Ad I Corinthios XIV — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XIV
1-5. Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetis. Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo. Nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria. Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem et exhortationem et consolationem. Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat ; qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat. Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut Ecclesia aedificationem accipiat.
Sectamini toto desiderio charitatem, quae est dulce et salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et in qua pauper dives. Et aemulamini etiam, id est desiderate alia spiritualia, id est alia dona Spiritus sancti.
[Ambrosius] Sed post charitatem magis autem desiderate, ut prophetis, quam loquamini linguis, id est magis prophetias quam linguas. Et ita vere faciendum est. Qui enim loquitur lingua, incognita et peregrina, non hominibus loquitur, id est intelligentiae hominum. Et ita ex hac re nullus est eis profectus, sed Deo, cuius laudes dicit, qui et intelligit, ideo non hominibus loquitur. Enim, id est quia, nemo, qui sit, homo, id est carnalis, audit, id est intelligit quae dicit, Spiritus autem. Quasi dicat : Et quia nemo intelligit, certum est quod non ipse homo, sed Spiritus sanctus loquitur per eum mysteria, scilicet de Deo secreta.
Vel ita : Qui enim, ut aliter accipiatur lingua, et fiat distinctio inter spiritum et mentem, quia enim in lingua, id est in membro illo corporis quod movemus, in ore cum loquimur, signa rerum dantur, non res ipsae proferuntur. Ideo translato verbo linguam hic dicit prolationem, ubi sunt significationes velut imagines rerum, quae ut intelligantur indigent mente, id est intellectu mentis. Dum vero non intelliguntur, dicuntur in spiritu, non in mente. Mens autem hic accipitur superior vis animae, spiritus vis eiusdem, animae inferior mente, cui rerum imagines imprimuntur. Lingua ergo est quaelibet signorum prolatio, quo cum intellectus accedit, quae est mentis, vel revelatio fit, vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina : de quibus subsequenter aget. Et sciendum quia loquens lingua, aliquando non intelligebat, aliquando intelligebat, sed aliis exponere non valebat, sed aliquis forte interpretabatur aliquando, et videbat et intelligebat et interpretabatur, ut, verbi gratia, Pharao in spiritu vidit septem spicas et septem boves, illorumque prolatio, quasi lingua fuit, sed non intellexit quid significarent. Ideoque propheta non erat. Proinde cui signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, si non intelligerentur, nondum erat propheta. Magisque propheta dicendus est, qui interpretatur quod alius videt, quam is qui videt, ut Ioseph magis quam Pharao.
Pharao vidit spiritu, Ioseph mente ; illius spiritus informatus est ut videret imagines ; huius mens illuminata, ut intelligeret veritatem. Et ideo in illo erat lingua, in isto prophetia, quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationis interpretatio. Minus est ergo propheta qui rerum significatarum solo spiritu praevidet imagines, et magis est propheta, qui solo earum intellectu praeditus est. Sed maxime propheta, qui utroque praecellit, ut qui videt in spiritu significationes, et eas mente intelligat, ut Daniel, qui et somnum regis quod viderat dixit, et quid significaret aperuit. Nam et ipsae etiam imagines in spiritu eius expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente est.
Secundum hoc prosequere litteram. Quasi dicat : Ideo magis desideranda est prophetia quam lingua, quia qui loquitur lingua, id est qui profert aliqua signa sine intellectu, non hominibus loquitur, sed Deo. Hoc non mutatur. Et vere non hominibus. Nemo enim audit : nec hoc mutatur. Spiritus autem hominis, non mens, loquitur mysteria.
[Augustinus] Vel, spiritu, alia littera, non mente, loquitur ille mysteria. Spiritus hic potest intelligi animae vis inferior, cui imagines rerum et verborum insigniuntur. Nam, etc. Quasi dicat : Bene de isto dico quod non loquitur hominibus. Nam qui prophetat, mente intelligendo, et interpretationes aperiendo, id est qui exponit Scripturas quae multis occultae sunt, hominibus loquitur, id est intelligentiae hominum. Quod valet ad aedificationem insipientium, et exhortationem provectorum, et consolationem desolatorum. Ideo item melius est prophetare quam loqui linguis, quia qui loquitur lingua, quod est loqui spiritu, semetipsum aedificat, si tamen intelligit.
