suum, quia homo factus est : homo enim de ventre matris natus, et secundum hominem de virgine natus est Deus, ut non solum Pater illi esset qui eum de seipso genuit, sed etiam eius Deus esset quem de ventre matris hominem creavit. Qui ergo Pater est Filio ex utero suo, de ventre matris Deus eius est, non de suo. Unde ipse Dominus ait : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Hoc igitur dico, ut Deus Christi et Pater det vobis ea quae sequuntur. Quasi dicat : Ad impetrandum illa non obtendo merita, sed quod Deus et Pater Christi est. Hoc, inquam, precor, ut det vobis, et si iam sapientes estis, spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, id est Spiritum sanctum qui det vobis sapientiam de caelestibus plenius quam modo habeatis ; ita ut non obscure, sed clare et sine velo eum agnoscatis, scilicet det, id est faciat, illuminatos oculos cordis vestri, id est rationis, quae est imago Dei, in qua renovatis in agnitione Dei. In imagine ergo sua cognosce auctorem eius qui corporali sensu non attingitur. Ne ergo putetis corporeo sensu Deum attingi, sed oculis mentis ipsum cognoscite, et auribus mentis ipsum audite. In corpore enim diversa membra sunt. Alibi audis, alibi vides ; in corde autem tuo, ubi diversa membra non inveniuntur, ibi audis ubi vides.
Ad hoc illuminet oculos, ut sciatis, plenius quam modo, quae, id est quanta, sit spes vocationis eius, id est res sperata ad quam vocat credentes. Hoc dicit ut propensiores sint, quia, cum plene scierint quis fructus credentium, propensiores fient circa excolendam religionem.
[Ambrosius] Deinde quod nomine spei intellexerit, aperit subdens : Et, sciatis, quae sint, divitiae, etc. Haec est spes. Spes enim accipit rem speratam. Vel ita ut spes propria accipitur, etc. Ut sciatis quae sit spes vocationis eius, id est quantum valet spes vitae aeternae ad quam vocat ; et sciatis quae sit adimpletio eius spei : quod ita ait, et quae sint divitiae gloriae eius, haereditatis, id est gloriosae haereditatis, scilicet aeternae beatitudinis, quae dicitur haereditas, quia firmiter habebitur quae erit in omnibus sanctis communiter. Et sciatis etiam quae sit supereminens magnitudo gloriae futurae in nos apostolos, id est quod nos apostoli prae aliis habebimus gloriam, non ut stetis et habeatis, sed tendatis ad illud maius quod habebimus. Quoddam enim incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod communiter omnes habebunt. Habebunt enim omnes eumdem denarium, sed differet stella a stella in claritate, et erunt diversae mansiones in domo Patris : et inter alios clarius fulgentes, apostoli altius sedebunt. Unde in tabernaculo Domini super mensam facta est corona in terra simul alta digitis quatuor et operiens totam mensam, et super eam altera corona aureola. Per coronam altam digitis quatuor quae mensam operiebat, gloria vitae aeternae signatur, qua omnes electi fruentur, quae in quatuor libris Evangelii digito Dei, id est Spiritu sancto, scriptis annuntiatur : et erat in terra simul pro diversitate meritorum. Corona aureola, super illam, est perfectio remunerationis eorum qui in doctoribus excellunt. Ideo Apostolus ait, quae sit supereminens magnitudo gloriae in nos. Quae magnitudo est virtutis eius, id est in virtute Dei danda nobis, qui credidimus de illa beatitudine secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in Christo, id est secundum quod potenter operatus est in Christo cuius membra sumus, et ideo eadem cum illo nos habituros credimus. Operatus, inquam, in Christo, ita, scilicet suscitans illum a mortuis, et constituens illum ad dexteram suam, in aeterna beatitudine.
