Ad Hebraeos XII — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Hebraeos XII

CAPUT XII

 

1-17. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes, et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus castigat ; flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis offert se Deus.

 

Ideoque et nos. Post fidei commendationem ad illud quod coeperat redit exhortans eos ad patriam pluribus modis, et praecipue ipsius Christi exemplo. Quasi dicat : Quia alii sustinuerunt. Ideoque. Quasi dicat : Propter hanc causam, sicut et propter alias. Et nos habemus tantam nubem testium, id est tantam multitudinem sanctorum, qui sunt testes fidei, qui ut nubes exemplo suo in aestu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt. Impositam, nobis in exemplum fidei et operum. Deponentes prius omne pondus peccatorum quod est iam, et peccatum circumstans nos, id est peccatum quod circumstat et imminet nobis, et si nondum insit. Vel, deponentes pondus, taedium quod fit per tribulationes, ut scilicet iam non taedeat pati ; et peccatum circumstans nobis, id est renuntiantes peccatis quae undique circumveniunt, per patientiam succincti atque expediti. Cur minus sine dubitatione ad certamen martyrii, quia propositum nobis. Curramus dico aspicientes in auctorem fidei in praesenti, et in Iesum consummatorem nostri in futuro. Quasi dicat : Quia tantus est dator fidei, currere debemus, et quia idem consummat plena beatitudine, et quia idem passus est. Unde subdit : Qui aeterno gaudio, ad quod per passionem itur, sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, id est neglecta verecundia humana. Sic et nos aeterno gaudio proposito nobis posthabita confusione debemus currere. Vel, proposito sibi gaudio temporalis regni. Potius sustinuit crucem confusione contempta, quia voluerunt turbae eum rapere, ut facerent regem : quod noluit, quia ipse erat via humilitatis.

Omnia enim bona terrena contempsit homo Christus, ut contemnenda monstraret ; et omnia terrena mala sustinuit quae sustinenda praecipiebat, ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis timeretur infelicitas. Natus enim de matre, quae quamvis a viro intacta conceperit, semperque intacta permanserit, fabro tamen desponsata erat, omnem carnalis nobilitatis tumorem exstinxit. Natus et in civitate Bethlehem, quae inter omnes civitates Iudaeae erat exigua, noluit quemque de terrenae civitatis sublimitate gloriari. Pauper etiam fons est cuius sunt omnia, ne de terrenis divitiis quisquam extolleretur ; noluit rex ab hominibus fieri, quia humilitatis viam ostendit miseris. Esuriit qui omnes pascit ; sitivit qui est fons sitientium ; fatigatus est ex itinere qui viam nobis fecit in caelum ; obmutuit et obsurduit, per quem mutus locutus est et surdus audivit ; vinctus est qui infirmantium vincula solvit ; mortuus est qui mortuum suscitavit. Amore itaque eius similia patiamur. Tunc enim impletur lex, dum non cupiditate rerum temporalium, sed charitate illius qui praecepit, fiunt quaecunque praecepit.

 

Recogitate enim. Quasi dicat : Quod Iesus sustinuit crucem debet nos animare, quia hoc etiam minus, scilicet quod contradictionem. Quasi dicat : Aspicite Iesum qui sustinuit crucem. Recogitate enim, ut sequamini eum, qui sustinuit, non dico in membris, sed adversus semetipsum, id est in sua propria persona, talem, id est tam vehementem contradictionem in omnibus adversis : et hoc a peccatoribus. Quod valde indignum est. Recogitate, dico, ut haec attendentes non fatigemini quibuslibet adversis, deficientes vestris animis. Quasi dicat : Et si corpus deficit, animus stet. Deficere est tribulationis timore fidem negare. Nondum enim. Quasi dicat : Et non debetis deficere, nondum enim restitistis usque ad sanguinem, id est usque ad effusionem sanguinis, et si vestra amisistis.

