Ad Romanos III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT III
1-3. Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis ? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit ? Absit !
Hucusque demonstravit Apostolus quod non est apud Deum acceptio personarum, et eousque pervenit ut diceret quod Iudaeus carnalis fit gentilis, et gentilis spiritualis fit vere Iudaeus. Ideoque nunc obiicit quod videt sibi nunc posse obiici, ut solvat scilicet quae dignitas sit Iudaeo, secundum priorem statum, maior quam gentili. Quasi dicat : Quandoquidem Iudaeus fit gentilis et econverso, ergo quid amplius est, secundum priorem statum, Iudaeo, de lege, vel de legalibus observantiis, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus. Aut quae est ei utilitas circumcisionis, id est quid consecutus est de circumcisione ? Ad hoc respondet : Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide. Et hoc est quod ait, multum, amplius est Iudaeo secundum priorem statum, quam gentili Et hoc, per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel in reseratione spiritualium, in quo utroque multa Iudaeis Deus fecit, quae non gentibus, et ita secundum priorem statum digniores fuerunt. Primum quidem, praetermittens Apostolus de minoribus, id est de temporalibus, exemplum de praecipuis ponit, id est de spiritualibus, scilicet de eloquiis Dei. Quasi dicat : Ut alia minora de temporalibus praetermittam, hoc primum, id est praecipuum quidem pono, scilicet de eloquiis, quod factum est Iudaeis, scilicet quia eloquia Dei, id est lex et prophetae sunt credita illis, ut amicis, per quae intelligerent de futura redemptione, quae promissa erat fieri per Christum. Quanquam ergo multa significet Apostolus quae ad honorificentiam pertineant seminis Abrahae,
[Ambrosius] hoc tamen solum aperte memorat, quia maxime laudis eorum est, ut legem per quam addiscerent rectum a perverso distinguere, digni iudicarentur accipere : et ideo plus est Iudaeis secundum priorem statum quam gentibus. Sed dices : Non ideo plus factum est eis, quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum redemptorem reciperent quidam eorum. Ad quod respondet dicens : Quid enim, etc., quasi dicat : Etsi non crediderunt quidam, non tamen ideo minus profuit credentibus. Quid enim obfuit credentibus, si quidam illorum non crediderunt ? Non ideo minus factum est credentibus. Nam etsi quidam eorum non crediderunt, non ideo fides evacuata est. Et hoc est : Nunquid incredulitas eorum evacuavit, id est inexpletam fecit fidem Dei ? Absit, quod evacuata sit !
[Origenes] Fidem Dei dicit, vel quod quidam Iudaeorum crediderunt Deo ; vel exhibitionem eius boni, quod Deus homini promiserat. Quorumdam autem infidelitas non effecit ut quidam ad fidem Christi non accederent, vel ut Deus promissionem suam credentibus non impleret, id est non effecit quin aliqui Iudaeorum sint fideles Deo, credendo in Christum ; vel ut Deus non sit fidelis in promissis illis qui credunt. Non enim quia aliqui credere noluerunt idcirco praeiudicabitur caeteris Iudaeis, ne digni dicantur accipere quod promisit Deus fidelibus : quippe cum sic facta fuerit promissio, ut credentibus proficeret.
[Ambrosius] Ut autem firmaret Apostolus quod supra dixit, scilicet quia Deus in promissione sua fidelis est, subdit :
- Est autem Deus verax ; omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Est autem Deus verax, etc., quasi dicat : Incredulitas illorum non evacuavit fidem Dei, sed potius Deus verax est, id est implens promissa. Omnis autem homo mendax ex se, etiam Iudaeus, et ita indignus est promissione. Hoc ideo dicit ne dignior Iudaeus videatur in novo statu, quam gentilis.
[Ambrosius] Hac Prophetae auctoritate, monstrat et Deum esse veracem, quod pertinet ad superiorum confirmationem ; et hominem esse mendacem, quod pertinet ad hominis indignitatem. Hoc autem scilicet omnis homo mendax, ideo addit Apostolus, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam Dei, ut gratia Dei detur indignis, et commendabilior sit gratia Dei.
[Haimo] Deus autem dicitur verax, id est invariabilis tam in essentia quam in promissione. Homo mendax dicitur, id est nec habens verum esse, nec in qua conditus est, et per peccata diffluens. Hominis est enim fallere et falli : quem tempora et naturae imbecillitas faciunt esse mutabilem. Natura enim quae fallitur non absurde dicitur mendax. Deus autem apud quem nil futurum est immutabilis perseverat. Vel, omnis homo est mendax, scilicet qui non credit quod promisit Deus, qui negat Deum implesse promissa. Hoc facit maxime Iudaeus, qui diffidens de promissis Dei, mendax est, et Deum mendacem pronuntiat, quoniam promissis eius non credit, quem vincit Deus dum dat promissa.
[Ambrosius.] Et est sensus utriusque sententiae talis : Omnis homo, contradicens promissionibus Dei, mendax est.
[Haimo] Vel, omnis homo in quantum a se ipso est mendax est, id est labilis in essentia, et per peccata diffluens. Quod autem verax Deus sit prophetico exemplo confirmat subdens, sicut scriptum est, quasi dicat : Deus est verax, sicut scriptum in David. Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
[Haimo] Quasi dicat David : Ego peccavi et malum feci in adulterio et homicidio, ut tu, o Deus, mittendo Filium de stirpe mea sicut promisisti, in sermonibus iustificeris, qui sunt de promissionibus Filii, id est iustus esse, et ex sola iustitia non ex meis meritis complesse comproberis, et vincas, implendo promissa, cum iudicaris a populis non debere implere promissa propter mea peccata, id est non mittere Filium de stirpe mea. David enim postquam factus est adulter, et homicida uxorem Uriae accipiendo, et illum gladio filiorum Amon occidendo, dicebant multi : Vacua efficietur promissio Dei, quae facta est David, scilicet quod ex semine eius Christus nasciturus sit, quia non nascetur Christus de homicida et adultero. Sed falsum erit quod sibi pollicitum asserebat.