Non eos audiamus qui negant ad dexteram Patris sedere Filium, dicentes : Nunquid Deus Pater habet latus dexterum, vel sinistrum, sicut corpora ? Nec nos hoc de Deo sentimus. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur. Sed dextera Dei est beatitudo aeterna quae sanctis datur, sicut sinistra eius dicitur miseria perpetua quae impiis datur. Et est, constituens illum ad dexteram suam, id est ostendens hominem Christum aeternaliter beatum, in caelestibus, id est in caelo. Exemplum autem gloriae sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quid eis promissum est. Simili enim modo extollentur supra caelos cum Christo ; sicut ipse dicit : Pater, volo ut ubi ego fuero, et hi mecum sint. Quia et corpus eius, quod est Ecclesia, in ipsa dextera, id est in ipsa beatitudine, erit. Quamvis enim corpus nostrum non ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est. Ideo et Dominus post resurrectionem iussit discipulis suis piscantibus ut in dexteram partem mitterent retia, qui etiam dixit agnos ad dexteram, haedos ad sinistram se positurum
Vel ita : constituens, id est stabiliter statuens, illum hominem, Christum, ad dexteram suam, id est in sede iudiciaria, in potestate iudicandi. Quia enim omne iudicium Pater dedit Filio, ideo ad dexteram Dei sedere dicitur quasi iudex. Unde ait Iudaeis : Amodo videbitis Filium hominis sedere ad dexteram Dei, etc. Et constituens illum in caelestibus et supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, id est supra dignitatem horum ordinum angelicorum, et non solum super hos quatuor, sed etiam super omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, id est super omne nominabile quod vel iam scitur vel in futuro scietur. Hoc dicit propter incarnationem Filii Dei, ut etiam homo factus super omnes caelos esse dicatur, et super omnem creaturam, habens nomen Dei per naturam, non per adoptionem. Et ne videretur praeesse omni creaturae dignitate tantum, et non potestate, subdit et omnia. Quasi dicat : Non solum praeest omnibus dignitate, sed et sub ea sunt. Et, id est quia, omnia subiecit Deus Pater sub pedibus eius, et subiecit ei plene, ut per pedes plena subiectio notetur : quae omnia merito sunt ei subiecta, quia per eum facta sunt. Vel, sub pedibus eius, id est sub humanitate eius, quae significatur per pedes. Quia sicut pes est inferior pars corporis, ita in Christo inferior natura est humanitas, quam etiam angeli adorant, et ipsi homini Christo omnia subsunt. Et ipsum. Postquam commemoravit dignitatatem Christi, redit ad nos, ostendens dignitatem eius ad nos pertinere. Quasi dicat : Ita exaltavit Deus Christum, et haec eius exaltatio ad nos pertinet, quia ipse talis est caput, et nos corpus eius, et hoc est quod ait ; quasi dicat : Hoc quod dixi de Christo ad nos pertinet. Et, id est quia, ipsum, qui adeo altus est dedit Deus caput, in quo sunt omnes spirituales sensus Ecclesiae, scilicet dona gratiae : Illum, inquam, dedit esse caput, supra omnem Ecclesiam, quae in caelo, et quae in terra est, dum confitentur hunc esse per quem facti sunt. Subiiciuntur enim illi quasi capiti, ex quo trahunt originem. Ab ipso enim facti sunt secundum deitatem, et ita secundum deitatem caput est Ecclesiae, secundum quam dedit ei esse caput illum ante omnia gignendo. Est etiam et proprie dicitur caput secundum humanitatem, secundum quam coniungitur ei Ecclesia, et natura et gratia. Nam in eo plenitudo gratiae fuit, de cuius plenitudine nos accepimus.
Nullumque maius donum praestare Deus posset hominibus, quam ut Verbum per quod condidit omnia, faceret illis caput, et illos ei tanquam membra coaptaret, ut esset Filius Dei et filius hominis, unus Deus cum Patre, unus homo cum hominibus. Quae, Ecclesia, est corpus illius, id est unita ei gratia et natura, et plenitudo eius, id est implens eum ut habeat membra omnia. Et vere est plenitudo eius quia ipse est qui adimpletur per eos. Cum enim regressi ad confessionem flectunt genu Christo adimpletur, quia recedentibus evacuari videtur. Per eos adimpletur dico, tamen ens omnia in omnibus, hic vel in futuro, quia membra nihil ei conferunt, sed ipse omnia membris. Quod ideo dicitur esse omnia in omnibus, quia omnia ab ipso sunt in eis, cuius virtute sunt quod sunt.