[Ambrosius] Qui autem prophetat, quod est loqui mente, Ecclesiam aedificat, quantum ad se. Quamvis autem sic prophetiam linguae praeponam, tamen volo vos omnes loqui linguis, quod est donum Dei. Et ideo magis volo, non prohibeo, magis autem volo vos prophetare, quam linguis loqui, quia plus prodest. Quare magis volo hoc ? Nam, id est quia, maior est, id est dignior, qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, id est exponere valeat, quod dicit, quod raro est. Interpretetur dico, ut Ecclesia accipiat aedificationem.
6-14. Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar, aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ? Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ? Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ? Ita et vos per linguam, nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur ? Eritis enim in aera loquentes. Tam multa, ut puta genera linguarum, sunt in hoc mundo, et nihil sine voce est. Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus, et qui loquitur mihi barbarus. Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritum ad aedificationem Ecclesiae, quaerite ut abundetis. Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur. Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Nunc autem dixi quod maior est qui prophetat quam qui loquitur lingua. Hoc autem in meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest ubi prophetia prodest. Quia, o fratres, si venero nunc, quando fideles estis, ad vos linguis loquens, quid vobis prodero ? Nihil. Quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis ? Quid, inquam, prodest, ubi loquar vobis, aut in revelatione, scilicet ut exponam vobis revelationem ? Revelatio est ubi per figuras ostenduntur quaedam mysteria, ut in Apocalypsi. Quid ergo prodest nisi signis, id est linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed et mente agatur ? Nihil. Aut in scientia, scilicet ut exponam ea quae ad sciendum pertinent, ea sunt quae fidem illuminant, ut de natura deitatis ; aut in prophetia, scilicet ut exponam Scripturam quae de futuris agit ; aut in doctrina, scilicet ut exponam Scripturas quae mores informant.
[Ambrosius] Vel revelatio est, subita aliquarum rerum ostensio per spiritum facta. Unde post ait : Si cui sedenti revelatum fuerit, etc. Prophetia est ut Isaiae vel caeterorum, quam sine humana industria Spiritus sanctus revelat ; scientia est eorum quae proprio studio didicit, doctrina eorum quae alio docente assecutus est. Tamen, etc. Per similitudinem quorumdam inanimatorum ostendit linguas sive prophetias inutiles esse. Quasi dicat : Per me ostendi linguam non valere sine interprete. Per me dico qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere, quia quae sine anima, etc. Vel ita continua. Quasi dicat : Quamvis linguas appetatis, tamen illa quae sine anima sunt vocem dantia, scilicet sive tibia, sive cithara, nisi dederint distinctiones sonituum, distinctos et intelligibiles sonos, quomodo scietur quod canitur tibia, aut quod citharizatur, id est quis indicare poterit modos, vel consonantias cantilenae ? Etenim. Item, per aliam similitudinem idem ostendit. Quasi dicat : Vere de istis nescietur, quia nec de tuba. Etenim si tuba det incertam vocem. Iudaeis erat usus tubae in festis et bellis diversis sonis. Si ergo det incertam vocem, scilicet quae bellum non significet, quis parabit se ad bellum ? Quasi dicat : Vox illa nescitur, id est non intelligitur, quod effectus indicat, quia nemo se parat ad bellum. Ita et vos loquentes per linguam, quorumlibet signorum, vel incognitam, nisi sermonem manifestum per interpretationem dederitis, qui debetis ad bellum contra daemones homines hortari, quomodo scient, id est intelligent, id quod dicitur a vobis ? Nullo modo. Et vere nescietur ; eritis enim loquentes in aera, id est ad aures hominum inanis aeris ictu, non ad corda hominum intellectu. Ideo eritis loquentes in aera, quia tam multa eritis loquentes, ut puta, multa sunt genera linguarum in hoc mundo.
[Ambrosius] Multae quidem sunt linguae in mundo, sed habent proprias significationes vocum ut intelligantur. Unde subdit : Et nihil est sine voce. Quod totum est dicere, tantum valet haec locutio, ac si omnibus linguis loqueremini, quas nullus unquam intelligeret, et de omnibus rebus in unaquaque lingua, quia nulla res est sine sua voce, in unaquaque lingua.
