Ad Galatas I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
IN EPISTOLAM AD GALATAS
ARGUMENTUM
Galatae sunt Graeci. Hi verbum veritatis primum ab Apostolo acceperunt ; sed post discessum eius tentati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos Apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso.
CAPUT PRIMUM
1-9. Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Sed, licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praedixi et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
Paulus Apostolus, etc. Hanc Epistolam scribit Apostolus Galatis. Galatae autem sunt Graeci. Galli enim in quamdam Graeciae provinciam olim venientes Graecis se miscuerunt. Unde illa provincia prius Gallograecia, deinde Galatia appellata est. Unde, cum Graeci acuti ingenii sint, illi tamen Galatae stulti, et ad intelligendum tardiores erant, sicut et indociles Galli. Hi veritatem fidei et doctrinae ab Apostolo acceperant, sed post, ut iudaizarent, a pseudoapostolis tentati sunt, multis modis eis persuadentibus ut legem Evangelio adderent.
[Ambrosius, Hieron.] Asserebant enim Christi fidem sine carnalibus observantiis non sufficere ad salutem, et Petrum et Iacobum et alios qui cum Domino fuerant legis observantias cum Evangelio miscuisse ; ipsum quoque Paulum aliud in Iudaea facere, aliud in gentibus praedicare. His atque huiusmodi Galatas subverterunt, adeo ut eis assentientes in legis observantias transirent. Ideo hos Apostolus revocat ad veritatem fidei Christianae, et doctrinae evangelicae, scribens eis ab Epheso de gratia de qua et Romanis scripsit, legem similiter venerantibus,
[Hieron.] sed Romanis tanquam sapientibus, altiori sensu et profundioribus usus est argumentis ; istis vero velut minus sapientibus usus est moderato sermone : quibus etiam dicit : O insensati Galatae, ut sic eos revocaret. Est ergo intentio Apostoli in hac Epistola Galatas, versutiis pseudoapostolorum circumventos, ad fidei religionem et Evangelii veritatem reducere. Modus talis : Salutationem praemittit, ubi contra detractores et de operibus legis gloriantes, de sua dignitate et Christi gratia breviter tangit, commendans personam suam quam pseudo deprimebant ; post salutationem, de levitate eos redarguit, post personam suam latius commendat ; deinde legem multis modis improbat, dicens eam non esse tenendam post Christum, quia non solum non proficit ad iustitiam et salutem, sed etiam officit ; tandem commendat Evangelium et fidem Christi, quod sufficit ad salutem.
[Ambrosius] Praemittens autem salutationem, prius commendat personam suam, dicens :
Paulus apostolus, non electus vel missus ab hominibus, scilicet ab Anania, ut quidam dicebant : vel ab aliis, ut quidam ab apostolis electi et missi fuerunt, et a Iudaeis pseudoapostoli ; neque constitutus per hominem purum, sed per Iesum Christum et Dominum Patrem, id est a Deo Patre constitutus est per Filium, qui est salvator et rex. Non ergo contrarius est Deo a quo per Filium electus est et missus, ut dicitur in destructionem legis.
Imponebatur enim illi quod contraria Deo praedicaret, eo quod legem a Deo datam desereret. Vel ita, neque constitutus per hominem Christum, id est per Christum ex parte hominem, id est mortalem ; sed per eum iam Iesum, id est ex omni parte immortalem iam suscitatum, qui non ut homo paulatim homines, sed totum simul eum per spiritum docuit ; ut per hoc sit maior, per quod videbatur esse minor. Caeteri autem apostoli videbantur esse maiores, quia priores ; iste minimus, quia novissimus. Sed inde apparet dignior, quia priores constituti sunt per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem ; novissimus vero Paulus per Christum iam totum Dominum, id est ex omni parte immortalem, et Dominum Patrem, qui hoc fecit per Filium.
