Ad II Corinthios III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad II Corinthios III

CAPUT III

 

1-3. Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? Aut nunquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus : manifestati, quoniam epistola estis Christi ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

 

Incipimus. Et sciebat Apostolus eos accipere sinistre suam commendationem, sicut etiam in prima Epistola fecerant, quasi suam gloriam quaereret : incipit contra opinionem eorum ostendere se, non suam gloriam, sed Dei quaerere, dicens : Incipimus, quasi semper in hoc novi simus, iterum, sicut in prima Epistola, commendare istis laudibus nosmetipsos, non Deum, quasi dicat, est aliquis qui hoc imponat nobis. Absit ut hoc faciamus, non utique vane nos conmendantes, hoc dicimus, sed, ne ab aliis decipiamini, id cogimur memorare. Quod autem non nos commendare intendimus, ex hoc patet, quia nullius unquam commendatitias epistolas quaerimus, nec eis egemus, et hoc est quod sub interrogatione subdit : Aut, id est nunquid egemus, id est putatis nos egere commendatitiis epistolis missis ab aliis, ad vos aut ex vobis ad alios, sicut quidam, id est pseudoapostoli, quos nulla virtus commendat ? Utique non egemus, quia Epistola nostra, id est institutio nostra, vos estis, in quibus scientia et vita mea repraesentatur aliis, et ideo commendatitia epistola non egemus. Et haec epistola scripta in cordibus nostris, quia semper habemus curam de vobis. Quae epistola scitur ab omnibus hominibus, sciunt enim quia per nos instituti estis ; et legitur, ab eisdem, quia in vobis nos imitari discunt. Epistola nostra estis, et vos idem estis. Manifestari omnibus quoniam estis Epistola Christi, quia dum mihi similes in Christo. Vel, epistola Christi estis, quia Christus vos principaliter scripsit, id est instituit, non ego, quia eo auctore in vobis est fides. Et haec epistola est ministrata a nobis, quia nostro ministerio Deus operatur in vobis, et est scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, id est aeterni. Quod autem vivus scribit, vivit, id est quod vos estis repraesentatio Christi, et mea : hoc firmiter scriptum in cordibus vestris non delebitur, ut quod atramento scribitur, facile deletur. Vel, scripta est, non atramento, id est non tetris notis haereticae pravitatis, ut pseudo faciunt, qui haereses interserunt, sed spiritu Dei vivi,

id est Spiritu sancto docente instructi estis, per quem diffunditur charitas in cordibus : qui in Evangelio digitus Dei dicitur. Hoc digito scripta est lex vetus, sed distat, quia lex illa scripta est in tabulis lapideis ; nova autem lex diffusa est in cordibus.

[Augustinus] Haec lex est charitas Dei. Illa est lex operum, littera occidens praevaricatorem, ista est lex fidei vivificans dilectorem. Ibi ergo lex extrinsecus posita est qua iniusti terrerentur ; hic intrinsecus posita, qua iustificarentur. Ibi in tabulis lapideis digitus Dei operatus est, ut significaretur duritia cordium illius ; hic idem digitus in cordibus hominum operatus est, ut voluntas prompta et intelligentia capax significaretur. Unde subdit : Et haec Epistola scripta est, non in tabulis lapideis, id est non in duris cordibus habentibus notas, nec sentientibus ut vetus lex.

Lapis enim non significat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem ; sed in tabulis cordis, id est in cordibus latis ex charitate, et carnalibus, id est mollibus, quia habent effectum implendi ; et sensum habentibus, quia intelligunt, non lapideis tanquam sint sine sensu.

 

 

4-6. Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis ; sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.

 

 Fiduciam. Dixit se non egere epistolis, modo dicit quod non commendat se, sed Christum. Quasi dicat : Epistola Christi et nostra estis, sed fiduciam talem, id est dicendi talia, habemus, id est referimus, non ad nos, sed ad Deum.

