Ad Romanos XIII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos XIII

CAPUT XIII

 

 

1-6. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac, et habebis laudem ex illa ; Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideoque necessitati subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis, ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

 

Omnis anima. Et hic ad humilitatem invitat, videbatur enim quibusdam quod mali domini, et maxime infideles, non debent fidelibus dominari ; etsi boni et fideles essent, bonis et fidelibus deberent esse pares.

Quam superbiam removet hic Apostolus a parte superiore, id est anima significans totum hominem. Quid est enim omnis anima nisi omnis homo ? Quasi dicat : Omnia praedicta facienda sunt, etsi ita perfecti estis in corpore Christi, tamen omnis anima, subdita sit, id est omnis homo subditus sit, quem nomine animae, ideo significo ut non solum in corpore, sed et voluntate serviatis.

[Haimo, Augustinus] Omnis ergo anima subdita sit, ut etiam voluntate serviat homo, potestatibus saecularibus, bonis vel malis, scilicet regibus, principibus, tribunis, centurionibus, et aliis huiusmodi. Si enim bonus fuerit qui tibi praeest, nutritor tuus est ; malus si fuerit, tentator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in tentatione approbare. Esto ergo aurum, et attende mundum istum, quasi fornacem aurificis. Sit ergo omnis anima subdita potestatibus sublimioribus, id est in hoc quod sublimes sunt, id est in mundanis. Vel causa notatur cum dicit sublimioribus, id est quia sublimiores sunt. Non est enim. Probat quod debent subiici, hoc modo : Quia omnis potestas est a Deo, sed quae a Deo datae sunt, ordinatae sunt. Igitur potestas est ordinata, id est quicunque habet potestatem Dei, ordinatione habet.

 

Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et hoc est quod dicit, quasi dicat : Ideo debes subiici potestati, quia non est potestas alicui homini, vel bono vel malo, nisi a Deo data. Unde Pilato Dominus ait : Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper. Malitia hominum, cupiditatem nocendi per se habet ; potestatem si ille non dat, non habet. Ideoque diabolus antequam aliquid tolleret Iob, dicebat Domino : Mitte manum tuam, id est da potestatem, quia etiam nocentium potestas, non est nisi a Deo. Sicut scriptum est, loquente Sapientia : Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram. Unde Iob de Domino ait : Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem populi. Et de populo Israel dicit Deus : Dedi eis regem in ira mea.

Nocendi voluntas potest esse ab hominis animo ; potestas autem non est nisi a Deo ; et haec est abdita aptaque iustitia. Iniustum enim non est ut improbis accipientibus nocendi potestatem bonorum patientia probetur et malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam, et Iob probatus est ut iustus appareret, et tentatus est Petrus, ne de se praesumeret, et Paulus colaphizatus ne se extolleret, et Iudas damnatus ut se suspenderet. Cum ergo Deus iustos faciat suos per potestatem diabolo datam, tunc pro iniqua nocendi voluntate, quae diaboli ipsius fuit, ei reddetur in fine supplicium. Quae autem sunt a Deo ordinata, id est rationabiliter ab eo disposita sunt. Iob ait : Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens. Gregorius Deum imitari desiderat, qui fastigium potentiae alienis intentus utilitatibus, et non suis laudibus administrat. Qui praelatus caeteris prodesse appetit, non praeesse. Timeris namque elatio, non ordo potestatis in crimine est, potentiam tribuit ; elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollamus ergo quod de nostro intulimus, et bona sunt quae Domino largiente possidemus, quia nequaquam iusta potentia, sed actio prava damnatur. Itaque qui resistit, vel dolo, vel vi, potestati, id est homini habenti potestatem, in his scilicet quae ad potestatem pertinent, ut in tributo, et huiusmodi, Dei ordinationi resistit, id est habenti potestatem Dei ordinatione. Non ergo secundum Dei ordinationem agit. De potestate bona patet quod Deus praefecit eam rationabiliter ; de mala etiam videri potest dum boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa deterius praecipitatur. Et nota quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa quae datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem, quod diligens lector distinguat. Qui autem, quasi dicat : Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Hoc autem tam grave est, quod, qui ei resistit, ipsi sibi acquirit damnationem. Et ideo non deberet quis resistere, sed subiici. Si tamen illud iubeat quod non debes facere, hic sane contemne potestatem timendo maiorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte, si quid iusserit curator, nunquid faciendum est, si contra proconsulem iubeat ? Rursum, si quid ipse proconsul iubeat, et aliud iubeat imperator, nunquid dubitatur illo contempto illi esse serviendum ? ergo si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum est Deo.

