Ad II Corinthios XI — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT XI
1-3. Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae! Sed et supportate me. Aemulor enim vos Dei aemulatione, despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo.
Utinam, etc. Quasi dicat : Ego glorior de regimine quod videt insipientia, sed utinam sine indignatione sustineretis modicum quid, quia plus possem gloriari insipientiae meae, id est gloriationis de regimine quae videtur vobis, et dicitur insipientia. Vel insipientiam hic dicit, gloriationem secundum carnem, quam facit, ne in eo videatur inferior illis, quam ipse non curat, sed prodest Corinthiis.
[Ambrosius] Quasi dicat : Glorior de regimine, sed utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, id est gloriationis secundum carnem, quae videtur insipientia. Quia dictum est : Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Haec autem gloriatio ad laudem eius videtur pertinere. Sed et, etc. Quasi dicat : Opto ut sustineatis. Sed et, praecipio, supportate me, ut subiecti praelatum.
[Augustinus] Quasi dicat : Etsi gravet vos, tamen patienter ferte, aemulor enim, id est diligo, vos Dei aemulatione, id est ad honorem Dei, non meum, non zelo sponsam Dei mei, sed Deo. Amicus enim sponsi sum. Sponsus igitur zelat sponsam ; amicus vero sponsi non sibi, sed sponso. Et nota quod aemulatio dupliciter accipitur. Aemulatio enim est propter alienum statum motus mentis, vel in malum, vel in bonum ; hic autem amoris est, non livoris, quia diligit eos Dei aemulatione, id est quae ad honorem Dei est, et quam Deus Spiritu suo inspirat. Per hoc ostendit ea quae dicet amore eorum se dicturum, ut non ad laudem eius proficiant, sed ad horum profectum. Despondi enim. Quasi dicat : Et vere diligo vos, quia ego, qui sum amicus sponsi, despondi vos annulo fidei, non multis, sed uni, non adultero, sed viro legitimo, scilicet Christo vero sponso. Vos, dico, existentes virginem castam.
Attende quod a plurali ad singularem descendit, volens intelligi totam Ecclesiam virginem esse, et in omnibus veris membris virginitatem mentis, etsi non integritatem corporis servare.
Virginitas carnis corpus est intactum, quae virginitas paucorum est. Virginitas cordis fides est incorrupta, quae virginitas omnium est fidelium. Unde in Apocalypsi : Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. In mulieribus errorem significavit, quia error per mulierem coepit. Ideo ergo singulariter dixit virginem, quia omnes sunt una virgo propter unitatem integrae fidei, solidae spei, sincerae charitatis : Virgo sunt, quia a pravitate erroris et ab opere malo incontaminati, casta, quia non habent aestum malae voluntatis. Despondi dico, exhibere, id est ut exhibeam vos Deo in die iudicii. Timeo autem. Quasi dicat : Tales vos desponsavi, ut exhibeam vos Deo, sed timeo ne, sicut serpens, id est diabolus, per serpentem seduxit Evam, a paradiso eam eiiciens ; seduxit, dico, astutia sua, scilicet promittendo falsa, ita, per similes deceptiones corrumpantur sensus vestri, id est intellectus vestri per similes deceptiones, et excidantia simplicitate, quae est in Christo, id est a paradiso simplicis fidei Christi, quae nil alienum recipit. Isti enim Corinthii similes sunt Evae, pseudo similes serpenti, id est diabolo, qui per eos insidiatur.
Lux fidei similis est paradiso. Quorum ergo fides corrumpitur, a paradiso eiiciuntur, quia praeponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, ab eis pellunt veritatem, et etiam immittunt diabolum, et ita excludunt Christum. Si quid enim dixeris contra fidem, intrat putredo de veneno serpentis, et nascuntur vermes mendaciorum, et nihil integrum remanet.