Perfectior in hac vita dilectio nulla est ea ad quam sancti martyres pervenerunt, qui contra peccata usque ad sanguinem certaverunt. Ideoque iniuria est in Ecclesia pro martyre orare, cuius debemus orationibus commendari, pro aliis autem defunctis oratur. Vos, dico, adversus peccatum, id est infidelitatem, vel alia quaelibet peccata repugnantes ; quod bonum est. Et item ideo non debetis deficere, sed adhuc facere idem. Et, id est quia, estis vos obliti consolationis, id est Christi in Scriptura consolantis ? Quasi dicat : Non debetis oblivisci. Quae consolatio, id est Christus consolator, loquitur vobis tanquam filius eius, id est Christi a quo fit consolatio. Loquitur, inquam, dicens : Fili mi, haec sunt verba Christi in Proverbiis Salomonis. Noli negligere disciplinam Domini, id est tribulationes quibus erudiris a Domino ; neque fatigeris usque ad defectum, dum argueris ab eo, qui purgat peccata. Et non debes fatigari dum argueris ; quem enim diligit Dominus, ut coronet, castigat, id est castum facit corripiendo. Flagellat autem quolibet modo filium quem recipit, id est quem recepturus est in haereditatem aeternam. Addit : Omnem, etiam innocentem qui sine omni peccato. Si ergo exceptus est a passione flagellorum, exceptus est a numero filiorum.

Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt, non habebat unde flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat. Unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato. Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis.

Non ergo conturbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Iustus, Sanctusque sanctorum. Et attende hic iustitiam et misericordiam Dei : iustitia est in eo quod flagellat, misericordia in eo quod recipit. Attende etiam quod non ait, omnis qui flagellatur filius est ; sed omnis filius flagellatur. Aliter enim nullus recipitur. Et quia flagellat omnem filium, ideo perseverate usque in finem in disciplina, patienter ferendo : et debetis, quia in hoc quod disciplinam dat, offert se tanquam filiis, id est patrem se esse ostendit. Quod probat per similitudinem humanam, subdens :

 

 

7-14. Quis enim filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Num multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem eius. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.

 

Quis enim filius est quem non corripit pater ? id est cui non det disciplinam, ut non auferat misericordiam.

Caedit contumacem, ut reddat haereditatem, si promissa patris bene audisti vel agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari. Curre sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat, erudit ad haereditatem. Noli esse iniquo sensu et puerili, ut dicas : Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult, quam me, quia si me movero contra iussionem eius, flagella invenio. Potius gaude sub flagellis, quia tibi servatur haereditas, illis ad tempus parcit quos et in aeternum damnabit. Quod si extra. Quasi dicat : Vos filii state in disciplina. Quod si extra disciplinam estis, cuius disciplinae participes facti sunt omnes filii Dei, ergo estis adulteri, id est adulterini filii, et non legitimi. Vel, adulteri, id est diaboli possessio, et non filii Dei. Nota non iure vocari patrem qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti non dicuntur filii legitimi. Deinde. Item inde hic ostenditur quare debent esse in disciplina. Quasi dicat : Ex praemissis patet quod in disciplina debetis perseverare. Deinde, id est ex his quoque sequentibus idem potest intelligi, scilicet quod habuimus quidem patres carnis nostrae, non animae, eruditores, et revereamur eos. Revereri est cum timore honorem impendere. Nonne ergo multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est animarum quae non sunt de materia ut corpora ex patribus. Et vivemus. Quasi dicat : Item ideo debemus obtemperare, quia per eum vivemus in aeternum. Contra, Et illi. Item alia ratio hic ostenditur quare obtemperandum est Deo. Et, id est quia, illi quidem, scilicet patres carnis, et in tempore paucorum dierum erudiebant nos. Et hoc secundum voluntatem suam, id est in his quae volebant, scilicet in vanis. Hic autem, scilicet pater spirituum erudit nos ad id quod utile est, id est ad fidem et bonam vitam. Erudit, dico, si sumus in recipiendo sanctificationem, id est si recipimus disciplinam eius quae nos sanctificat. Vel ita erudit, ad id quod utile est, scilicet in recipiendo, id est ut recipiamus sanctificationem eius, id est munditiam eius. Omnis autem.