 

Nam principes. Quasi dicat : Merito acquirunt damnationem qui potestati resistunt. Nam principes boni vel mali non sunt, timori boni operis, sed mali, id est non sunt ad timorem his qui bene operantur, sed his qui male. Si enim bonus est princeps bene operantem non punit, sed diligit. Si vero malus est non nocet bono, sed purgat eum. Malus vero debet timere, qui instituti sunt principes ut mala puniant. Principes dicit illos quia propter corrigendam vitam, et prohibendo adversa creantur, Dei habentes imaginem, ut sub uno caeteri sint. Vis autem. Quasi dicat : Male operantibus sunt timori, tu autem vis non timere potestatem, quaecunque sit sive bona, sive mala, fac bonum, et non est unde timeas, imo habebis laudem ex illa ; etsi mala est, dum tibi causa est maioris coronae. Si autem iusta est potestas, habebis laudem ex illa, etiam ipsa laudante.

Si iniqua est, habebis laudem ex illa, non ipsa laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Vere ex illa laudem habebis. Dei enim minister est tibi in bonum, id est tibi est faciens bonum sive bonus, sive malus sit, quia exercet, vel datus est a Deo in bonum tuum, ut tueatur te et tua. Manifestum est enim quod ideo dati sunt rectores a Deo, ne malum fiat bonis. Si autem male feceris. Quasi dicat : Bono non est timendum ; si autem male feceris time. Et timendum est, enim, id est quia portat gladium, id est habet iudiciariam potestatem, non sine causa, sed ut malos puniat, et hoc ostendit subdens. Dei enim minister est, id est loco Dei vindicat, ipse dico existens vindex in iram Dei, id est propter offensam Dei vindicandam. Vel vindex in iram Dei futuram ostendendam, id est propter vindictam Dei futuram ostendendam, quia haec punitio vindicat persistentes in malo, gravius esse puniendos. Dico quod vindex est, et hoc, ei, id est ad damnum eius qui malum agit, et quia minister Dei est, ideo subditi estote ei, quasi ex necessitate, vel necessitati, alia littera, id est necessariae ordinationi, subditi estote, et hoc non solum propter iram principis, vel Dei vitandam, sed propter conscientiam, scilicet ut munda sit vestra mens, praelatum a Deo diligendo, licet enim omnes fideles in quantum fideles sunt unum sint in Christo, in cuius fide non est distantia Iudaei et Graeci, Domini et servi, et huiusmodi ; differentia tamen est in conversatione mortali, et eius ordinem in huius vitae itinere servandum esse apostoli praecipiunt. Alia sunt enim quae servamus in unitate fidei sine ulla distantia ; alia in ordine huius vitae tanquam in via, ne nomen Domini, et doctrina blasphemetur. Ideo enim, haec est probatio subiectionis, quasi dicat : Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est ad ostendendam subiectionem, praestatis tributa, quod est signum subiectionis, non ait solvitis, sed praestatis, quasi reddituris, quia reddunt serviendo in defensionem, dum pugnant pro patria, et dum agunt iudicia ; praestatis tributa, vos dico servientes Deo, in hoc ipsum, id est propter hoc ipsum servitis Deo, quod illis tributa datis. Vere per hoc servitis Deo ; ministri enim Dei sunt. Ad hoc enim instituti sunt, ut boni laudentur, mali puniantur. Vel ita : ministri enim, quasi dicat : Debetis praestare tributa, quia ministri Dei sunt. Ipsi dico servientes vobis, dum patriam defendunt, in hoc ipsum, id est propter hoc, scilicet propter tributum serviunt vobis in defensione patriae, et quia ministri Dei sunt.