Ideoque sicut patribus nostris adversus leonem opus erat patientia, sic nobis adversus draconem vigilantia. Tunc enim cogebat, nunc docet. Tunc ingerebat violentias, nunc insidias. Videbatur tunc fremens, nunc lubricus et oberrans difficile videtur. Ideo timet Apostolus ne, sicut per serpentem seducta est Eva, ita per haereticos corrumpatur Ecclesia a virginitate fidei quam gestat in corde. Modo ergo anima virginitatem tuam serva, postea fecundanda in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis. Adhuc enim mussitat serpens et non tacet. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo igitur vos seducat ab isto paradiso Ecclesiae. Sufficiat quod illic lapsi sumus, vel experti corrigamur.
4-9. Nam, si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus, ut alium spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud Evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Etsi imperitus sermone, sed non scientia. In omnibus autem manifestus sum vobis. Aut nunquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis, alias Ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum ; et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Nam, si is. Quasi dicat : Timeo ne per illos pseudo corrumpantur sensus vestri, sed non debetis eos pati, quia non aliud praedicant quam ego, et deterius quam ego. Cur ergo existimatis nos inferiores illis ? Et hoc est quod ait : Nam, si is qui venit, scilicet non missus. Vel, qui venit, id est venditur, quia pro quaestu temporali facit, praedicat alium Christum, quem non praedicavimus, id est, etsi praedicat alium Christum excellentiorem quam ego ; quod esse non potest ; aut si per eos accipistis alium, id est meliorem spiritum quam non accepistis per nos ; quod utique non est, sed potius per nos, non per illos accepistis Spiritum ; aut si praedicat vobis aliud Evangelium, id est aliam de redemptione praedicationem, quae esse non potest. Quod Evangelium non recepistis per nos, recte pateremini.
[Ambrosius] Quasi dicat : Si aliud maius fit vobis per eos quam per nos, tunc recte pateremini. Galatis autem anathema dicit, si aliud reciperent. Corinthiis autem rectum esse dicit recipere, si aliud praedicatum fuerit ; sed aliud hic dicit quod sit potius et maius eo quod ab apostolis traditum fuerit. Galatis autem dicit ut non reciperent aliud, scilicet quod utique non maius esset, sed contrarium. Existimo enim. Supra egit de pseudoapostolis, nunc de veris praedicatoribus loquitur ; quibus Paulus inferior videbatur, quia non fuerat cum Iesu. Quasi dicat : Si aliud praedicarent, recte pateremini ; sed, quia hoc non est, non recte eos patimini. Et vere hoc non est. Existimo enim me nihil minus fecisse in his a magnis apostolis, id est quam magni apostoli. Et ita constat quod non minus illis pseudo feci, cum nec minus fecerim, quam magni apostoli. Magni apostoli videntur apud istos Petrus et alii, quia cum Domino fuerunt. Vel pro pseudoapostolis hoc dicit, quibus se non minus eis fecisse ostendit. Ecclesia enim Corinthiorum variis erroribus fluctuabat. Aliqui enim favebant apostolis qui cum Domino fuerunt in carne, Paulum deformantes, quia cum Domino non fuerit, de quo egimus. Alii favebant pseudoapostolis, a quibus compositis verbis eadem audiebant quae ab Apostolo contra quos loquitur. Quasi dicat : Non alia praedicant vobis quam ego. Et quia posset dici, quod etsi eadem, melius tamen Paulo praedicarent, removet. Quasi dicat : Nec aliud praedicant, nec melius. Existimo enim me nihil minus fecisse, id est vobis me dico tunc remotum a magnis apostolis. Et vere non minus pseudo feci, vel veris apostolis.