[Augustinus] Atque ut aperiret cum dixerit, neque per hominem, subdit : qui suscitavit eum a mortuis. Et ita dignius constituit me per immortalem Christum, quam alios per mortalem : propter immortalitatem iam non homo dicitur Christus Deus ; propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in caelum, etiam mediator Dei et hominum homo Christus Iesus dicitur. Paulus, inquam, et fratres qui mecum sunt, dolentes de vestra seductione. Testes veritatis meae, quibus oportet vos credere. Et non pauci, sed omnes. Hoc ideo dicit, quia facile intelligit se errasse, qui a multis reprehenditur. Hi ergo omnes mecum mandant, Ecclesiae Galatiae, hoc scilicet : gratia sit vobis, id est remissio peccatorum, et pax mentis et reconciliatio ad Deum : et non aliunde, nisi a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo, qui non est minor Patre, quem iniuriose aequatis legi, dum ipsum sine lege ad salutem non sumcere asseritis, sicut nec legem sine eo. Sed ab ipso sine lege gratia est et pax, a quo secure quaerenda est, quia ipse est qui dedit, id est sponte obtulit, quia non est alius qui posset aperire librum, nisi Leo de tribu Iuda, semetipsum, quia non erat digna hostia offerri pro peccatis nostris delendis, qui est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex ? nullum penitus. Dedit etiam ad hoc, ut eriperet, quasi vi quadam nos peccatis irretitos, qui rei eramus sub lege, de saeculo, id est de conformitate mundi huius qui nos allicit, id est malorum quae in mundo committuntur : cuiusmodi sunt insipientia, spurcitia, et infirmitas, a quibus nos eripit ille qui est sapientia, sanctitas, et fortitudo.
[Hieron.] Saeculo dico praesenti, tanto plus capit nos dilectio, cum aeterna non videantur, et nequam, quod scilicet ad nequitiam trahit. Attende quod praesens saeculum dicitur nequam, non ideo quod mundus iste, creatus a Deo, malus sit ; sed, quia in eo fiunt mala Ex hoc sensu dicitur : Dies mali sunt, dies Iacob pessimi, mundus in maligno positus, tempora periculosa, saltus quoque qui sunt pleni latronibus, et gladius quo cruor effunditur, et calix quo venenum temperatur, mala dicuntur, quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quae in eis fiunt. Ita et saeculum dicitur nequam, a quo Christus nos eripit. Et ut sit firmus quod de Christo dicit, subdit : Secundum voluntatem. Quasi dicat : Quod Christus dedit se et eripit nos, non est pro meritis nostris factum ; sed secundum voluntatem Dei Patris nostri, id est secundum benevolentiam Dei qui creavit nos, et bebenevolus est. Cui, scilicet Christo et Deo Patri uni in essentia est gloria : de hac redemptione, in saecula saeculorum, id est semper. Quasi dicat : Hoc testantur praesentes, et futuri testabuntur. Amen. Hoc confirmationis nota est. Attende quod in hac salutatione praelibavit Apostolus et commendationem sui, et quid possit gratia Dei, et quod lex nil confert.
Miror, etc. Hic de levitate eos reprehendit, quia ab Evangelio indiscrete transierunt ad legem. Et quia Galatia translatio dicitur, congrue ex ipso nomine, huius reprehensionis occasionem sumit. Quasi dicat : Cum haec praedicta bona ex Christo sint, miror quia prius bene instructi fuistis, quod sic, id est tam vehementer, et tam cito, id est tam brevi tempore, quasi insensati a pseudo transferimini, id est ultra Christum in legem ferimini.
[Ambrosius] Unde miror ? quia mirum est de laetitia confugere ad exitia, cum paulatim proficiendum sit. A quo autem et in quid transferuntur, ostendit subdens : Ab eo scilicet Deo, id est a fide eius, qui vos aversos vocavit, per praedicationem in gratiam Christi, id est in bona gratuita quae Christus dat. Transferemini in aliud Evangelium, in legem quae putatur Evangelium ; et est contra meam praedicationem, secundum quod pseudo eam servari docent ; tamen, secundum veritatem spiritualis intelligentiae non est alia. Unde subdit : quod tamen Evangelium, id est lex, non est aliud secundum spiritualem intelligentiam, nec vobis aliud videretur, nisi sint, id est essent aliqui qui vos conturbent, id est conturbent purum fontem vestri sensus.