[Ambrosius] Deus autem verax est, quia misit Christum de semine David, sicut promisit ; et sic vincit cum iudicatur, quia dat quod daturus negatur. Cumque dat quod iudicatur non daturus, vincit, ostendens se veracem, illum autem mendacem qui non credit verbis eius. Et est hic, ut consecutivum, non affectivum vel causativum. Vel ita ut sit, ut causativum et respicit ad illud quod David praedixerat. A peccato meo munda me, quasi dicat : Ideo munda me ut iustificeris, id est ut iustus et verax comproberis, in sermonibus tuis,
[Haimo] qui sunt de venia ingemiscentis. Dixisti enim : Quacunque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius. Et vincas, indulgentiam peccati mihi dando ; cum iudicaris, ab hominibus mihi veniam non dare. Dicebant enim quidam David adeo graviter deliquisse, quod veniam peccatorum non posset habere.
[Origenes.] Quos Deus mendaces ostendit, et se veracem exhibuit, quando ei indulsit.
[Ambrosius.] Vel ita, et respicit ad illud quod dixerat, tibi soli peccavi ; quasi dicat : Tibi tantum dico me peccasse qui vides quod homines non vident, qui et adeo iustus es, ut dum ego et omnes peccamus, tu solus iustificeris, id est iustus appareas in omnibus sermonibus tuis, id est in omnibus promissis tuis.
Et vincas, id est superes omnes in iustitia, cum iudicaris, id est cum aliis in iudicio compararis. Tantae enim misericordiae est Deus, ut velit comparari hominem secum. Unde per Isaiam ait : Iudicate inter me et vineam meam.
[Origenes.] Superat enim Deus in iudicio homini comparatus. Invenitur enim dedisse homini omnes affectus, omnesque motus, quibus ad virtutes niti posset et progredi. Insuper etiam vim rationis inseruit, qua agnosceret quid deberet agere vel cavere. His autem acceptis homo neglexit iter virtutis incedere, cui ex Deo nil defuit, ipse vero invenitur defuisse his quae a Deo data sunt sibi. Merito ergo dicitur talem in iudicio Deus vincere, et iustificari in verbis suis. Vel ita, tibi soli peccavi, qui a Deo iustus es, ut iustificeris, id est verax comproberis in omnibus sermonibus tuis. Solus enim inter homines per omnia verum dicere potuit homo Deus. Et adeo iustus es, ut vincas, id est ut superes omnes homines in iustitia, cum, id est quamvis iniuste, iudicaris a Iudaeis.
[Augustinus] Iustus enim iudex a peccatoribus est iudicatus iniuste, et in eo tamen, id est in iustitia vincit omnes homines. Huic itaque nullum peccatum habenti, dicit David : Tibi soli peccavi, qui adeo iustus es, ut iustificeris in sermonibus et vincas cum iudicaris. Tu enim qui superas omnes iudices in iustitia, qui solus iuste iudicans, iniuste iudicaris. Vel aliis non mutatis, illud potest ita dici : Et vincas cum iudicaris. Quasi dicat : Tu talis es ut iustificeris in sermonibus tuis et talis etiam, ut vincas cum iudicaris, id est quando iudicaris a Pilato et a Iudaeis. Vicit enim homo Deus quando iudicatus est, quia propter illam humilitatem dedit ei Deus Pater nomen quod est super omne nomen. Hic tamen sensus non pertinet ad superius argumentum, id est ad sui propositi demonstrationem, scilicet ad probandum quod Deus sit verax, sed est additum ex abundanti.
5-8. Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus ? Nunquid iniquus est Deus, qui infert iram ? Secundum hominem dico. Absit ! Alioqui quomodo iudicabit Deus hunc mundum ? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundabit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator iudicor ? et non sicut blasphemamur ? et sicut aiunt quidam nos dicere : Faciamus mala, ut veniant bona ? quorum damnatio iusta est.
[Ambrosius.] Ostenditur hic sensus qui ex verbis David prophetae, quibus ipse dixit : Peccavi ut iustificeris, iniuste trahebatur a carnalibus, causam divinae iustificationis nostra peccata fore intelligentibus. Erant enim quidam qui dicebant Deum velle nos peccare, ideo, ut comparatione nostri iustus appareret, et, dum peccatum nobis dimitteret, quod misericors sit, patefaceret. Dicebant etiam eum velle nos mentiri, ut ipse solus verax inveniretur. Quod si ita esset, iniuste ab illo damnaremur. Contra illos tales loquitur hic Apostolus, quia non est hic sensus in verbis Prophetae, sed malevolorum hominum prava interpretatione extorquetur, asserentium quod peccata hominum et actus mali Dei iustificationi proficiant, et per mala nostra iustus appareat, et iniustitia nostra iustum illum ostendat. Dixit enim supra quod verax est Deus, et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo apparet commendabilior eius gratia et iustitia. Unde carnalis dicens Deum uti malis quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat Deum iniquum qui peccata punit quae sibi prosunt. Si enim iniustitia nostra ei proficit, sine dubio iniquus est si damnat peccantem. Quod removet Apostolus hic dicens : Si autem ; quasi dicat : Deus est verax, et omnis homo est mendax, cui indigno dat bona, in quo apparet commendabilior gratia eius et iustitia.