 

 

7-10. Reddite ergo omnibus debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam : Non adulterabis : Non occides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices : Non concupisces ; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

 

Reddite omnibus debita,

[Haimo] ut sic laudetur disciplina evangelica, hoc modo, cui debetis tributum reddite tributum. Tributum dicit quod regiones solvunt ; cui debetis vectigal, reddite vectigal. Vectigal dicitur stipendium, quod datur dominis quando per patrias vehuntur ; vel tributum dicitur, quod domi solvitur, vectigal quod ad domum domini vehitur. Cui debetis timorem reddite timorem, ut Dominum timeamus, et personas vereamur. Cui honorem debetis, reddite honorem, ut assurgere, et huiusmodi. Quis per singula ? Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis, id est caetera ita solvite ut non debeatis aliquid.

Charitatem vero ita solvite ut semper debeatis. Sola enim charitas est quae etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim cum impenditur. Debetur autem si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo ipsa danda non sit, nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur. Habendo enim redditur non carendo ; ut pecunia quae reddi non potest, nisi habeatur, nec haberi nisi reddatur. Imo cum redditur ab homine, crescit in homine, et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur. Hic autem fit mentio de charitate, quia valet ad humilitatem praedictam.

[Ambrosius] Et nota quod pacem nos supra monuit habere ad omnes. Hic autem dilectionem dicit esse habendam inter fratres quod notat dicendo, invicem. Aliter enim vere fratres non sunt, et vere dilectio est habenda, quia qui diligit proximum, legem implevit. Et hoc per partes ostendit, dicens : Nam : Non, quasi dicat : Vere implevit, nam hoc praeceptum : Non adulterabis ; et hoc : Non occides ; et hoc : Non furaberis ; et hoc : Non falsum testimonium dices ; et hoc : Non concupisces rem proximi tui. Et si quod est aliud mandatum, per Moysen datum, instauratur, id est continetur et impletur. In hoc verbo, id est in hoc mandato, quod Moyses fecit in Levitico, scilicet : Diliges proximum tuum sicut teipsum.

In bono diligendus est proximus, non in malo, quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam ; et ita non seipsum diligit, quia nec proximum sicut seipsum. Et nota quia cum duo sint praecepta charitatis, in quibus tota lex pendet et prophetae, pro utroque saepe unum ponitur, non immerito, quia Deus, nec sine proximo, nec proximus sine Deo diligi potest. Hic autem dilectio proximi ideo commemoratur, quia dilectio proximi in factis apparet.

Dilectio vero Dei amplius latet, et ideo hanc spiritualius ponit, de qua Dominus ait : Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, ubi illud mandatum maius dilectionis Dei videtur esse praetermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis, quia qui diligit Deum, non potest eum contemnere quem Deus praecipit diligi. Et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum ? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo Dominus ait : Sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis, non quem habebamus, sed ut haberemus ; sicut medicus diligere dicitur aegros ? et quid in eis diligit nisi salutem, quam cupit utique revocare, non morbum quem venit expellere ?

Sic ergo et nos invicem diligamus, ait, quantum possumus invicem ad habendum Deum in nobis curam dilectionis attrahamus. Tunc est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit, in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi. Si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum, sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile aliquid convertitur, et ideo iam cum defectu aliquo se fruitur. Si ergo teipsum, non propter te debes diligere, sed propter illum ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius homo, si etiam ipsum propter Deum diligis. Haec enim est regula dilectionis divinitus constituta, ut diligas proximum propter Deum. Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ut scilicet omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Nemo ergo diligit proximum, nisi diligat Deum.