[Augustinus] Hi erant pseudoapostoli qui dicebant aliud Evangelium esse legem Moysi quam Christi Evangelium : et hoc ad invidiam Apostoli. Et illi tales volunt convertere, id est ad hoc tendunt ut convertant Evangelium Christi penitus in legem, id est spiritualia convertere volunt in carnalia. Sed licet. Quasi dicat : Ipsi ad hoc tendunt. Sed licet nos apostoli, non dico de illis tamen, aut angelus malus, vel bonus, veniens de caelo, ut credibilior sit, evangelizet vobis, id est annuntiet vobis aliquid quod putetur bonum : quod sit non dico plus, sed praeter quam illud est quod evangelizavi vobis, fide verum, usu honestum, fide commodum, anathema sit. Nota quod non ideo ait, nos, vel angelus, qui bonus potest intelligi, quod hoc contigerit unquam, sed adeo certus est de veritate Evangelii sui, quod etiam angelus si aliud nuntiaret, non crederet sed anathematizaret. Attende etiam quod non ait plusquam accepistis, sed praeter quam accepistis. Nam, si illud diceret, sibi ipse praeiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem praetergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via. Sicut, etc. A maiori infert. Quasi dicat : Quandoquidem vos vel angelum excommunicarem, magis pseudo excommunicandi sunt : et hoc est, sicut modo praedixi, de vobis vel angelo, et nunc iterum dico de istis, scilicet pseudoapostolis, scilicet quod si quis illorum, etc. Vel ita, et sicut olim praesens vobis praedixi, et nunc absens iterum dico, quod si quis generaliter quicunque sit evangelizaverit vos praeter id quod accepistis a me, anathema sit.
Quare hoc ? Quia aliud evangelizans de privato vult pluere, non de medio : et hoc forte homo carnali nebula praepeditus, etiam a fonte communi ad propriam suam falsitatem reductus, possit facere, nunquam et angelus. Vere, si angelus de proprio fluens in paradiso non esset auditus, non praecipitaremur in mortem : media aqua posita erat omnibus praeceptum Dei, aqua quodammodo publica erat, et sine fraude, sine labe, sine coeno fluebat. Sed venit angelus de caelo lapsus, species factus, quia insidiose iam venenum spargere cupiebat, et emisit venenum de proprio : locutus de suo ; Gustate, et eritis sicut dii : et illi appetentes quod non erant amiserunt quod acceperant.
Hic videndum est quomodo dicatur anathema. Hoc verbum pro maledicto ponitur, et vulgo dicitur devotatio. Nam devotare se quanquam nemo fere dicit nisi maledicens. Unde illud est : Et anathematizavit eum, et civitates eius : et vocatum est nomen loci illius anathema. Hinc dictum est ut anathema detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam vocaret, hoc erat anathematizare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in Graeca lingua ab his rebus quae votae et persolutae, id est promissae et redditae sursum ponebantur in templis ; et est dictum apo tou anathene, id est sursum ponere.
10-14. Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? An quaero hominibus placere ? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici ; sed per revelationem Iesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo ; abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
Modo enim. Quasi dicat : Ideo dico ut sit anathema aliud evangelizans, quia suadeo ego modo hominibus an Deo, id est ad honorem hominum ante Dei, non hominum, sed Dei quaero honorem. Ideo dicit, modo, quia olim, dum dixit hominem ex lege iustificari, hominis gloriam et inutilem Dei gratiam praedicavit.
[Ambrosius] Hic etiam innuit hoc facere illos seductores, scilicet pseudo, ut laudarentur a Iudaeis, quos non timet offendere Paulus pro gloria Dei : quo veniente, cessat lex. Unde subdit : Aut quaero hominibus placere, sicut quando litteras a principibus sacerdotum ad occidendum Christianos accepi ? non ; quia si adhuc hominibus placerem, id est placere vellem ut tunc volebam, non essem servus Christi : quod modo sum. Et ideo eos excommunico.