Nam, etsi sum imperitus sermone, quia non orno verba,
[Ambrosius] vel quia impeditae linguae sum, sed tamen non sum imperitus scientia, quia scio quidquid magni. Hoc autem quod ait, imperitus sermone, non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, sed ad pseudo qui componebant verba quos praeferebant Corinthii causa accurati sermonis, cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus vocis. Imperitus enim sermone non est reus apud Deum, sed qui non habet scientiam Dei maxime quae pertinet ad salutem. In omnibus autem praedictis manifestus sum vobis, quia experti estis quae per me fiunt. Ideo horum omnium praedicatorum vos mihi testes esse potestis et debetis. Et ideo peius est quod hoc scientes me praeponitis illis. Aut nunquid, quasi dicat : Non minus illis feci ; aut si minus feci, nunquid peccatum feci, id est nunquid peccavi in hoc ? Quoniam gratis, id est sine sumptu, evangelizavi vel praedicavi vobis Evangelium Dei. Quasi dicat : Non. Et est sensus : Minus illis non feci vobis, sed plus, quia feci gratis. Unde mihi irascimini, et alios mihi praeponitis, cum hoc non sit peccati, sed gloriae, gratis praedicavi vobis. Ego, dico, meipsum humilians, operando manibus meis, ut ita vos exaltemini a morte ad vitam, remotis a praedicatione pseudoapostolis, et quia non putatis vos emisse licentiam peccandi. His enim duabus ex causis sumptus debitos non accepit. Et quasi aliquis quaereret unde ergo vivebas ? Respondet : Alias ecclesias exspoliavi, non parva in eis se expendisse significat. Cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat. Exspoliavi dico, accipiens stipendium ab aliis ad ministerium vestrum, id est ut possem vobis praedicare, et non accepi etiam ab aliquo vestrum nec etiam cum egerem. Et hoc est quod subdit : Et cum essem apud vos et egerem, nulli fui onerosus, aliquid accipiendo. Non fui onerosus, et si egerem et potui abstinere. Nam quod mihi deerat, post spolia ecclesiarum, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. Ab his bene correctis fuit accipiendum, ne bene seminantes amitterent fructum, quia si non acciperet, illis forte in scandalum proficeret. Et universaliter dicam in omnibus, scilicet verbis et factis, non solum in stipendiis servavi me vobis sine onere, quia non iactavi me de genere contra vos nec aliquid huiusmodi feci ; et de caetero servabo, maxime abstinendo a stipendio debito.
10-18. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare ? Quia non diligo vos ? Deus scit. Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. Nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse : alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
Est veritas Christi in me. Quasi dicat : Et vere servabo, quia verax Christus in me loquitur ; hoc scilicet quoniam haec gloria Christi, scilicet quod gratis praedico, quod a licitis abstineo propter salutem vestram, non infringetur in omnibus regionibus Achaiae. Et quare ? putatis hoc fieri, quia non diligo vos ? Scilicet putatis me facere odio quod dicunt pseudo ? Deus scit, quod ego diligo vos, et quod pro odio non facio.
[Ambrosius] Ut sibi credatur iuramento firmat, dans testem Deum suae dilectionis quam habebat erga eos, quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat, sed ideo magis, quia eos amabat. Unde subdit : Quod autem, etc. Quasi dicat : Non pro odio vestri illud facio, sed ideo facio ut amputem occasionem pseudo, id est quia diligo vos. Et hoc est quod ait, quod autem facio nunc et faciam semper, ut meo exemplo amputem occasionem eorum qui per me volunt habere occasionem sumendi vestra. Intentio enim et studium pseudoapostolorum erat in pecuniis accipiendis. Ideoque Apostolus accipere renuit, ne illis esset forma et occasio accipiendi. Sciebat enim quod si non acciperent, non diu praedicarent. Unde subdit : Ut in quo. Quasi dicat : Ideo non accepi ut amputem occasionem, ut tales inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. In quo, id est in esse similes nobis, gloriantur, eruntne sicut et nos ? utique. Nam eiusmodi, etc. Vel ita, ut in quo gloriantur, id est in accipiendo, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. Gloria enim eorum est in extorquenda pecunia, sed me non accipiente non accipient. Et vere non. Nam huiusmodi, etc. Vel ita : Ideo non accipio, ut in quo gloria, id est non accipiendo, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis, et cur non accipiunt ? ut videantur boni. Nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, scilicet callide sub specie religionis decipientes, transfigurantes se in apostolos Christi, id est exterius ostendentes se esse apostolos