Vel ita distingue litteram : Ideo nescitur, quia eritis in aera loquentes. Nam multa, ut puta, multa sunt genera linguarum in hoc mundo, et in singulis linguis nihil est sine voce, id est quia loquimini omnibus linguis, et de omnibus rebus.
Si ergo. Quasi dicat : Quia alii sine interprete non intelligerent. Ergo si nesciero virtutem vocis, id est interpretationem significationis vocis quam profero, ero barbarus, id est non intellectus ei cui loquar, id est quem instruere debeo. Et ille qui loquitur, id est qui instruit, mihi est barbarus, id est non intellectus. Vel, qui audit, alia littera, cui sensui potest aptari etiam illud, qui loquitur, ut passive accipiatur, ut sit sensus ; qui loquitur, id est qui instruitur ; vel qui audit, quod est idem, erit mihi barbarus, id est nec ipse me, nec ego ipsum intelligo. Sic et vos, etc. Quasi dicat : Sicut dico de me quod ero barbarus sine interpretatione, sic et vos eritis barbari sine interpretatione. Et ideo quaerite, ut abundetis donis ad aedificationem Ecclesiae, quod est per interpretationem. Hoc ideo dico, quoniam estis aemulatores spirituum, id est desideratis dona sancti Spiritus. Vel sub una distinctione potest legi, hoc modo : Sic, id est propter hoc, ne sitis barbari, et vos, ut ego, quaerite, ut abundetis ad aedificationem Ecclesiae, quoniam aemulatores estis spirituum. Et ideo. Quasi dicat : Et quia aedificare debetis, ideo et qui loquitur lingua oret Deum, ut interpretetur, id est interpretandi gratia sibi detur. Vel, sic oret, id est sic loquatur, ut etiam interpretetur, id est exponat. Nam si alter fecerit, non valet, et hoc est quod subdit : Nam si orem, id est loquar, lingua, sine interpretatione, spiritus meus, scilicet Spiritus sanctus a Deo mihi datus, orat, id est facit me loqui.
Vel, spiritus, id est ratio, orat, id est facit me loqui, id quod bonum esse putat. Vel spiritus hic vocatur, vis animae inferior mente, ubi corporalium rerum similitudines imprimuntur, ut verbi gratia spiritus Pharaonis informatus est ut videret imagines ; mens vero Ioseph illuminata est ut intelligeret.
[Ambrosius] Et est : spiritus meus orat, id est vis illa animae inferior cui impressae sunt imagines rerum, facit me loqui, mens autem mea, id est altera superior vis animae, est sine fructu, id est sine intelligentia earum rerum quae dico, et ideo inde non instruitur. Ita enim fit, si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Graece cantare, oblectati sono verborum, nescientes tamen quid dicant.
15-22. Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente. Psallam spiritu, psallam in mente. Caeterum si benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae ? Quomodo dicet amen super tuam benedictionem ? Quoniam quid dicas nescit. Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. Gratias ago Deo meo quod omnium vestrum lingua loquor. Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. In lege enim scriptum est : Quoniam in aliis linguis et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus ; prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
Quid ergo est ? utile. Quid ergo est faciendum ? Ecce, orabo, id est loquar, spiritu, id est voluntate. Vel, lingua, a Spiritu sancto data, orabo et mente, id est intelligentia mentis.
Vel, orabo spiritu, orabo et mente, id est ita loqui approbabo ut et signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente, sicut psallam spiritu, id est melodia cantus quod minus est. Et psallam mente, id est spiritali intelligentia mentis quod plus est, id est sic psallam ut et consonantiam vocis intelligam, et similiter concordiam in membris Ecclesiae esse debere. Caeterum. Quasi dicat : Ita est orandum vel psallendum ut dixi. Sed si aliter feceris, scilicet si benedixeris, id est aliqua bona dixeris, spiritu, id est lingua per spiritum data, quis supplet locum idiotae, id est illitterati et rudis. Quasi dicat : Nullus. Nec etiam sapiens, quia non intelligit. Deinde aperiens quis sit locus idiotae, subdit : Quomodo dicet, aliquis, amen. Hic est locus idiotae etiam multum intentus, super tuam benedictionem, ut intelligat eam, nullo modo. Quoniam quid dicas nescit.