Attende quod ait, si hominibus placerem, etc. Ex his enim verbis quidam putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam, et quid de his existimet alius, non valde curant ; sed conscientia coram Deo est necessaria ; conversatio autem coram proximo. Quae si negligentius agitur, laedit exemplo, ut verbi gratia, si quis bonae conscientiae coram infirmo in idolio comedat, quamvis recte credens hoc faciat, tamen perturbatur infirmi conscientia. Quid autem prodest si venter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam ? Alii aquam turbas, pascua conculcas, sed attende ne tibi aquam turbes negligentia conversationis tuae. Unde alibi ait Apostolus : Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Item : Sine offensione estote Iudaeis et gentibus et Ecclesiae Dei. Item : Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Dicet ergo mihi aliquis : Expone mihi quomodo intelligam ista quae diversa atque contraria videntur, videlicet quod hic ait Apostolus : Si hominibus placerem etc. ; et : Placete hominibus, etc. Si tranquillius audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt ergo homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam iactare quod non suspicantur. Contra tales sufficit testimonium conscientiae nostrae, neque etiam in aliis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus vel quaerere debemus ; sed illorum salutem, ut nos bene ambulantes imitando non errent : etenim non nos, sed Dominum laudent, qui nos tales fecit. Nunc ergo utilitatem vel gloriam nostram quaerimus, cum placere hominibus volumus ; sed gaudemus eis placere, quod bonum est, propter illorum utilitatem, non propter nostram dignitatem.
Itaque Apostolus, et non se hominibus recte placere dicebat, quia in eo ipso ut Deo placeret intuebatur, et placendum esse hominibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tanquam merces recte factorum, sed quia Deo placere non posset, qui non se his quos salvos fieri vellet, imitandum praebet.
Et sicut in Apostolo ista contraria videbantur, sic et in Evangelio illa contraria videntur. Dixit enim : Luceant opera vestra coram hominibus, etc. Et item : Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus, etc. Ubi illos arguit qui ita ventilant opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant ; eamdemque laudem, quasi pro mercede computant operum suorum. Ideo ait, ut videamini ab eis. Quasi dicat : Nolite sic facere coram hominibus quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, id est ut ipse sit finis boni vestri videri ab eis : nolite hic facere finem, ultra porrigite intentionem.
Notum enim.
[Ambrosius] Quasi dicat : Ideo, non suasero, id est non placeo hominibus, sed huiusmodi excommunico, quia Evangelium quod praedico non est secundum hominem : quod ita ait : Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod evangelizatum est a me, non est secundum hominem, docentem me, vel mittentem. Hoc dicit, ne forte dubitent. Et respicit hoc ad id quod supra dixit, suam personam commendans, scilicet non ab hominibus, neque per hominem. Et vere non est ab homine. Neque ego accepi illud ab homine, ut nemo me eligeret ad evangelizandum, vel mihi iniungeret. Neque didici ab homine docente me : sed per revelationem Christi Iesu, id est per Christum Iesum, omnia clara esse ostendentem. Audistis enim. Quasi dicat : Vere non didici ab homine, quia neque ante conversionem, neque post : quod non ante, vos ipsi scitis ex factis illius temporis. Audistis enim conversationem meam aliquando, scilicet dum infidelis eram, quam habui in Iudaismo, scilicet dum Iudaice vivebam, scilicet quoniam supra modum aliorum, prosequebar, fugando Ecclesiam Dei, id est Christianos, et expugnavi illam, id est fideles affligebam poenis in corpore, et proficiebam in Iudaismo, implendo legem et defendendo eam. Proficiebam dico supra multos, non dico senes, sed coaetaneos meos, qui plus laborabant quam senes : et non dico supra multos proselytos, sed quisunt in genere meo, scilicet Iudaeorum : et qui prius in illis legalibus tamen valui, iam illa reliqui : ideoque vos meo exemplo ab eisdem recedite. Abundantius. Quasi dicat : Proficiebam in Iudaismo super alios ; ego dico etiam abundantius, aliis existens in exemplum, aliis aemulator, id est imitator paternarum traditionum, quas scilicet boni patres addiderunt, ut mearum, quia eas quasi proprias mihi feci, eis studiose serviens, in quo arbitrabatur obsequi Deo. Habebat enim Apostolus zelum Dei, sed non secundum scientiam.
[Ambrosius] Et praevidit Deus eius voluntatem, vel aemulationem, sed deesse scientiam : et praevidit eum idoneum, quia qui tam fidus erat in re minima, constantior esset in re maxima. Et ideo, scilicet ut constantior esset in re maxima, praevenit eum vocando per gratiam.