[Haimo.] Si autem, hoc est, ita et iniquitas nostra commendat iustitiam Dei,
[Fulgentius, Haimo.] id est laudabilem facit iustitiam et sanctitatem Dei.
Quid dicemus ? id est ex hoc quid sequi videtur ? quod iniquus est Deus, qui propter peccata infert iram, id est vindictam et condemnationem. Iram namque hoc loco Apostolus pro condemnatione posuit, quia Deus illius rei ultor est, cuius auctor non est, id est iniquitatis, quam potest Deus punire non facere. Etiam est sensus : Si iniquitas nostra Deum laudabilem facit, et quanto amplius peccamus tanto ei placet, secundum quod stolidissimi dicunt ; et eo amplius iustitia eius et sanctitas crescit et apparet, iniquus est Deus inferendo vindictam pro malis quae vult ut faciamus. Si enim vult ut peccemus, ut quidam stultorum dicunt, ergo quando damnat hominem peccatorem iniquus est.
[Augustinus.] Sed nunquid Deus iniquus est qui infert iram ? Videtur utique hoc quibusdam. Sed absit ! ut sit iniquus, et quod nostra iniquitas commendet illum.
[Haimo.] Si enim commendaret illum, ipse non vindicaret, quia iustus est. Et quia hoc verum non est quod Deus sit iniquus, vel quod nostra iniquitas Deum commendet, addit Apostolus : Secundum hominem dico, id est secundum intelligentiam carnalis hominis, quia haec quaestio carnalium est, quos constat et errare et falli, et fallere.
[Ambrosius.] Nam Deus immutabilis perseverat, non potest non amare quod fecit. Non enim vult nos peccare, et quia iustus est, ideo infert iram peccanti. Cum ergo peccatori iusta poena redditur, non est iniquitas, sed iustitia apud Deum.
Quo modo enim ex hoc iustus videbitur Deus, quia adversatur iniustitiae ; inducit enim iram hominibus pro eo quod in semetipsis locum iniustitiae dederunt. Non ergo iniustus videtur Deus qui est ipsa iustitia, cum irascitur adversus iniustitiam. Cui enim non decet esse propitium, sed pervenit ira eius etiam in homines, qui se ministros iniustitiae cui Deus irascitur, praebuerunt. Non est ergo iniquus Deus.
Alioquin,
[Ambrosius] id est nisi hoc est quod non iniquus est Deus. Quomodo iudicabit Deus hunc mundum ? Quasi dicat : Non potest esse iustus Iudex. Quomodo enim iudicabit si iniquus est ? Quasi dicat : Male, bonis scilicet dans mala, et malis bona. Si enim veritas, etc. Interjecta remotione iniquitatis Dei, id est interposita demonstratione qua ostenditur quod Deus non est iniquus, unde apparet verba Prophetae non eo quo dictum est sensu accipienda, redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod si Deus punit malos iniquus est. Quasi dicat : Vere si iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, iniquus est Deus quia punit. Enim, id est, quia si in meo mendacio, id est, per meum peccatum, veritas, id est, iustitia Dei abundavit, id est crevit in gloriam ipsius id est si ex meo peccato gloriosior est, ergo quid adhuc, id est cur etiam nunc non solum in futuro, iudicor ego tanquam peccator, quod non sum. Manifestum est enim, quia si ad gloriam Dei proficit mendacium hominum, ut ille solus verus appareat, non sint dicendi peccatores qui peccant quia non voluntate sed impulsu eius videbuntur peccare. Quod absit !
[Haimo.] Accipitur hic veritas, quod supra iustitia ; et mendacium, quod supra iniquitas. Et est sensus : Si Deus meo mendacio, id est peccato verax appareat, quare me iudicat tanquam peccatorem etiam in praesenti, non modo in futuro ? Vel, quid iudicor tanquam peccator etiam adhuc, id est post conversionem, postquam dedit bona indigno, unde gloriosus apparet. Ante conversionem enim cum male mererer, ex meis non erat gloriosior. Et est sensus, ac si diceret, quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator iudicandus sum, quia nunc certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam, nisi peccassem. Et non sicut, item aliud infert falsum Apostolus ex eodem quod dixerat, scilicet si veritas Dei ex meo mendacio abundavit in gloria. Quasi dicat : Et si istud est, scilicet quod veritas Dei in peccato abundet in gloriam, cur scilicet non facimus nos mala ut veniant bona, id est ut crescat iustitia et gloria Dei ? Sicut blasphemamur, nos apostoli.
Et sicut aiunt quidam nos dicere, id est sicut imponitur nobis apostolis blasphemando a quibusdam hoc sentire et dixisse, et etiam praedicasse quod est blasphemia.
[Haimo, Ambrosius, Augustinus.] Quid imponitur nobis, dixisse ? hoc scilicet : Faciamus mala ut veniant bona. Quidam enim perversi homines non intelligentes et ad reprehendendum proclives cum audissent a Paulo, et ab aliis apostolis praedicari : Ubi abundavit delictum superabundavit et gratia ; dixerunt apostolos praedicasse, faciamus mala ut veniant bona,
[Haimo.] et dicebant : Quanto ergo amplius maiora mala commiserimus, tanto amplius maiora bona percipiemus, et maiorem gratiam, quia Deus vult ut peccemus, ut habeat quid dimittat, et ipse misericors appareat. Vel ita potest continuari haec littera, cum praecedentibus, scilicet, si enim, ut proprius coniungatur, cum praecedenti littera quam ante. Quasi dicat : Quomodo iudicabit Deus hunc mundum, si est iniquus ? Quasi dicat, non recte, quod in parte ostendit, quia nec modo iuste iudicaret me, quasi peccatorem, quod ego non sum, et vere. Si enim veritas, etc. Sententia verborum non mutatur a prima expositione. Quorum damnatio, etc. Quasi dicat : Quidam imponunt nobis, quorum, talium, damnatio iusta est, et ideo non est credendum eis.