Nota quod hoc verbum, amen, nec Graecum est, nec Latinum, sed Hebraeum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, ubi dicitur amen, nec Graecus tamen nec Latinus interpres ausus est, vel transferre, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti. Nam et tu. Quasi dicat : Ideo dico super tuam benedictionem. Nam tu, etc. Vel ita continua. Quasi dicat : Hoc noto quod idiota habet locum. Nam hoc non noto, vel arguo, quod agis, quia tu quidem bene gratias agis, in lingua. Hoc dicit ne donum Spiritus videatur reprehendere.
[Ambrosius] Agis gratias, dico, sed alter non aedificatur. Et ne forte quasi aemulis videretur dicere per invidiam deprimens in aliis quod in se non haberet, ostendit omnium horum se loqui linguis, subdens : Gratias ago. Hic proponit se exemplum quod non deberent loqui linguis, nisi ad aedificationem, sicut ipse facit, qui omnes linguas novit, quasi dicat : Non in vobis vitupero quod ipse non habeo quod, id est quia, ego loquor linguas omnium vestrum, id est qua loquitur aliquis vestrum. Et inde, gratias ago Deo meo. Dico quod omnium linguis loquor, sed in ecclesia, cui esse debeo utilis, volo magis loqui quinque, id est pauca, verba meo sensu, scilicet ut intelligam, ut alios de fide et moribus instruam, quam decem millia verborum, id est infinita verba, in lingua. Sic et vos, o fratres in ecclesia, agite scilicet, nolite effici, per imperitiam, pueri sensibus, qui verba exprimunt quae non intelligunt. Nolite ergo esse pueri sensibus, ut non intelligatis quae dicitis sicut pueri, sed iuxta exemplum quod proponit Dominus dicens : Efficiamini sicut parvuli. Estote parvuli malitia ut, scilicet per innocentiam, sitis remoti a malitia, ut sunt parvuli, sensibus autem perfecti estote, ut intelligatis plene quod dicitis. Et studeatis his quae prosunt fratribus, quod est perfectio sensus, dicente Salomone. Scire legem sensus est optimus. In lege enim, vel, quidem. Ratio hic ostenditur quare non deberent quaerere linguas, quia linguae in signum sunt infidelibus quod ipsi iam non sunt. Et non sunt ad aedificationem quae in Ecclesia est necessaria iam fidelibus. Quasi dicat : Ideo ne quaeratis linguas. Quia est in lege, id est in prophetia Isaiae, quae hic dicitur lex, scriptum est hoc. Quoniam, etc. Vel, in lege, scilicet in Isaia, quidem scriptum est, hoc scilicet : Quoniam in aliis linguis et in aliis labiis, id est diversis generibus linguarum, loquar, per apostolos, populo huic, scilicet Iudaico, et hoc faciam, ut vel sic exaudiant me, et nec sic, id est signo miraculi, exaudient me, dicit Dominus. In quo notat linguas esse datas in signum infidelibus. Unde subdit : Itaque, etc. Quasi dicat : Quia linguis locutus est, ut hoc signo crederent. Itaque linguae sunt in signum non fidelibus, qui crederent omnia posse Deum, sed infidelibus, ad fidem novitate miraculis movendis. Vel, ita in lege, etc. Dicit linguas quibus velatur veritas non esse appetendas, quia etiam omnia velamina legis veteris Dominus per prophetam esse mutanda dixit, ut fidelibus perspicua fieret veritas in Novo Testamento, remoto legalium figurarum velamine. Et hac similitudine ostendit linguas, quibus obtegitur veritas, non esse appetendas, nec dari propter fideles, sed infideles, sicut in veteri lege velamen erat, ut indignis et infidelibus velaretur veritas, quasi dicat : Ideo ne quaeratis linguas, quia scriptum est in lege hoc : Quoniam loquar populo huic, in aliis linguis, scilicet non de Sabbato, et neomeniis, et circumcisione, et huiusmodi, sed Novum Testamentum. Et aliis labiis, id est aliis verbis, scilicet de spiritualibus, non de terrenis. Et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Hoc de his dixit, quos praescivit non credituros, quibus propter peccata non patet, vel non placet veritas. Et hoc : Itaque, patet, quod linguae aliquando in signum sunt non fidelium, sed infidelium, quia dum dat Deus loqui linguis sine interpretatione, significatur propter infideles hoc fieri, ne eis reveletur veritas. Vel ita : aliis linguis