[Chrysost.] Hic dicit quod poterant obiicere ut solvat. Quasi dicat : State in disciplina ; sed verum est quod omnis disciplina,

[Augustinus] non utique illa quae a discendo nomen accepit, et dici potest scientia, sed illa quae pro peccatis est correctio :

disciplina enim, quae Graece dicitur paedia, est eruditio per molestias quando pro peccatis suis mala quis patitur, ut corrigatur, quae hic intelligitur : est enim disciplina, quae a discendo nomen accepit, quae scientia dici potest, et dicitur Graece episteme ; Omnis, inquam, disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris, sed non est ita. Si quis modo cogitat futura. Postea autem, id est in alia vita, exercitatis per eam disciplinam reddet Deus fructum iustitiae, id est qua iustitiam meretur. Fructus, dico, qui non erit sicut fructus huius mundi qui nunquam in tranquillitate est. Sed pacatissimum, id est in omni quiete possidendum, id est pacem qua maior non est. Propter quod, scilicet ut habeatis talem fructum, manus, id est affectum charitatis quo Deum olim complectebamini modo, remissas, id est pigras ad eleemosynas, et genua soluta, id est fortitudinem qua firmiter statur in genibus quae soluta est refrigidata charitate, erigite, sursum ad Deum, ut nec otio torpeatis, nec debilitate haesitetis. Et facite pedibus vestris, id est fidei vestrae, rectos gressus, ut scilicet fides vestra recte incidat, confitendo quod credit, et, si opus est, patiendo. Quae fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita rectos facite ut ne quis, id est non aliquis erret a via rectitudinis, id est ut non aliquis deviet a vera vita fidei, sicut et ille qui carnales observantias recipit : quod est errare. Et non sit claudicans, id est non claudicet, ut qui timore passionis titubat : magis autem sanetur, si erraverit vel timuerit. Vel recti gressus sunt pedibus, recta intentio in operibus. Et est, facite rectos gressus pedibus vestris,

[Haimo] id est habete rectam intentionem in operibus, ut non claudicans, quis in bono opere erret a via rectitudinis, id est rectae intentionis ; magis autem sanetur a peccatis, bona intentione operando. Et sequimini pacem cum omnibus. Quasi dicat : Usque adeo patiamini, ut pacem etiam cum tribulatoribus vestris habeatis, quae est dilectio et concordia. Et sequimini sanctimoniam, id est perfectionem in operibus, quia fides sola non sufficit. Vel, sanctimoniam, id est castitatem mentis et corporis. Unde : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Sine qua, scilicet pace et sanctimonia, nemo videbit Deum. Adeo necessaria ; contundendo enim oculum exstinguimus.

Ecce quomodo exterruit amatorem boni, non formidatorem mali. Ait, sine qua nemo videbit Deum, ex eo ipso quod desideras te terret. Aliud est timere poenam, aliud est amare iustitiam. Si timore gehennae non facis malum, est quidem vitae fides, quia credis futurum Dei iudicium. Gaudeo fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Sit ergo in te pax et sanctimonia, sine qua non videbitur Deus. Nam unde videamus Deum, non habebimus, si contundendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus ; simus pacifici, ut agnoscamur filii ; simus mundi corde, ut videamus Deum. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati mundo corde, etc.

 

 

15-19. Contemplantes ne quis desit gratiae Dei ; ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi ; ne quis fornicator aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem reprobatus est : non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam. Non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum.