9-18. Quid igitur ? Praecellimus eos ? nequaquam. Causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est : Quia non est iustus quisquam, non est intelligens : non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum ; non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant ; venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum.
Quid igitur ?
[Origenes, Ambrosius.] Apostolus velut arbiter quidam medius inter eos qui ex circumcisione crediderant, et eos qui ex gentibus venerant, tam Iudaeos quam Graecos reos esse supra ostendit, ubi etiam demonstravit personarum acceptionem apud Deum non esse, ubi etiam quaesivit quod quaerendum esse putavit, scilicet quid amplius sit Iudaeo secundum priorem statum. Et respondet, multum. Et in quo maxime demonstravit. Modo quaeritur utrum in hoc statu gratiae plus sit Iudaeo quam gentili ; et respondet, non. Imo pares sunt, in hac gratia Evangelii, quasi dicat : Quia plus fecit Deus Iudaeo in priori statu, et quod bona eis implevit non est ex aliquo eorum merito.
Quid igitur ? dicemus, praecellimus eos ?
[Haimo.] scilicet gentiles in hac gratia. Nequaquam, quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum hic acceptus est illi. Vere non sumus nos Iudaei digniores gentibus in hac gratia. Causati enim sumus. Id rationibus ostendimus superius, omnes, scilicet Iudaeos et Graecos, sub peccato esse, ante hanc gratiam, quia Iudaei, praevaricando naturalem legem et scriptam, et gentiles naturalem, inventi sunt peccatores, sicut supra ostensum est. Et ideo nullum praecellit alterum et in statu gratiae.
[Augustinus.] His verbis dirimit Apostolus contentionem, et litem componit quae inter Iudaeos et gentiles orta erat, cum illi tanquam ex meritis operum legis, sibi redditum Evangelii praemium arbitrarentur ; illi contra Iudaeis se praeferre gestiebant tanquam interfectoribus Domini. Deinde propheticum testimonium subdit, quo ostendit etiam Iudaeos reos, de quibus minus videtur, quia sub lege Dei vivere videbantur, dicens : Sicut scriptum est. Quasi dicat : Omnes sunt sub peccato. Sicut scriptum est, de Iudaeis de quibus minus videretur, quia non est iustus quisquam, scilicet qui non venit ad Christum. Ideo non est iustus, quia non est intelligens, id est quia non intelligit Christum esse Deum : et quod non intelligit, ex culpa sua est. Quia non est requirens Deum, id est quia non requirit Deum. Ex operibus enim poterant quaerere et invenire quod Christus erat Deus, Non requirit dico, sed potius declinat ab eo. Et hoc est : Omnes declinaverunt.
[Ambrosius] Nemini enim dubium est, quia omnes non quaerentes Deum declinant ab eo, et inclinantur ad malum. Simul, scilicet cum ipsa declinatione, inutiles facti sunt, quia et alios declinare fecerunt.
[Augustinus] Adeo declinaverunt, quia, non est aliquis de illis, qui faciat bonum, non est utique usque ad unum, id est nec etiam unus. Vel, non est qui faciat bonum non est usque ad unum, scilicet praeter unum Christum, quia nullus nisi Christus bonum facit. Christus enim tantum bonum in se, et in suis facit. Sepulcrum. Quasi dicat : Ita declinaverunt, ut diximus, et ita aliis inutiles fuerunt, quod guttur eorum est sepulcrum patens, id est fetor verborum et operum eorum corrumpit alios, et hiat recipere illos mortuos.
[Ambrosius.] Nam malis mancipati bonos si posset fieri, devorare vellent, ut sicut sepulcrum patet ad recipienda cadavera, ita et adversus bonos guttura illorum. Et si non audent apertis malis persequi, linguis suis, id est malis, dolose agebant, verbis bona dicentes, sed malum corde cogitantes, quia venenum aspidum, id est odium insanabile erat, sub labiis eorum, id est sub corde eorum, quia huiusmodi hominum verba muscipula sunt. Ad hoc enim loquuntur ut decipiant. Ut sicut per labia serpentis peremptorium venenum infusum est, ita per labia eorum dolus et captio. Quorum etiam os plenum est, abundanter, maledictione
[Haimo], id est, verbis maledicis, ut Daemonium habes, et huiusmodi et, amaritudine, id est amaris minis. Et etiam pedes, id est affectus eorum sunt veloces ad effundendum sanguinem Christi et suorum. Quasi dicat : Homicidae sunt ex deliberatione, ad bonum segnes, ad parricidium sunt veloces, sed inde erit eis haec poena scilicet, quia contritio ; id est temporalis poena, et infelicitas, id est aeterna damnatio erit in viis, id est in operibus, eorum, id est, pro actionibus suis malis veniet eis contritio, et infelicitas. Talia enim faciunt, unde conterentur in hoc saeculo, per Titum et Vespasianum ; et in futuro erunt infelices puniti anima et corpore. Et hoc ideo, quia viam pacis, id est Christum, non cognoverunt.
[Haimo, Origenes.] Dum enim vitiorum bellis semper urgentur, viam pacis ignorant, id est Christum, per quem est pax multa diligentibus nomen Domini ; nec saltem timor Dei eos reflexit a malo, quia non est timor Dei ante oculos eorum.