loqui, et aliis labiis dicit parabolice et obscure loqui, qualiter incredulis loquitur Dominus ; fidelibus autem in revelatione veritatis. Unde Dominus apostolis ait : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis. Et velamine incognitae linguae obscurantur sermones Dei, ne videantur a perfidis, et ideo lingua non est appetenda, et convenit in parte cum praecedente lectione ; utraque enim est Ambrosii. Quasi dicat : Ideo ne quaeratis linguas, quia scriptum est in lege hoc. Quoniam loquitur populo huic, malevolo, in aliis linguis et aliis labiis quam fidelibus et benevolis, qui autem in revelatione qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et sic non exaudient me, dicit Dominus, sicut nec digni sunt. Itaque a simili infert. Quasi dicat : Quia parabolice et obscure loquitur Deus perfidis et malevolis propter ipsorum malitiam. Itaque per hoc patet, quod linguae in signum sunt, non fidelium sed infidelium, id est sermones Dei incognita lingua obscuri sunt, ne videantur a perfidis, ut, cum audiuntur signum sit, quia propter perfidiam factum est, ut audientes non intelligant. Hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus. Fidelibus vero convenit prophetia, non lingua incognita. Unde subdit : Prophetiae autem, ut sensibus perfecti sint fideles, datae sunt, non infidelibus, ne sanctum detur canibus, sed fidelibus, ut aedificentur.
23-33. Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent : Quid insaritis ? Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus. Occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet. Omnia ad aedificationem fiant. Sive lingua quis loquitur secundum duos, aut, ut multum, tres et per partes, et unus interpretetur. Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia ; sibi autem loquatur et Deo. Prophetae autem duo aut tres dicant, et caeteri diiudicent. Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Et spiritus prophetarum prophetis subiectus est. Non enim dissensionis est Deus, sed pacis, sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo.
Si ergo. Alia ratio hic ostenditur cur non deberent loqui linguis tantum. Quasi dicat : Quia linguae sunt in signum, et non sunt ad aedificationem, ergo si universa Ecclesia conveniat in unum, et omnes loquantur linguis, sine interprete, intret autem quis idiota vel infidelis, nonne dicet quid insanitis ? Quasi dicat : Arreptitii namque videbuntur cum alter alterum non intelligat. Fit enim tumultus quidam inconditus multitudinis, quasi phrenesim patientis.
[Ambrosius] Aut forte quamdam seductionem qui audiunt putabunt esse et vanitatem, quae ideo linguis canatur, quia pudoris sit si reveletur, sicut fit apud paganos, quibus aliquo modo illa quae ab eis vocantur, sacra velantur, ne se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras quaerit, et falsa pro veris ostendit, sicut pagani, tectis vanitatibus illuduntur. Apud vos autem nihil astute fucatum est, sed simpliciter et aperte unus laudatur Deus, quia si nullus intelligeret, posset videri seductio, quae linguis caneretur, cum pudor esset revelari. Si autem. Quasi dicat : Si omnes loquantur linguis, illud inconveniens sequitur ; si autem omnes viritim prophetent, id est exponant, intret autem quis infidelis aut idiota, ipse convincitur suo errore ab omnibus, diiudicatur, id est damnabilis ostenditur ab omnibus. Et hoc ideo, enim, id est quia occulta cordis eius, id est peccata sua quae nesciebat esse peccata, manifesta sibi fiunt expositionibus illorum. Et ita cadens in faciem, id est humilians se, adorabit Deum, qui se sibi per vos notificavit, pronuntians ore quod habet in corde, scilicet quod Deus vere sit in vobis. Quid ergo. Iam incipit determinare quomodo sit linguis utendum. Quasi dicat : Quandoquidem haec eveniunt de locutione linguarum, ergo quid de eis, o fratres, agendum est ? scilicet hoc : Cum convenitis in unum, utimini linguis ad aedificationem, sicut caetera facienda sunt. Nam unusquisque vestrum habet aliquod donum quo potest uti ad aedificationem, ideo