 

Contemplantes. Quasi dicat : Hortor vos ad pacem et patientiam, et ne dubitetis posse esse tam patientes, quia gratia Dei praesto est. Sed cavete ne desitis ei. Et hoc est : Sequimini pacem. Vos, dico, contemplantes attentione multa ne quis, non solum vos, desit gratiae Dei. Quasi dicat : Non solum de vobis, verum etiam de aliis sit cura vobis. Diligenter attendite et considerate ne quis vestrum desit gratiae, quam humanae pravitatis meritum saepe repellit. Hoc autem modo potestis retinere gratiam. Cavete ne qua radix, scilicet mala cogitatio, amaritudinis, id est noxiae delectationis, ex qua provenit amaritudo, sursum germinans, id est ad consensum et operationem veniens, impediat illam gratiam, et per illam amaritudinem, non solum ille in quo est, sed etiam eius exemplo inquinentur multi alii. Et ideo grave est.

[Haimo] Radix amaritudinis mala cogitatio est, quia sicut radix amara dulces fructus non profert, sed sui similes, id est amaros, et fons sulphureus aquas non habiles ad bibendum ; ita mala cogitatio non dulces fructus, id est dilectionem et operationem, sed amaros generat, quibus impeditur iter ad caelum. Deinde quomodo contemplari debeant ne qua radix amaritudinis germinet, ostendit per partes in quibus aliquos de illis notat, subdens : Ne quis, etc. Quasi dicat : Estote contemplantes, ne quis vestrum sit fornicator, ut cum fide teneat carnales observantias, quasi concubinam quae est spiritualis fornicatio.

[Haimo] Aut profanus, id est prorsus fidem negligens, et alienus a Deo. Profanus enim dicitur, quasi porro, id est longe a fano, id est templo Dei, id est penitus irreligiosus. Ut Esau. Vel ad litteram, ne quis sit fornicator aut profanus ut Esau. Erant enim inter Iudaeos aliqui sectatores Esau in fornicatione etiam in gastrimargia. Esau dicitur fornicator, quia contra voluntatem patris et matris uxores alienigenas duxit. Profanus dicitur, quia gastrimargus, id est ventris servus exstitit et gulosus : unde vendidit primogenita pro lenticula rufa. Unde subdit, qui propter unam escam vendidit primitiva, vel primogenita sua id est dignitatem primogenitorum,

[Chrysost.] Primogenita enim hic appellat honorem et dignitatem sacerdotii, quia ante sacerdotium Aaron omnes primogeniti sacerdotes erant sicut fuit Sem. Et haec erat dignitas, quia et de substantia et haereditate paterna maiorem portionem sumebat, vestiumque ornatu locupletior splendebat, eique benedictio dabatur. Ecce quam procul a religione fuit Esau. Pro ventre dedit benedictionem, cuius factum iam commemorat ut dehortetur ab illius similitudine. Scitote enim, ne sitis ut Esau, quia ipse reprobatus est. Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem reprobatus est a Deo. Isaac confirmante benedictionem quod fecerat Iacob. Ita cavendum est istis, ne cum post mortem deberent accipere benedictionem reprobentur, et poenitentia eis non valeat : tunc enim infructuosa erit poenitentia, in cuius rei figura nec Esau profuit. Unde subdit : Non enim.

[Haimo] Quasi dicat : Vere caruit benedictione. Non enim invenit locum poenitentiae,

[Chrysost.] id est veniae, et locum benedictionis per poenitentiam, non quod non poeniteret, sed quia non poenituit ut debuit, dicens : Venient dies luctus patris mei Isaac et occidam fratrem meum Iacob. Non invenit, dico, quanquam inquisisset eam benedictionem cum lacrymis, non cum veris. Lacrymae enim illae potius luerunt ex indignatione contra Deum, et ex dolore amissi honoris, quam ex humilitate veraque poenitentia.