[Ambrosius.] Non enim habent Dei timorem, qui est initium sapientiae. De his dicit Ieremias : Tunc omnes surrexerunt in prophetam Domini volentes occidere eum ; et subiecit : Omnis autem populus, non permisit illos. Sed contrarium videtur quod omnes insurrexisse dixit, et omnem populum non permisisse. Omnes ergo dixit insurrexisse, scilicet malos, et omnem populum non permisisse, scilicet bonos ; et hic enim, non quia dicit, omnes declinaverunt, totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe. Hic est enim populus quem increpat Dominus, dicens sub nomine Ierusalem Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas ; et item : Generatio mala et adultera.
[Ambrosius.] De qua Isaias ait : Vae genti peccatrici semini nequam, etc.
19-20. Scimus autem, quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo, quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo.
Scimus autem, etc. Ostendit Iudaeos ante gratiam fuisse sub peccato auctoritate Scripturae David, sed ne Iudaei auctoritatis David verba inverterent, et alio detorquerent, ait : Scimus, etc. Quasi dicat : Hoc David dicit : Nos autem scimus quoniam quaecunque loquitur lex, loquitur his qui in lege sunt, supple et de his qui in lege sunt.
[Haimo.] Lex enim aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, aliquando pro parte Veteris Testamenti accipitur, sicut ibi : Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de Deo quae scripta erant in lege et prophetis et psalmis. Nonnunquam vero psalmi lex vocantur ; sicut Dominus ait. In lege vestra scriptum est : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et alibi : Ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. Ita et hic psalmi dicuntur lex, id est nomine legis intelliguntur, quia informant. Ut ergo ostenderet Apostolus ea quae superius dixit de psalmo pertinere ad Iudaeos, quorum superbia confringenda erat, dixit : Scimus, quoniam quaecunque lex loquitur, in loco isto, id est psalmi, his loquitur qui in lege sunt, id est Iudaeis legem habentibus. Ut, ita, omne os, etiam Iudaeorum, obstruatur,
a sua gloria et omnis mundus, id est omnis homo, scilicet non tantum gentilis sine lege reus de impietate, sed etiam Iudaeus reus de legis transgressione, fiat subditus Deo : totum ei tribuens,
[Haimo.] quia omnes peccatores sunt inventi, et gratia sunt salvati, non meritis. Quia ex operibus, etc. Hic incipit agere plenius de lege, ut ostendat iustitiam non esse ex ea ; quasi dicat : Dico ut omnis mundus subditus sit Deo : quod debet, quia certum est, quod ex operibus legis, non iustificabitur coram illo, scilicet coram Deo, etsi coram hominibus, omnis caro,
id est homo, vel carnaliter vivens ; et ideo illi qui cum sub lege essent Christo crediderunt, non quia iusti erant, sed ut iustificarentur, venerunt ad gratiam fidei. Destruitur autem hic superbia gloriantium de operibus legis, ne gratia fidei videretur non necessaria, sed etiam opera legis iustificare crederentur.
[Augustinus.] Opera autem legis dicuntur quae cum lege instituta, et terminata sunt, ut erant caeremonialia et figurativa quae nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent. Si vero quaeritur, quare illa facta in charitate non iustificarent, sicut nunc opera bona quae facimus in charitate iustificant, respondemus quia illa non fuerunt instituta in iustificationem, sed in futurorum significationem, et peccati et infirmitatis ostensionem. Ex illis ergo nemo iustificabitur, coram illo, scilicet Deo, qui intima videt,
[Haimo] scilicet utrum ex amore iustitiae quod agatur, vel timore poenae, quod non vident homines. Hic item quaeritur : Nunquid Moyses, David et alii boni ex lege non fuerunt iustificati ? Ad quod dicitur : Fuerunt quidem iustificati, sed non ex operibus legis. Unde Petrus ait : Quid tentatis nobis imponere iugum, etc. ? Sicut ergo nos salvamur modo per fidem Christi, sic et illi salvabantur. Et quare non ex operibus : Quia lex non venit tollere peccata, sed ostendere et punire.
[Haimo, Ambrosius.] Decrevit enim Deus per sacramentum mysterii fidei, quod in Christo est, hominem iustificari, non per legem, quia lex non iustificat apud Deum, sed fides. De lege autem loquimur secundum caeremonialia, ut dictum est, non secundum moralia, quae utique iustificant, et in Evangelio consummantur.
20-21. Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege, iustitia Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis.
Per legem enim. Quasi dicat : Vere ex lege non est iustitia, quia, per legem tantum est cognitio peccati, non consumptio. Si ergo cognoscunt et non cavent, praevaricatio est ; et ita ira, id est poena debetur. Cavere autem non potest homo peccatum, si non adiuvet gratia, ut cognitum caveatur : et ita sine dubio lex iram operatur, sicut in sequenti dicetur.
[Haimo.] Quod ideo dicitur, quia ira Dei maior est in praevaricatore, qui per legem noscit peccatum, et tamen facit. Quod autem dicit per legem peccatum cognosci, non ideo hoc dicit quod peccata ante legem prorsus nescirentur, cum etiam Ioseph accusatus de crimine missus sit in carcerem ; et fratres eius dixerunt : Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. Sed ideo dicuntur peccata cognosci per legem, quia quaedam cognita sunt peccata, quae ante ignorabantur esse peccata ; et quaedam graviora per legem cognita sunt, quam ante putarentur ; et communiter omnia non impune futura apud Deum per legem cognita sunt. Nunc autem, etc.