15-19. Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam ; et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem Domini.
Cum autem placuit. Quasi dicat : Ante conversionem apparet me non didicisse, sed nec post didici ab homine Evangelium, sed a Deo tantum. Et hoc est quod ait : Cum autem placuit ei, scilicet Deo, qui pro placito suo fecit, non pro meo merito, qui me segregavit, ad litteram, de utero matris meae, ut in me, id est in mea conversione, revelaret Filium suum, id est ostenderet quantae potentiae et bonitatis esset Filius suus. Vel, revelaret Filium suum in me, id est in mea intelligentia, vocavit me de mala via in bonam, non per meum meritum, sed per gratiam suam, et ad hoc utique vocavit, ut evangelizarem illum, id est Filium, in gentibus. Et ipse utique qui me nasci fecit, ad hoc ducere me potuit. Ante enim quam aliquis nascatur, scit Deus quis futurus sit et qualis. Unde de Ieremia legitur : Priusquam te formarem in utero, vocavi te. Qui ergo praescit futuros antequam sint, cum vult nasci facit ut sint ; et iam natos quos vult per gratiam vocat, ut iusti sint, sicut Paulum vocavit per gratiam ut annuntiaret Christum. Ut ergo totum ostenderet esse a Deo, scilicet quod est, et quod iustus est, ait : segregavit et vocavit. Continuo, etc. Quasi dicat : Vocavit me, et revelavit Filium suum, et continuo praedicavi ut instructus a Deo : et ideo non aliud tenendum quam praedico, nec hominibus credendum, sed Deo qui me vocavit : et hoc est quod ait, continuo non acquievi, etc. Vel mystice potest intelligi illud, segregavit me de utero matris meae. Mater enim intelligitur Synagoga ; uterus matris et secretarii, sunt Pharisaei, de numero quorum segregatus est. Et est : Cum autem placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae, id est de numero Pharisaeorum, qui erant secretarii Synagogae, ut revelaret Filium suum in me, vocavit me per gratiam suam ad hoc, ut evangelizarem illum in gentibus. Hoc non mutatur. Et ego continuo non acquievi : non ait, non continuo acquievi quasi non tunc, sed post acquieverit ; sed ait, continuo non acquievi carni et sanguini, id est vitiis : sed potius respui vitia. Vel per carnem et sanguinem accipit propinquos genere, scilicet Iudaeos, quibus non consensit in legis observationem et Christianorum persecutionem. Nec veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, id est qui ante me crediderunt : et ita constat, quod non ab eis didici Evangelium, cum ad eos non venerim, quia non erat opus electo a Deo. Sed abii praedicare Evangelium, in Arabiam, ubi nullus apostolorum praedicaverat. Et iterum reversus sum Damascum, ubi ipse adhuc rudis praedicaverat. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum, non discere aliquid ab eo, sed videre eum propter affectum apostolatus, et ut Petrus sciret me fore sibi coapostolum. Et apud eum diebus quindecim mansi, receptus ab eo ut verax et coapostolus. Per hoc ostendit se nullo modo dissentire ab aliis apostolis, ut susurrabant sui aemuli.
Alium autem apostolorum neminem vidi. Et ita constat quod nec ab aliis didici. Neminem vidi, dico, nisi Iacobum fratrem Domini. Hic est Iacobus minor, qui dictus est frater Domini, ideo quia hic Iacobus filius fuit Ioseph, qui pater Iesu dictus est ; sed non est hoc ratum, cum Ioseph virgo fuisse credatur. Alia ergo causa quaerenda est quare frater Domini dictus sit, sicut Ioseph, et Simon, et Iudas. Unde et in Evangelio dicitur : Ecce pater tuus et mater tua, et fratres tui, etc.