 

 Non enim dixerat et monuerat, ne quis desit gratiae his modis quos subdidit. Nec debet aliquis deesse, parata est enim gratia. Et hoc est quod hic ostendit : Non enim accessistis ad asperitatem legis quam describit, ut econtrario intelligatur suavitas gratiae. Mos enim comparantium rem rei est, ut alteram deprimant, et alteram extenuent, ut sic alterius eminentia clarescat ; sic Apostolus ex comparatione illorum quae fuerunt in veteri testamento nostra maiora declarat et meliora. Illorum ergo asperitatem describens, ait : Non enim accessistis ad ignem tractabilem, id est palpabilem, et accessibilem, quod scilicet motu corporis acceditur, sed ad Spiritum sanctum qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu mentis itur. Et non accessistis ad turbinem. Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia. Haec ad litteram in datione legis facta sunt. Turbo autem significat impetum vitiorum quae per legem magis dominata sunt ; modo autem venitur ad serenitatem virtutum per gratiam. Vel turbo significat comminationem ipsius legis. Si quis hoc vel illud fecerit, moriatur. Et caliginem. Caligo est tenebrositas ignis et fumi qua significatur, quia obscura erat lex. Caligo enim mentis obscuritatem significat, modo vero clara intelligentia est. Et procellam, quae maior est quam turbo, id est tempestas quae quocunque modo propellit. Haec est servitus peccati secundum operationem quae per legem trahebat homines, modo autem requies est a vitiis imperfectis.

[Chrysost.] Vel procella significat ipsam vindictam legis. Et tubae sonum, quae est signum monitionis ad bellum, quo significantur motus delectationis, qui non per legem, sed per gratiam exstinguuntur.

[Haimo] Vel sonus tubae significat praesentiam et adventum Dei omnipotentis. Unde etiam idem Apostolus alias dicit, loquens de adventu Christi ad iudicium. In tuba Dei descendet, descendet de caelo, id est in voce angelorum. Haec ad litteram in datione legis facta sunt, ut corda Iudaeorum prona ad peccandum converterentur, ne auderent legem transgredi. Non hic terror est in Evangelio, Et vocem verborum. Vox verborum intelligitur, non ipsius Dei, sed angelorum. Per subiectam enim creaturam, id est per angelum loquebatur Deus Moysi.

 

 

19-24. Quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur : et si bestia tetigerit montem lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit, Exterritus sum et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Ierusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum, et testamenti novi meditatorem Iesum, et sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel.

 

 Quam vocem tubarum et angelorum illi qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum, id est ne eis loqueretur, dicentes Moysi : Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominus Deus, ne forte moriamur. Nimio timore fuerunt percussi. Non enim portabant quod dicebatur, id est non poterant ferre vocem angeli prae timore, videntes totum montem Sinai fumare, procellas quoque et tonitrua, et voces tubarum audientes. Et dicebatur eis longe stare a monte, quia si bestia etiam tetigerit montem, lapidabitur, grandine, sicut praeceperat Dominus dicens : Longe faciant filii Israel a monte, quia si homo vel bestia tetigerit montem, lapidibus grandinis interficietur. Et ita, erat terribile quod videbatur, ut nec audire auderent, nec accedere ad montem, Nam etiam Moyses dixit : Exterritus sum et tremebundus.

[Haimo] Multum fuit terribile quod Moysen terruit, et si Moyses est territus, quid ergo alii ? utique multo magis territi sunt. Sciendum quod voce illa verborum significatur legis praeceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola praeceptio erat sine gratia adiuvante. Non enim portabant quod dicebatur, quia sine gratia insufficientes erant, ad observanda legis praecepta, et dicebatur : Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Mons est Divinitas, bestia, defectus rationis ; quod est quando verbum blasphemiae profertur in Deum ; tangere est offendere. Tangit ergo montem ut bestia qui offendit Deum blasphemia, quem praecipit lex sine misericordia lapidari ; sed si in Ecclesia vult reverti, misericorditer recipitur. Moyses ibi territus est, quia tantum erat legis asperitas, ut imperfecti terrerentur, quia non erat ibi adiutrix gratia. Modo autem nec imperfectis est gravis praeceptio. Coniugum suave est et onus leve, per charitatem infusam in cordibus per Spiritum sanctum.

Vide ergo distantiam : ibi post Pascha, quod agni immolatione celebratum erat primo die, descendit Deus in Sina in igne, sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide, non in corde ; hic vero Spiritus sanctus qui est digitus Dei, venit ubi congregati erant fideles in unum in igneis linguis, non de longinquo territans, imo sedit supra singulos eorum ; de caelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens sonuit, sed nullus expavit. Ibi ignis et fumus, hic autem ignis serenus.