[Augustinus] Quasi dicat : Ex operibus legis non fuit olim iustitia. Nunc autem,
[Ambrosius] id est in hac gratia, quod est nunc, id est in adventu Christi, in tempore gratiae, iustitia Dei, non hominis data est, sine lege, id est sine legis auxilio : et non solum data est, sed etiam, manifestata est, non dubie, sed miraculis, scilicet, Domino cooperante et sermonem conflrmante, sequentibus signis.
[Haimo, Augustinus] Iustitia autem Dei dicitur hic, non qua ipse iustus est qui essentialiter iustitia est ; sed qua induit impium, quando misericorditer de infideli facit fidelem. Et ut homines certius credant, addit, iustitia, dico, testificata, vel, testimonium habens a lege et prophetis.
[Ambrosius] Quia lex eam multis sacramentis praefiguravit, eo ipso etiam lex perhibet testimonium iustitiae Dei, quia in ea nemo iustificatur.
Cum enim lex non iustificat impium de praevaricatione convictum, mittit ad iustificantem Deum, atque ita perhibet testimonium iustitiae Dei, dum iubendo et minando, et neminem iustificando satis indicat dono Dei hominem iustificari.
[Haimo.] Prophetae vero perhibent testimonium id praenuntiando quod Christi implevit adventus : Praenuntiaverunt enim Christum qui factus est nobis sapientia et iustitia, et sanctificatio, et redemptio.
[Augustinus, Ambrosius] Idcirco autem Dei iustitia dicitur quae magis proprie videretur dicenda misericordia, quia de promissione originem habet, et cum promissum Dei redditur iustitia Dei dicitur. Iustitia enim est, quia exsolutum est quod promissum est ; et cum suscipit confugientes ad se, iustitia Dei dicitur, quia non suscipere iniquitas est.
22-26. Iustitia autem Dei, per fidem Iesu Christi, in omnes, et super omnes qui credunt in eum. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt ; et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi.
Iustitia autem. Quasi dicat : Dixi iustitiam esse ex Deo.
[Haimo] Haec autem iustitia Dei est, id est haec iustificatio qua iustificamur a Deo est per fidem Iesu Christi, id est per fidem qua creditur in Christum, iustificatorem impiorum, quia fides impetrat quod lex imperat.
Sicut autem ista fides Christi est dicta, non qua credit Christus, sic illa iustitia Dei, non qua iustus est Deus. Utrumque enim nostrum est, sed ideo Dei et Christi dicitur, quia eius nobis largitate donatur. Iustitia ergo Dei sine lege est, sed non sine lege manifesta. Quomodo enim per legem testificata, si sine lege manifestata ? sed iustitia Dei sine lege est, quam Deus per spiritum gratiae credenti confert sine adiutorio legis, id est non adiutis lege, sed non sine lege ostendit, quia per legem ostendit homini infirmitatem suam, ut ad eius misericordiam per fidem confugiens sanaretur. Ideoque de sapientia eius dicitur, quod legem et misericordiam in lingua portet : legem, qua reos ostendat superbos ; misericordiam vero, qua iustificet humiliatos. Ergo iustitia est per fidem Christi. Haec autem iustitia venit in omnes, et, ut magis proprie dicatur, super omnes, quia caelitus data est, scilicet super omnes Iudaeos et gentiles, qui credunt in eum. Et vere in omnes. Non enim est distinctio Iudaei et gentilis.
Omnes enim, [Haimo.] tam Iudaei quam gentiles, peccaverunt, vel in semetipsis vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt.
Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed etiam omne vitiavit genus humanum, quia ex eo omnes damnationem simul et culpam suscepimus, peccaverunt ergo omnes cum ex uno peccatore omnes nascuntur peccatores. Et egent, adhuc quotidie gloria Dei, id est iustitia Dei, non sua.
Quae ideo dicitur gloria Dei, quia per hoc Deus gloriosus apparet. Omnes igitur peccatores invenit gratia Christi, quia solus sine peccato venit. Et omnes egent gloria Dei, id est, ut ipse liberet, qui potest ; non tu qui liberatore indiges.
Haec igitur Christi gratia sine qua nec infantes, nec grandes salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod et gratia nominatur.
Universa enim massa poenas debet, et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non iniuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur recte. Quisque ergo agat gratias misericordiae Dei quos voluit liberantis, quia recte nullus posset iustitiam culpare universos, si vellet, damnantis. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, id est indulgentia et venia peccatorum.
[Haimo.] Unde gloriosus apparet Deus. Et quia omnes peccaverunt, ergo iustificati sunt gratis, id est sine meritis praecedentibus.
Et hoc, per gratiam ipsius, id est per gratuita dona. Gratia quippe Dei donum Dei est, donum autem maximum, ipse Spiritus sanctus est. Non igitur iustificati sunt per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi ; non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem, non constituta sub lege, nec indigens lege.
Ipsa igitur est gratia qua iustificatur impius, et ideo praecipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt, quia meritis impii non gratia, sed poena debetur, nec ista esset gratia si non daretur gratuita.
Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus, unde haec mereremur, quia nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Non invenit igitur merita bonorum, sed merita suppliciorum. Ergo iustificati sunt gratis, quia nil operati erant. Per gratiam ipsius,
[Ambrosius.] quia fide iustificati sunt, et praecipue, per redemptionem, quae est nobis, in Christo Iesu, nusquam alibi, id est per pretium datum pro nobis a Christo Iesu. De quo Petrus ait, Quia non corruptibilibus argento, vel auro, redempti estis, sed pretioso sanguine unigeniti Filii Dei.
Nempe ut iustificarentur homines divina gratia, Veritas de Maria nata est, ut posset pro illis iustificandis offerre sacrificium passionis et crucis. Nisi enim a nobis sumeret carnem mortalem, Christus mori non posset.