Ut ergo liqueat quare fratres dicantur, sciendum quod Maria mater Domini, Ioachim et Annae filia fuit, quae nupsit Ioseph : et ita Ioseph fuit putativus pater Christi. Mortuo autem Ioachim Cleophas frater Ioseph eamdem Annam accepit uxorem, et genuit ex ea filiam quam vocavit Mariam, quae nupsit Alphaeo, qui genuit ex ea quatuor filios, scilicet Iacobum, Ioseph, Simonem, Iudam. Mortuo autem Cleopha, quidam Salome eamdem Annam duxit, et generavit ex ea filiam, nomine Mariam, quae nupsit Zebedaeo, et habuit ex ea filios, scilicet Iacobum, qui dictus est maior, et Ioannem evangelistam. Tres igitur viros Anna habuit et tres filias. Nunc videndum est quare Iacobus Alphaei, et minor dictus sit, et frater Domini. Minor dictus est ad differentiam Iacobi Zebedaei, qui maior est dictus, non secundum tempus, sed quia prius secutus est Dominum. Itaque Iacobus Alphaei minor dictus est, quia eo posterius Christo adhaesit. Frater vero Domini dictus est, ut quibusdam placet, quia filius fuit materterae Christi,
[Beda.] vel propter similitudinem sanctitatis, vel potius quia nepos fuit patrui Christi, id est Cleophae. Hebraei enim germana consanguinitate ex parte patrum coniunctos, fratres vocant.
Unde Hieronymus fratres Domini dicit intelligi hunc Iacobum, et fratres eius, his verbis : Quidam sequentes deliramenta apocryphorum suspicantur fratres Domini foris stantes esse filios Ioseph de quadam muliercula ; sed consobrinos fratris Salvatoris hic intelligere debemus, scilicet filios Alphaei et materterae eius matris Iacobi minoris, et Ioseph, et Iudae.
Quatuor enim modis in Scripturis divinis fratres dicuntur, scilicet natura, gente, cognatione, affectu : natura, ut Esau et Iacob ; gente, ut omnes Iudaei fratres dicuntur inter se. Unde in Deuteronomio : Si enim is fratrem qui est Hebraeus, etc. Et item : Constitue super te principem quem Dominus elegerit, eum qui sit de fratribus tuis. Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, cum ex una radice turba diffunditur ; secundum quod Abraham in Genesi fratrem appellaverat Lot, dicens : Non sit rixa inter me et te, quia fratres sumus : et Iacob et Laban dicuntur fratres. Affectu etiam fratres dicuntur, secundum quod omnes Christiani fratres vocantur, ut ibi : Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Et Dominus ait : Vade, et dic fratribus meis.
[Augustinus] Porro in commune omnes homines fratres dicuntur, quia ab uno parente nati sunt. Illos ergo fratres Christi appellatos intelligo cognationis privilegio. Iacobus frater Domini, vel ex filiis Ioseph de alia uxore, vel ex cognatione Mariae matris eius debet intelligi.
20-24. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo. Tantum autem auditu habebant, quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat, et in me clarificabant Deum.
Quae autem nunc scribo vobis de me, ecce omnibus patet quia non mentior. Et hoc dico coram Deo, id est teste Deo. Iurat Apostolus ut credatur quod dicit quod proficit istis.
Necessitate compulsus iurat, quia nisi hoc faceret, non crederent ei, quibus non expedit ut non credant, imo expedit ut credant. Et video quia plus est hoc quam, est, est ; non, non ; sed hoc quod amplius est, a malo est : et si non a malo iurantis, a malo est non credentis. Ideoque non ait, si quis amplius facit, malum est ; sed, quod amplius est, a malo est. Deinde veni praedicare in partes Syriae, et Ciliciae. Eram autem ignotus facie, id est praesentia corporis, Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo, id est in fide Christi, per quod patet quod nec Ecclesiae Iudaeae me docuerunt, quae scilicet erant per se, non ammistae Ecclesiis gentium. Tantum autem habebant auditum de me, id est quod de me audierant, memoriae mandaverant, hoc, scilicet quoniam qui persequebatur nos aliquando, scilicet dum infidelis orat, nunc evangelizat fidem Christi, quam aliquando expugnabat.
[Augustinus] Et quia de re difficili magna nascitur admiratio, subdit : Et in me, id est in mea conversione clarificabant, vel magnificabant Dominum, id est magnificum praedicabant, qui gratia sua me convertit : vel clarificabant Deum in me, id est meo exemplo praedicantes, vel gratias agentes Deo, in quo eis profui.