 

Sed accessistis.

[Haimo] Ex superioribus ista pendent, ubi dicit ad quae accesserint. Post remotionem illorum superiorum, scilicet non ponit contraria eorum quae ex opposito intelliguntur, sicut supra assignatum est, sed praemium quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Quasi dicat : Non accessistis ad tam aspera. Sed accessistis ad Sion montem, id est ad eos qui in alto Deum speculantur, quem speculari magnum est praemium ; et, pro id est, ad civitatem Dei viventis, id est civibus suis vitam aeternam dantis, quia in eis Deus habitat, qui eos vivificat, scilicet ad Ierusalem caelestem, id est ad visionem caelestis panis : et, ad frequentiam multorum millium angelorum, quorum socii futuri estis. Multorum dicit, quia cum pluribus maior erit beatitudo. Et ad Ecclesiam primitivorum, id est apostolorum qui primi crediderunt, quorum fidei illi adiuncti sunt. Qui apostoli conscripti sunt in caelis ; a simili hoc dicit, ut olim dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina scripta sunt in libro vitae. Ac si diceret : Ne dubitetis ad angelos pervenire, quia vestri antecessores pervenerunt. Et hoc est quod ait, qui conscripti sunt in caelis, id est cum eis qui sunt in caelis scripti sunt, id est in eorum ordine scripti sunt. Deinde subdit aliud praemium dicens : Et ad Deum iudicem omnium, id est Christum, cui Pater dedit omne iudicium, ita et vos iudicabitis cum eo ; Et spiritus, vel spirituum, vel spiritum, diversae litterae, sed ita prosequere : et ad Deum spirituum iustorum perfectorum, id est ad Deum qui erit possessio spirituum iustorum perfectorum, cum erit omnia in omnibus : erit quidem aliorum, sed magis perfectorum ; et per hoc suadet ad perfectionem. Vel, accessistis ad spiritus, id est ad animas iustorum perfectorum, quibus socii in fide et opere fuerant ; vel ad spiritum iustorum perfectorum, id est spiritum qui facit perfectos iustos, per quem autem haec omnia habent subdit, dicens : Et accessistis ad Iesum novi testamenti mediatorem, id est datorem medium inter Deum et homines, per quem fieri possunt socii angelorum, quia incredibile videbatur quod promittebat Deus, scilicet ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, infirmitate, pulvere futuros homines aequales angelis Dei. Non solum Scripturam fecit hominibus, ut crederent, sed etiam fidei suae ponit mediatorem non quemlibet principem vel angelum, sed unicum Filium, ut qua nos via perducturus esset ad illam ineffabilem immortalitatem et cum angelis aequalitatem, per ipsum Filium ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo facere Filium suum demonstratorem viae : ideo fecit illum viam, ut per illum iremus. Missus est ergo medicus, quem tamen non cognovit aegrotus, ideoque eum occidit, sed aspersus sanguis medici valuit ad medicamentum aegroti. Venit, ut visitaret ; occisus est, ut sanaret. Ideo addidit : Et accessistis ad aspersionem sanguinis Christi, id est ad sanguinis Christi emundationem.

[Chrysos.] Quasi dicat : Haec omnia habent per Iesum qui dedit Testamentum Novum, et per sanguinem Christi, melius loquentem quam loquitur sanguis Abel, quia iste veniam, ille vindictam ; iste salutem, ille damnationem clamat. Iste etiam persecutoribus vitam et indulgentiam implorat, Domino dicente : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Et nota quod Abel qui fuit primus iniuste occisus, posuit pro omnibus aliis quorum sanguis nullam remissionem facere potuit, tunc multo minus sanguis animalium, sed sanguis Christi fecit. Et ideo dicitur melius loqui. Vel certe melius loquitur, id est melius nos loquentes facit, scilicet quod Christus est Filius Dei, a quo redempti sumus, quam sanguis Abel qui facit nos loqui Abel fuisse virum iustum, et in figura Christi immolatum.