Notandum vero quia recto dicitur redemisse nos, non emisse. Ipsius enim ante per naturam fueramus, sed nostris delictis alienati fuimus. Si ergo ad peccata non redeamus, fructuosa erit nobis redemptio Christi. Quem Christum, Deus Pater proposuit, id est longe ante disposuit, et praedixit ; vel, proposuit, id est palam omnibus posuit propitiatorem,
[Haimo] id est misericordem, et hoc, per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem passionis, sine qua nihil placet Deo. Vel, per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem et passionem. Haec simul iungit, quia neutrum sine altero valet, dico quod proposuit eum propitiatorem, ad hec utique
[Ambrosius], scilicet ad ostensionem iustitiae suae, id est ut ostenderet se veracem in promissis, scilicet ut nos a peccatis liberaret, sicut ante promiserat. Quod cum implevit iustum se esse ostendit, quae ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione praesentium, sed etiam propter remissionem praecedentium delictorum, scilicet eorum quae praecesserunt Christi adventum, delictorum dico existentium in sustentatione Dei, Deo, scilicet patiente et non puniente tunc. Sustentatio enim Dei est, ubi peccator non statim punitur ut peccat, sed per patientiam Dei adducitur ad poenitentiam.
[Origenes.] Quiddam igitur sublime dicit Apostolus, scilicet quod Deus proposuit Filium suum, propitiatorem humano generi. Per fidem in sanguine ipsius, id est per fidem et sanguinis sui effusionem, ut per hoc ostenderet iustitiam suam dum eis remitteret praecedentia delicta quae pessimis tyrannis serviendo contraxerant, eo tempore quo sustinebat, et patiebatur Deus hoc fieri,
[Haimo, Origenes.] quia diu sustinet et supportat peccata hominum. Quod nisi esset, in primo homine finis hominis per iudicium fuisset. Ad quid autem tunc pateretur, et sustineret, ostendit subdens, scilicet ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore.
[Haimo.] Iustitia hic accipitur, qua iustificat Deus credentes in Christum. Vel ipse Christus qui iustificat peccatores. Et est sensus : Ad hoc patiebatur delicta ut ostenderet in hoc tempore Christi suam iustitiam quae iustos facit, scilicet quod ipse iustificat et salvat.
[Ambrosius.] Quod nullo alio tempore fieri potuit, nisi quo Deus dedit quod olim promiserat dandum. Vel ita, propter remissionem delictorum, non tantum praesentium hominum, sed etiam hominum praecedentium Christi adventum. Delictorum, dico, existentium in sustentatione Dei. Illi enim iusti qui praecesserunt Christi adventum in inferno tenebantur, usque ad Christi passionem, ubi nec poenis opprimebantur, nec tamen Deum videbant, quod erat eis poena. Hoc autem erat eis pro peccato primi hominis, sive pro peccato originali, propter quod occlusus erat aditus regni caelorum, qui per Christi passionem est reseratus. Unde Zacharias : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Super hunc locum dicit Hieronymus : In resurrectione Christi, iusti, qui pro peccato Adae vincti in inferno tenebantur, resurrexerunt.
Solet autem quaeri utrum antiquis iustis qui in inferno tenebantur peccata essent remissa per fidem et poenitentiam, quam eos vere habuisse constat ; et si remissa erant omnia, qua de causa apud inferos detinebantur. Ad quod dicimus, quod omnia erant eis dimissa per fidem et poenitentiam, sed omnimodum remissionis effectum consecuti non fuerant. Est enim duplex remissionis effectus, scilicet carere poena, et frui gloria. Alterum habuerunt ante Christi mortem, quia poenam actualem non sentiebant ; alterum vero non, quia Deum non videbant, sed per Christi mortem data est eis gloria divinae visionis a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta. Ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, id est ut ostenderet in tempore mortis Christi iustitiam suam qua coronat sperantes in se, ut sit ipse.
[Ambrosius.] Quasi dicat : Ita iustitiam ostendit, ut ipse sit, id est esse appareat, iustus, in promissis, dans quod promisit, aliter non posset iuvare. Et sit iustificans, id est iustum faciens, eum qui est ex fide Iesu Christi, non ex lege, id est qui credit in Christum.
- Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non. Sed per legem fidei. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Ubi est, etc. Reddita ratione ad eos loquitur qui agunt sub lege, ostendens quod sine causa gloriantur, blandientes sibi de lege, et de genere Abrahae, videntes non iustificari hominem apud Deum, nisi per fidem.
Quasi dicat : Quia ex fide sine lege est iustitia, ergo, o Iudaee, ubi est gloria tua ? Non potes gloriari ; nam illa vitiosa gloriatio tua de superbia veniens exclusa est, id est ablata est. Et per quam legem, scilicet exclusa est ?
[Haimo.] Interrogat Iudaeum, ut consideret per quam legem exclusa est superba gloriatio. Nunquid per legem factorum ? id est per legem Moysi, quae carnalia mandabat. Non. Sed per legem fidei.
[Augustinus.] Quasi dicat : Attende per quid exclusa est, non per laborem operum, sed facilitatem fidei. Vel ita, et agit de gloriatione bona. Quasi dicat : Quia ex fide est iustitia.