Christi. Et non est hoc mirum, ipse enim Satanas, qui est caput eorum, transfigurat se in angelum lucis, id est ostendit se quasi angelum Dei, scilicet Christum, vel aliquem caelestem angelum, ut decipiat : quod et ad aerumnas huius vitae pertinet. Transfigurat enim se ad tentandum eos quos ita erudiri opus est, vel ad decipiendum aliquos, prout iustum est. Ad quod magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum bonos angelos amicos habere se putat, habeat malos daemones fictos amicos, eosque tanto nocentiores quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos ; neque sancti et fideles unius veri Dei cultores ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt, in his diebus malignis, ubi ista sollicitudo non inutilis,
ne, cum Satanas se transfigurat, fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam, quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum. Vel, cum se bonum fingens ea vel facit, vel dicit quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur, bonus non est error, periculosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, ne quis post eum eat, opus est magna vigilantia ; quod nemo sine Deo potest, et ipsa huius difficultas ad hoc utilis est, ne sit spes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deus tantum : quod nobis expedire prorsus piorum ambigit nemo. Et quia Satanas transfigurat se in angelum, non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut sint ministri iustitiae, finis quorum, scilicet ministrorum Christi et Satanae, erit secundum opera ipsorum. Iterum dico, quasi dicat : Dixi, supportate me insipientem, nunc iterum dico aperte, ne quis putet me insipientem, in gloria spiritualium, quia pro bono facio. Alioquin, scilicet si in gloria illa spiritualium insipiens sum, tunc magis accipite, id est accipietis, me insipientem, in gloria carnis. Nec simpliciter dicit insipientem, sed ait velut insipientem, quia nec in hoc vere insipiens est, quia pro bono facit, nec ipse habet in gloria. Accipite me, dico, quasi insipientem in hoc, ut ego glorier modicum quid, id est secundum carnem, quae gloriatio modica est. Quod loquor. Quasi dicat : Ideo velut insipiens sum, quia quod loquor in hac substantia gloriae, id est in gloria carnis, quam quidam putant substantiam, id est ita amant, ac si per ea credant se subsistere. Non loquor, quantum ad verborum speciem, secundum Deum,
[Ambrosius] apud quem non surgit de carne gloria, quia apud Deum humilitas gloriosa, haec autem ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Sed quasi in insipientia. Insipientia est aliquem laudare se ; sed quia hoc Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait, quasi insipientia. Quoniam multi, etc. Quasi quis quaereret : Cur ergo facis ? Respondet : Quia multi gloriantur, et quia suffertis eos. Quod ita ait : Quoniam multi gloriantur secundum carnem, id est secundum illa quae pertinent ad carnem, ut est nobilitas et huiusmodi. Ideo et ego gloriabor etiam secundum carnem. Et non mirum si illi gloriantur.
19-27. Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego. Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Nocte et die in profundum maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus, in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate.
Libenter enim, id est voluntarie, suffertis insipientes, in hac gloria, quod non debetis, cum ipsi sitis, id est esse debeatis, sapientes, sed non estis : quod inde hic probatur, quod tales suffertis. Sustinetis enim hanc iniuriam, si quis redigit vos,
[Ambrosius] ex libertate Christi quae est in charitate, in servitutem legis, quae ex timore servire facit ; et si quis, de potestate praesumens, devorat, id est consumit vestra ; et si quis accipit, id est decipit laude ut devoret ; et si quis extollitur, id est de nobilitate se iactat ; et si quis vos caedit, id est despicit improperando vobis genus, et hoc in faciem, id est in praesentia.
[Augustinus, Ambrosius] In faciem enim caeditur, in cuius os iniuria irrogatur. Hoc autem dico secundum ignobilitatem, quam nobis obiiciunt. Hoc faciebant quidam Iudaei, qui eo quod essent de genere Abrahae, detrahebant illis eo quod essent incircumcisi, et se praeferebant nobilitatem carnis sibi vindicantes : quos Corinthii tolerabant, et Apostolo praeferebant. Quasi nos. Quasi dicat ; Ita vos hos sustinetis, et nobis praefertis, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, gloriae. In hac utique non sumus infirmi, quia in quo quis illorum gloriari audet, id est temere se iactare, quia temeritas est quod faciunt, et ego audeo, id est audere possum, sine temeritate gloriari.