nullus se excuset, verbi gratia, alius habet psalmum, id est laudem Dei per canticum. Vel, habet psalmum, id est gratia Dei psalmos intelligit. Alius habet linguam, alius doctrinam, de moribus. Vel, doctrinam, id est spiritualem sensum per prudentiam. Alius habet apocalypsim, id est revelationem ; alius habet interpretationem linguarum, vel scripturarum. Omnia autem, haec et alia, ad aedificationem fiant, id est fieri debent. Sive etc. Quasi dicat : Caetera suis modis ad aedificationem agenda sunt, lingua vero sic est utendum : Sive quis, id est si aliquis, lingua loquitur secundum duos, fiat locutio, aut secundum tres, ut multum fit, id est duo vel tres loquantur, et non plures quam tres, ut occupent diem loquentes linguis, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus, qui totius Ecclesiae sunt illuminatores. Dico ut locutio linguae fiat secundum duos aut tres, et hoc idem fiat per partes Ecclesiae. Vel ut unus post alterum loquatur, vel intercise, et ubicunque vel quandocunque quis loquatur, unus sit qui interpretetur, id est aliquis sit qui exponat populo. Si autem non fuerit interpres, taceat linguis, loquens, in Ecclesia, ubi nihil debet esse, ubi aedificatio ; sibi autem loquatur, linguis, id est tacite oret Deum. Sibi loquitur, qui compungitur ex his quae dicit. Et hic Deo loquatur, id est ad honorem Dei, quem laudat vel honorat. Prophetae etiam duo tantum, aut tres dicant sigillatim, non plures ergo debent esse qui linguis loquuntur. Ideo dicit duo vel tres, quia sufficit sermo tot hominum. Et in ore duorum vel trium stat omne verbum. Caeteri autem tacite diiudicent, quid dicant, an accipiendum sit an non. Quod si aliquid melius revelatum fuerit per Spiritum sanctum, sedenti, id est illi qui audiebat, prior prophetans taceat, et det illi locum ut dicat. Quia datur aliquando inferiori quod non superiori. Ideo dico ut det locum : potestis enim omnes, etiam sedens, accepta prophetandi gratia, prophetare, non tamen simul, ne perturbatio fiat, sed per singulos, ut, ita ordinato usu prophetiae, omnes, etiam maiores, discant, et omnes, etiam minores, exhortentur alios. Et spiritus. Quasi dicat : Loquens debet cedere sedenti, et, id est quia, spiritus prophetarum subiecti sunt prophetis, id est Spiritus sanctus, qui unus est. Sed pluraliter dicit, propter multos prophetas quos replet, vel propter plura dona eius : subiectus est prophetis, ut quando volunt tacere, et quando volunt loqui possint, et non cogit eos, ut Pythonicus, clamare aliqua vel subticere. Unde si prior non cedit, videtur non esse Spiritus Dei. Subiectus etiam dicitur spiritus, dum suggerit, et iuvat bonos conatus. Non enim. Quasi dicat : Vere subiectus est. Quia non est dissensionis Deus, id est discordiae auctor, sed pacis, et ideo alter cedat alteri. Dissensionis autem Deus esset, si quos replet simul loqui compelleret, quod non facit : potius facit ut alter alteri cedat ; aliter dissensionis esset, et non pacis. Haec autem de ordinabili usu linguarum et prophetiae, sicut in nostra Ecclesia doceo. Et ita vobis dico, sicut in omnibus Ecclesiis etiam sanctorum doceo. Quasi dicat : Non est novum, vel singulare quod vobis dico. Ideo firmiter tenete.
34-40. Mulieres in ecclesiis taceant ; non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. An a vobis verbum Dei processit, aut in vos solos pervenit ? Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur. Itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
Mulieres.
[Augustinus] Quasi dicat : Etsi dixi quod potestis omnes prophetare, tamen mulieres taceant in ecclesiis, ut nec loquantur linguis nec prophetent. Non enim permittitur eis ab aliqua auctoritate loqui in ecclesia, sed potius praecipitur esse subditas viris, quod velum innuit. Sicut et lex dicit, in Genesi : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Si quid autem volunt discere, interrogent viros suos, et hoc domi, tantum. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia, quia contra disciplinam ecclesiasticam est.