 

 

25-29. Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur, multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimus, cuius vox movit terram tunc, nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum. Quod autem adhuc semel dicit, declarat nobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est.

 

Videte.

[Haimo] Quasi dicat : Quia ad Deum accessistis, cuius sanguis melius loquitur quam Abel, ergo videte ne recusetis, id est contemnatis, loquentem Christum per Evangelium, quia carnalia prohibet, spiritualia praecipit. Si enim illi, scilicet patres vestri, non effugerunt, id est non evaserunt poenam, recusantes eum, id est Christum, qui loquebatur eis super terram, id est qui terrena, scilicet carnales observantias mandabat, per Moysen et terrena promittebat. Vel, recusetis eum, scilicet Moysen, vel angelum, qui loquitur super terram, id est terrena. Multo magis nos, non effugiemus, qui advertimus Christum, loquentem nobis de caelo, id est loquentem nobis spiritualia, et promittentem aeterna. Nec debemus recusare, quia ipse idem, cuius vox tunc, scilicet cum de terra loquebatur, cum legem dabat in monte Sina, movit terram, ut comminaretur ne recusarent. Nunc, non dico minatur, sed repromittit. Et ideo multo minus debetis recusare. Promittit, inquam, dicens : Adhuc ego semel movebo, in Aggaeo hoc legitur, non solum terram, sed etiam caelum, quod inferius est, scilicet aereum. Unde dicitur aves caeli, scilicet totus, aut poene totus aer iste ventosus quem caelum vel caelos Scriptura vocat. Istos utique imos, non illos summos, ubi sol, et luna, et sidera constituta sunt. Dicit hic Scriptura movendos et alibi perituros propter quamdam magnam sui commutationem. Huius autem auctoritatis Aggaei sensum exponit, dicens : Quod autem dixit adhuc, addens semel, per adhuc declarat translationem mobilium, quasi dicat : Iam fuerunt mota ; sed adhuc movebo : quod potest, quia fecit. Unde subdit : Tanquam factorum. Quasi dicat : Potest ea movere, tanquam sua facta. Per semel vero quod addit, notat se illa sic movere, ut maneant, postea aeternaliter, immobilia secundum ea quae, ipsa, sunt, id est secundum id quod sunt ; quia quidquid erunt, vel in principalibus essentiis, vel in formis extrinsecus sumptis, secundum id immobilia erunt. Per semel, ergo notat quod ulterius non sunt movenda, per adhuc, notat ea movenda. Itaque. Quasi dicat : Quia caelum et terram immobilem promittit Deus, Itaque, patet quod nos suscipientes, nunc in spe, postea vero in re, regnum immobile, habemus gratiam, id est fidem, spem, et charitatem cum sancta operatione, sine qua non possemus ad illud promissum pervenire ; sed per eam suscipimus illud regnum immobile : et ideo nullus desit gratiae. Vel secundum aliam litteram, scilicet habeamus. Quasi dicat : Quia immobilia promittit, itaque, nos suscipientes regnum immobile, habeamus gratiam, id est agamus Deo gratias de omnibus, non murmurantes in aliquo, quia sic bene servitur Deo. Unde subdit : Per quam gratiam serviamus, placentes Deo. Et hoc cum metu, quia Deus est, id est timentes eum ut Deum et iudicem omnium, et cum reverentia, id est cum amore honoris, quia Pater est, id est diligentes eum ut patrem. Etenim. Quasi dicat : Vere per gratiam possumus placere illi. Etenim, id est quia, Deus, id est Spiritus sanctus qui est gratia et donum factus, noster, quia gratis nobis datus est, ignis, quia est amor Patris et Filii, consumens omnia peccata. Spiritus enim dicitur ignis consumens, quia rubiginem peccatorum consumit, et ad charitatem ascendit corda hominum. Et per hoc quod purgat nos et facit servire in virtutibus, placemus Deo.