Ubi est ergo, o Iudaee, gloriatio tua ; id est, quid est in quo debes gloriari ? Exclusa est gloriatio tua. Gloriationem laudabilem dicit quae in Domino est, eamque exclusam dicit, id est ut emineret expressam ; non ut abscederet, pulsam. Unde et exclusores dicuntur quidam artifices argentarii, in qua significatione etiam accipitur illud in Psalmo : Ut excludantur qui probati sunt argento, id est ut emineant hi, qui probati sunt eloquio Domini, ita et hic dicitur exclusa est, id est manifestata est, et expressa. Gloriatio tua, id est manifestum est in quo debes gloriari, scilicet non in lege factorum, sed in lege fidei, et hoc est quod subdit : Per quam legem ? scilicet debes gloriari, per legem factorum ? Non, sed per legem fidei.
Quaeritur autem quare lex Mosi dicitur lex factorum, et non lex Evangelii, dicatur lex operum sed fidei, sed iustitiae, sed spiritus. Quod operae pretium est considerare, si tamen valemus advertere atque discernere. Magna enim res est, lex enim Evangelii etsi non habet opera veterum sacramentorum, circumcisionis scilicet, atque caeterorum, habet tamen opera in sacramentis suis, huic tempori congruis, et habet opera misericordiae in moralibus praeceptis. Quare ergo et ipsa non dicitur lex factorum ? Ad quod breviter dicam, quod lex quae dicitur operum, minando imperabat, sed gratiam facienti non praestabat. Lex autem quae dicitur fidei, opera quidem mandat, sed credendo impetrat, ut fiant, et illa opera sequuntur iustitiam. Non enim ex ipsis est iustitia, sed ipsa sunt ex iustitia. Ideoque non iustitiam operum, sed opera iustitiae dicimus. Itaque lex non operum, sed iustitiae vel fidei vel gratiae dicitur, quia gratiam perficiendi opera praestat, et iustos facit per fidem. Lex autem operum, ubi iubebantur opera, sed non dabatur gratia. Per legem operum dicit Deus homini : Fac quod iubeo ; per legem fidei dicit homo Deo : Da quod iubes. Ideo enim iubet lex ut admoneat quid faciat fides, ut cui iubetur, si non potest, sciat quid petat. Si autem continuo potest et obedienter facit, debet etiam scire quo donante possit. Arbitramur enim quod lex fidei iustificet, ab auctoritate sua ostendit. Quasi dicat : Vere per fidem iustitia est. Nos enim, apostoli sic, arbitramur, scilicet hominem quemcunque etiam gentilem, iustificari per fidem sine operibus legis, carnalibus,
[Ambrosius.] id est sine circumcisione, aut neomeniis, aut veneratione Sabbati, vel sine operibus legis quibuslibet etiam moralibus.
[Augustinus.] Sed hoc intelligendum est de operibus praecedentibus fidem, non sequentibus, sine quibus inanis est fides, ut ait Iacobus : Fides sine operibus mortua est. Et ipse Paulus ait : Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, nihil sum.
Bene igitur Apostolus fidem praedicans gentibus, ut ostenderet non merito bonorum operum perveniri ad fidem, sed fidem sequi bona opera, dicit hominem iustificari per fidem sine operibus legis, non quin credens post per dilectionem operari debeat, ut Abraham voluit filium immolare.
Sequuntur enim opera iustificatum, non praecedunt iustificandum, sed sola fide sine operibus praecedentibus fit homo iustus, ut non magis sint iusti qui opera legis timore fecerant ; cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exeat in opere.
Nam fides quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen serviens fervensque servatur.
Et non meritis priorum operum, ad iustitiam fidei venitur, in quo Iudaei se praeferebant : bona opera etiam ante fidem inania sunt. Ita enim mihi videntur esse ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet vere bona opera ante fidem, ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit attendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat.
29-31. An Iudaeorum Deum tantum ? Nonne et gentium ? Imo et gentium. Quoniam quidem unus est Deus qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Legem ergo destruimus per fidem ? Absit ! Sed legem statuimus.
An Iudaeorum Deus tantum ? Quasi dicat : Arbitramur quemcunque hominem iustificari per fidem, quod credendum est, quia etiam gentium Creator est. Et hoc est quod ait, an Iudaeorum Deus tantum, id est creator est, ut eorum tantum per hoc sit credendus iustificator. Nonne et gentium creator est ut Iudaeorum ? Imo et gentium creator est ut Iudaeorum, ut eorumdem credatur ita iustificator ut Iudaeorum. Et vere utrorumque est ipse Deus. Quoniam quidem unus est Deus, id est creator est omnium. Quasi dicat : Cum aliis modis possit probari, hoc unum pono, et cum unus sit omnium Deus, iustificat aequaliter omnes per eamdem causam, id est per fidem. Et hoc est :
[Augustinus.] Dico unus est Deus qui iustificat circumcisionem, id est Iudaeos, ex fide. Et iustificat praeputium, id est immundos gentiles, per fidem.
Non ad aliquam differentiam dictum est hoc, tanquam aliud sit ex fide et aliud per fidem, sed ad varietatem locutionis.
[Ambrosius.] Idem est enim quod dicit ex fide et per fidem, quia Apostolus saepe mutat praepositiones in eodem sensu ; et quia dicimus omnes iustificari per fidem. Ergo legem destruimus per fidem ? Absit ! Non enim destruitur lex, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Unde subdit : Sed statuimus, id est confirmamus, legem, quia hoc gratia fidei est per quam impletur lex, quae sine fide infirma esset. Firmatur enim status legis, quia mystica et caeremonialia spiritualiter implentur : et quod minus in moralibus continebat, in Evangelio additur ; et quod promittebat eis venturum, fides advenisse testatur. Mystica ergo et promittentia in Evangelio impleta sunt, secundum spiritualem intelligentiam. Littera vero occidens, tollitur, moralia autem, in quibus minus continebatur, etiam secundum litteram in Evangelio consummantur.