[Ambrosius] Et quia pro peccato quod induxit mulier, semper debet verecundari. An a vobis, quia forte de linguis et prophetia quibusdam Apostolus non recte locutus fuisse videretur, ne aliter ordinare praesumerent, quia et in aliis suas institutiones mutaverant, subditur increpatio qua arguit eos. Quasi suis institutionibus dimissis aliquas novas vellent inducere quod non possent. Quia ab eis non processit verbum Dei, nec soli acceperunt, quod ait sub interrogatione, ita : An a vobis ? Quasi dicat : Non debetis mutare quod tradidi, quia an processit verbum Dei a vobis, ad nos, imo a nobis ad vos. Ideo ita arguit eos, quia sic se iactabant Corinthii, quasi beneficium darent accedentes ad fidem, non acciperent, et exemplo eorum caeterae gentes vocarentur ad fidem. Ideo illos iterum arguit subdens : Aut in vos solos pervenit verbum Dei. Quasi dicat : Non, imo in alios plures. Et ideo quod alii tenent, tenete. Ideo sic arguit eos, quia tales se praebebant elatione vanitatis, quasi si ipsi non obedirent verbis fidei, nemo crederet. Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, etc. Quasi dicat : Item ideo mea praecepta tenere debetis, quia quae scribo vobis, mandata Domini sunt, et oportet ut ita, cognoscat ea esse, si quis vere est propheta, aut spiritualis, ut videtur esse. Alioquin si contra vadit, nec propheta est nec spiritualis. Haec dicens tangit pseudoapostolos, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant. Ideo dicit, propheta vel spiritualis, quia sunt spirituales qui non sunt prophetae, qui non habent notitiam de futuris. Si quis autem.
[Haimo] Quasi dicat : Mandata sunt Dei quae scribo, sed si quis ignorat haec esse mandata Dei, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur a Deo in futuro, id est reprobabitur, et non cognoscetur esse inter praedestinatos, ut in Evangelio legitur, Dominus dicturus malis : Nescio vos, id est non novi vos esse meos, vel inter praedestinatos.
Et recte qui nescit Domini esse qui dicit Apostolus, et ipse a Domino ignorabitur in die iudicii. Vel ita : Si quis, etc., solidam vult esse Apostolus scientiam spiritualium quae docet, et spiritualiter debere intelligi sciens, ait, si quis. Quasi dicat : Tenete quod dixi, et spiritualiter, et vere haec intelligite. Et hoc est quod ait, si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, id est si quis est quod videtur, cognoscat, id est vere et spiritualiter intelligat, quae scribo vobis, quia vere spiritualia sunt. Per hoc innuit difficilia esse verba Epistolarum, cum a propheta vel spirituali iubet cognosci.
Et nota quod ait, si quis videtur propheta aut spiritualis, quod utique non est, si non ita esse cognoscit. Qui enim vere est, ita esse cognoscit. Et ideo cognoscat quia Domini sunt mandata. Si quis autem haec ignorat, ignorabitur. Non de omnibus quae scripsit, dicit haec Apostolus, tanquam ista poena sint illi plectendi, qui non valent discernere ineffabilem Trinitatis unitatem. Pusilli enim in Christi cruce gloriantes, etsi ignorant quae subtilissime disseruntur, tamen ad gloriam perveniunt, quia non perit unus de pusillis, pro quibus mortuus est Christus. Non igitur hoc dicit de his quae vix ad paucorum intelligentiam, eamque exiguam quantulacunque in hac vita de re tanta esse potest, perveniunt, sed de praedictis quae fidem et mores aedificant, scilicet ut linguis prophetia praeponatur, ut illa non perturbate agantur. Quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres taceant in Ecclesia, ut omnia honeste et secundum ordinem fiant. Coercet ergo et ad pacificum ordinem revocat inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellentiae, cum superbiendo cuncta turbarent. Et est, si quis ignorat haec praedicta, sive magnus, sive parvus sit, ignorabitur, id est improbabitur.
[Augustinus] Non enim si ad scientiam referas, ignorat Deus aliquos, vel aliqua, qui tamen in iudicio dicet : Non novi vos ; sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.
Itaque. [Ambrosius] Quasi dicat : Quia interpretatio aedificat. Itaque, o fratres, aemulamini, id est desiderate prophetare, et tamen loqui linguis nolite prohibere, ne fiat dissensio. Omnia autem. Quasi dicat : Dico, nolite prohibere, sed omnia tam haec quam alia facite in vobis, non pueriliter sed honeste, scilicet cum pace, et secundum ordinem praedictum, ut utilius minus utili praeponatur.