Quantum ergo potest, proximo impendat quem diligit, sicut seipsum, ut et ille diligat Deum, quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit.

[Augustinus] Amator enim Dei, amator est sui ; et non diligens Deum non diligit proximum, quia non diligit seipsum.

Qui autem se propter habendum Deum diligunt, ipsi se diligunt. Ergo ut se diligant, Deum diligunt. Non est haec dilectio in omnibus hominibus. Pauci enim se diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus.

 

Dilectio. Quasi dicat : Vere qui diligit proximum, bene facit, quia dilectio proximi non operatur malum,

id est diligens proximum, nullum malum mortale operatur. Proximum omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt, aut ut iusti sint, amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet vel quia iustus est, vel ut iustus sit. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit iniustus. Ad haec ergo ut sit malus, ergo iam non se diligit. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Et quia dilectio non agit malum : Ergo dilectio est plenitudo legis, id est qui diligit plene implet legem.

Ubi enim charitas est quid est quod possit deesse ? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse ? Cur ergo non dicimus qui hanc virtutem habet, habere omnes, cum plenitudo legis sit charitas, quae quanto magis est in homine, tanto magis virtute est praeditus.

Quanto autem minus, tanto minus inest virtus. Quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium.

In hac Decalogus legis impletur. Decalogus enim legis decem praecepta habet, quae sic sunt distributa ut tria pertineant ad Deum, septem pertineant ad hominem. Est enim bellum quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, et frenans avaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. Has pugnas fac in occulto, et non vinceris in aperto. Ad hoc docentur manus nostrae ad praelium. Non est hoc in spectaculis vestris venator, quod citharista. Aliud agit venator, aliud citharista. In spectaculo Dei unum est, tangis easdem decem chordas, et feras occidis. Utrumque simul facis ? tangis primam chordam qua unus colitur Deus, cecidit bestia superstitionis. Tangis secundam chordam, quia non accipis nomen Dei tui in vanum, cecidit bestia erroris et nefandarum haeresum. Tangis tertiam chordam, ubi pro spe futurae quietis facis quidquid facis, interficitur crudelior caeteris bestiis amor saeculi huius. Propter amorem huius saeculi laborant homines in omnibus negotiis, tu autem in omnibus operibus tuis labora, non propter amorem saeculi, sed pro sempiterna requie quam promittit Deus. Honora patrem tuum et matrem tuam, tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas, et cecidit bestia impietatis. Non moechaberis, tangis quintam chordam, cecidit bestia libidinis. Non occides, tangis sextam chordam, cecidit bestia crudelitatis. Non furtum facies, tangis septimam chordam, et cecidit bestia rapacitatis. Non falsum testimonium dices, tangis octavam chordam, et cecidit bestia falsitatis. Non concupisces uxorem proximi tui, tangis nonam chordam, et cecidit bestia adulterinae cogitationis. Aliud est enim non facere aliquid tale propter uxorem propriam, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt : non moechaberis, et non concupisces uxorem proximi tui. Non concupisces rem proximi tui, tangis decimam chordam, et cecidit bestia cupiditatis. Ita cadentibus omnibus bestiis, securus, et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris.

 

 

  1. Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere, nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

 

Et hoc scientes. Alia commendatio charitatis est hic. Supradixit quod malum non facit. Hic dicit quod etiam opportunitatem parat bene operandi. Quasi dicat : Scimus quia dilectio malum non operatur, et hoc etiam scimus, quia hora est iam nos de somno surgere. Et nos, hoc scientes, abiiciamus, etc. Vel ita sicut quidam libri habent, hoc tempus : quasi dicat : Dilectio est plenitudo legis, et nos scientes hoc tempus, scilicet gratiae, abiiciamus, etc.