[Augustinus] In quo audet, dixi, in insipientia autem dico illos audere, quia insipientia in quo gloriantur, quia ut magni videantur de carne se iactant. Apostolus autem si quid de se dicit, non pro sua iactantia facit, sed ut eos humiliet. Hebraei, etc. Dico quod in quo quis audet et ego, ita ut in his apparet. Hebraei sunt lingua et natione, et ego. Israelitae sunt secundum ritus, et ego. Semen Abrahae sunt, quia non est de proselytis, sed de genere Abrahae, et ego. Ministri Christi sunt, per hoc decipiebant, et ego minister Christi sum. Et plus ego minister Christi. Hoc autem ut minus sapiens, quam deberem, quia non est hominis se laudare. Per hoc ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert quae ad laudem eius proficiant, imprudentem se non dicit. Deinde ostendit quomodo sit minister Christi plusquam illi, subdens : In laboribus, quasi dicat : Ego dico ostensus minister Christi in laboribus plurimis, quibus plusquam illi, imo et plusquam veri apostoli laboravi. Hoc ideo dicit, quia et illi pseudo aliquos habuerunt labores, ut viderentur apostoli ; sed iste magis laboravit.
[Ambrosius] Occasione autem inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia. Deinde labores per partes ostendit, subdens : In carceribus, ostensus sum minister Christi abundantius quam illi ; et in plagis, id est in verberibus quae fuerunt supra modum humanae virtutis vel aliorum ; in mortibus, id est in periculis mortis, frequenter fui. Frequentius enim pericula sustinuit quam caeteri. Deinde exponit plagas, subdens : A Iudaeis quinquies, id est quinque vicibus, accepi quadragenas percussiones una minus, ne immisericordes viderentur. Quinquies enim flagellatus a Iudaeis secundum legem Moysi, accipiens plagas XXXIX, sicut scriptum est in Deuteronomio. Quod ergo per quinque vices factum est, hic summatim refert : Ter virgis caesus sum ; haec a gentibus passus est. Item, semel lapidatus sum, in civitate Lycaonia ; ter naufragium feci, id est pertuli ; nocte et die fui in profundo maris, id est in alto mari fui detentus tempestate. Vel ad litteram : In itineribus saepe ostensus minister Christi, in periculis fluminum, in periculis latronum, quos diabolus cum in civitate eum occidere non posset, ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret quod latrones cuperent. In periculis ex genere meo, id est a Iudaeis procuratis : ideo, quia lege eorum deserta ad Evangelium me converti. In periculis ex gentibus, propter unius Dei praedicationem. Item probatus sum minister Christi in periculis in civitate, id est in commotionibus civium contra me. Item, in periculis in solitudine, quae erant vel a serpentibus vel a penuria ciborum. Item in periculis in mari, quae non erant ex mari, sed in mari, ut hoc diversum sit a superiori. Superius enim vocavit pericula quae ex mari fuerunt. Item probatus sum minister periculis in falsis fratribus, id est quae ab haereticis sunt, qui sunt falsi fratres, ut illi qui dicunt Paulum legalia tenere, sed non facile aliis aperire. Unde alibi Apostolus ait : Ego adhuc si circumcisionem praedico, etc. Item probatus sum minister Christi in labore manuum ; et aerumna morborum et huiusmodi ; in vigiliis, quae sunt pro opere vel pro aliis. Item probatus sum minister Christi, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate.
Cum Apostolus se commemorat laborasse in fame et siti, ubi ergo est promissio Dei dicentis : Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis ? Videtur enim promissio Domini titubasse, cum Apostolus dicat se laborasse in fame et siti, in frigore et nuditate.
Sed novit ille medicus cui semel nos totos commisimus, et a quo promissionem vitae praesentis ac futurae habemus, haec adiutoria quando apponat et quando detrahat, sicut nobis expedire iudicat ad nos consolandos et exercendos in hac vita.