[Ambrosius] Quod debemus, quia iam, scilicet ex quo dilectionem habuimus, est nobis hora, id est opportunitas, sed brevis, surgere de somno, id est de torpore bene operandi et negligentia vel ignorantia quae per somnum significatur hic, et debemus surgere nunc. Nunc enim nostra salus, id est aeterna quae nobis promittitur, est propior, id est magis debita per bona opera, quam tunc, cum tantummodo credidimus. Manifestum enim est quia post lavacrum aliquis bene operans et studens charitati vicinus est aeternae vitae. Bona enim vita signum est et causa salutis futurae ; baptismus vero est ad veniam ; vita bona etiam ad coronam. Quia ergo credidimus et operati sumus, turpius est nisi surgamus. Vel, nunc est, scilicet hoc tempore, propior nostra salus, quam credidimus, quia plus morti proximi sumus.

 

Nox praecessit, etc.

[Haimo] Item hic ostenditur cur surgere debent, quasi dicat : Ideo etiam debetis surgere, quia, nox infidelitatis et ignorantiae praecessit, id est fuit, sed modo non est, cuius memoria monet, ut caveatis. Dies autem, id est aeterna beatitudo appropinquavit, dum peccata sunt remissa, dum iusti estis per gratiam. Vel ita, debetis surgere, quia nox praecessit, id est vetus homo qui in baptismo praeteriit, scilicet fomes peccati. Dies autem appropinquavit, scilicet sol iustitiae Christus, cuius luce veritatem didicerunt, ut sciant quid agendum sit. Prius enim ignorantes Christum in tenebris erant. At ubi lux orta est, transierunt a falso ad verum. Ergo, scilicet propter intersertas causas, abiiciamus opera tenebrarum, id est opera mala quae ex tenebris ignorantiae venerunt, vel quae tenebras amant, et ad tenebras ducunt. Et induamur, tanquam ornamentum, arma lucis, id est virtutes quae sunt arma, quae exigit lux, id est fides ; et, acceptis virtutibus, ambulemus honeste, id est in actu earum exerceamur sicut decet in die fidei. Quae autem sunt opera tenebrarum ostendit, subdens : Non in commessationibus.

[Haimo] Quasi dicat : Ambulemus honeste, sed non in his, scilicet non commessationibus, id est luxuriosis conviviis, quae aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi. Et ebrietatibus, id est immoderatis potationibus. Brian enim genere masculino dicimus calicem aptum potationi, a quo dicitur ebrietas, quae est nimia potatio vini. Non in cubilibus, id est in pigritia dormientium, et impudicitiis, id est in luxuria quae in cibo et potu nimio venit. Et ideo post commessationem et ebrietatem posuit, non in contentione et aemulatione, ambulemus, sicut solebant facere se invicem praeferendo, in quo minor invidebat maiori, et ita erat contentio, id est aemulatio. Et nota Romanos in his tangi, et ideo non est eis ius gloriandi. Horum autem morborum superbia est mater, et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei. Sed induite.

Quasi dicat : Ne faciatis praedicta. Sed induite, vel induimini Dominum nostrum Iesum Christum, id est formam Christi in omnibus, quem induti non cogemini servire carni. Unde subdit : Et carnis curam ne feceritis, non dico in necessariis ad sustentationem, sed in desideriis illicitis. Sic enim sumenda sunt alimenta quemadmodum medicamenta.

Fames enim et sitis ut quidam dolores urunt, et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat, quae praesto est ex consolatione munerum Dei, qui regnum Dei quaerentibus omnia adiicienda promisit.

Sic ergo sumenda est alimonia ut medicina, sed dum ad quietem satietatis ab indigentia transitur in ipso transitu insidiatur laqueus concupiscentiae, et cum salus debeat esse causa edendi adiungit se tanquam pedissequa periculosa iucunditas, et saepe conatur praeire, ut eius causa fiat quod salutis causa faciendum erat, et saepe incertum fit, utrum necessaria corporis cura subsidium petat, an voluptaria cupiditas fallaciae ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima gaudens non apparere quid satis est moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. Nec idem utriusque modus est ; nam quod saluti sat est delectationi pater est.