28-33. Praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus eius.
Praeter illa vero quae extrinsecus,
[Augustinus] id est in corpore, quae a persecutoribus patior et aliis modis, angit me in animo instantia mea quotidiana, quae nec una hora remittitur. Quae est illa ? scilicet sollicitudo omnium Ecclesiarum, quae ex charitate provenit.
Quanto ergo maior charitas est, tanto sunt maiores plagae de peccatis alienis. Unde : Qui apponit scientiam, apponit dolorem. Si ergo abundat vitae charitas, magis dolebis peccantem. Et vide qualis est sollicitudo Apostoli, quam paterna, quam materna : quae tanta est ut dicat : Quis de omnibus fidelibus infirmatur, vel in fide, vel in aliqua virtute, et ego non infirmor ? quia ita de illo sicut de me doleo. Et quis scandalizatur aliqua molestia tribulationum, et ego non uror ?
igne charitatis qua ei compatior. Omnes enim, quia scandalum patiuntur, frixorium sunt habentium charitatem, id est ossium quae ferunt carnes, id est perfectorum, quia portant et regunt carnales. Unde : Et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt.
Et nota quod ait, uror. Urunt quidem homines tribulationes, sed bonos non ad consumptionem, imo ad purgationem.
[Augustinus] Tribulatio enim tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te ; maxime autem iste affectus quia hoc verbo uror exprimitur purgat, quia de charitate venit. Et cum haec sunt, si oportet gloriari, sicut utique oportet pro vobis, ego gloriabor, non de potentia vel genere, ut pseudo faciunt ; sed de his quae sunt infirmitatis meae, etsi in his videatur esse abiectio. Et ut vera esse ostendat quae dixit vel dicturus est, iuramento confirmat, subdens : Deus, qui novit omnia, et pater Iesu Christi Domini nostri, cuius, scilicet servus sum, et vos eidem servire debetis, qui est benedictus, id est laudatus per nos fideles in saecula, scit quod non mentior, in supradictis, vel in hoc quod dicturus sum, scilicet quod mihi contigit. Damasci. Quid est illud ? Ecce, praepositus, etc. Ecce iterum infirmitas commemoratur, quasi dicat : Hoc accidit mihi, Damasci, scilicet praepositus gentis Aretae regis, qui sub Areta rege illi genti praeerat, custodiebat admonitione Iudaeorum, civitatem Damascenorum ut me comprehenderet, ne amplius praedicarem. Et per fenestram in sporta demissus sum, a fratribus per murum. Hoc quidam indigne factum esse dicunt, quia non Dei auxilio liberatus est. Sed ante non est necessarium suffragium Dei, quam deficit humanum ; nec debet aliquis exspectare divinum auxilium, dum habet quid faciat, ne videatur tentare Deum. Ideo et Apostolus a discipulis per fenestram in sporta demissus est unde effugeret. Unde subdit ; Et sic effugi manus eius praepositi.
[Ambrosius] Videtur non fecisse sicut bonus pastor, sed ut mercenarius cui non est cura de ovibus, quas lupo veniente deserit.
Sed nunquid non fuit ei cura de ovibus, quia fugit ? Fuit plane. Eas enim Pastori in caelo sedenti orationibus commendabat, et utilitati earum se fugiendo servabat. Quod ab ipso summo Pastore dictum audierat : Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quis autem credat hoc Dominum ita fieri voluisse, ut necessario ministro, sine quo vivere nequeunt, desererentur greges quos suo sanguine comparavit. Nec ipse Christus hoc fecit, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit, quia necdum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus. Faciant ergo servi Christi ministri verbi quod praecepit vel permisit, sicut ipse Christus in Aegyptum fugit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisque specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum et clericorum et laicorum, est commune periculum, hi qui aliis indigent non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant, aut qui habet necessitatem remanendi, non relinquetur ab eis, per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas ; ut vel pariter vivant, vel pariter sufferant, quod eos paterfamilias volet pati.