[Ambrosius] Hoc ideo dicit, ut ostendat veteres non hanc habuisse fiduciam ad Deum, quia minor fuit administratio. Et hanc fiduciam habemus per Christum per quem nobis haec potestas data est. Fiduciam habemus, dico, et non ita dico nos habere fiduciam, quod simus sufficientes cogitare, saltem, aliquid boni quod sit ex nobis, id est ex nostra parte, scilicet nos defendens. Quasi dicat : Ex nobis procedat, sed sufficientia nostra ex Deo est.

Attendant hoc, et verba ista perpendant qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit, nunquam sufficientes simus cogitare aliquid, etc. Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum, quanquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere, sed sufficientia, qua credere incipimus, ex Deo est.

[Ambrosius] Ecce praefert Deum apostolicae dignitati. Qui et idoneos. Hic item commendatio est. Commendat enim se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, praeferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias praedicabant, sed et ipsi Moysi ministro legis. Quasi dicat : Sufficientia nostra ex Deo est, qui et fecit nos ministros Novi Testamenti, pseudo sunt ministri Veteris, ministros dico perfectos scientia et vita, quales non sunt pseudo. Novi Testamenti dico non existentis in littera, tantum docente, sed in spiritu adiuvante, qui per nos, id est ministerio nostro datur. Littera enim. Quasi dicat : Ideo fecit nos Deus ministros Novi Testamenti per spiritum, non per litteram, quia littera sine spiritu occidit, dum facit scienter peccare, et addit praevaricationem, et magis incitat, praesertim post adventum Christi ; spiritus autem vivificat, quia facit intelligere spiritualiter, et implere quod littera praecipit.

 

Adverte quam dicat litteram quae occidit, cui velut econtrario spiritum vivificantem ingerit. Ea certe est Decalogus in illis duabus tabulis scriptus, quia lex subintravit, ut abundaret delictum.

Porro autem praecepta ista tam sunt utilia facienti et salubria, ut nisi quis ea fecerit, vitam habere non possit. Non ergo dicitur littera occidens, eo quod lex mala sit, sed quia prohibens peccatum non vivificat hominem, sed auget concupiscentiam et peccatum, praevaricationem cumulat, nisi gratia liberet per legem fidei. Apparet igitur litterae vetustatem, si desit, novitas spiritus, potius reos facere homines cognitione peccati quam liberare a peccato. Unde subdit : Qui apponit scientiam, apponit dolorem, non quia ipsa lex malum est, sed quia mandatum bonum habet tantum in littera demonstrante non in spiritu adiuvante, quod mandatum si fit timore pene non amore iustitiae, serviliter fit non liberaliter ; et ideo nec fit. Non enim fructus est bonus qui de charitatis radice non surgit.

[Augustinus] Si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni : quod non litterae, sed spiritus donum est. Littera enim sine adiuvante spiritu occidit : Cum vero adest spiritus vivificans, hoc ipsum intus conscriptum facit diligi quod foris scriptum lex faciebat timeri.

Vera sponsa Christi intelligit quid distaret inter litteram et spiritum, quae duo alio modo dicuntur lex et gratia ; nec reprehenditur lex cum dicitur ; littera enim occidit, etc., sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur : Scientia inflat, charitas vero aedificat. Lex ergo bona est, sed cum gratia, ut cum charitate scientia prodest, sive ea occidit. Ita lex sine gratia occidit, cum sit virtus peccati, non tamen etiam sic, mala est. Multa enim sunt quibusdam noxia, quamvis non sint mala, sicut et lex licet sine gratia non vivificet, non tamen mala est. Quae cum iubet quod sine gratia impleri non potest, indicat homini quod infirmus est, ut demonstrata infirmitate quaerat gratiam. Lex ergo ducit ad fidem, fides impetrat spiritum largiorem, qui diffundit charitatem quae implet legem. Sine spiritu non est voluntas hominis libera cum cupiditatibus vincatur.

Liberum enim arbitrium, et ad bonum et ad malum faciendum, confitendum est nos habere ; sed in malo faciendo, libera quidem est voluntas ; ad bonum autem non est libera, nisi liberata fuerit ab illo qui dixit : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.

 

 

7-11. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ? Nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria est.

 

Quod si. Quasi dicat : Fecit nos Deus ministros Evangelii, et haec ministratio erit nobis in gloria aeterna. Quod probat per minus, id est per Vetus Testamentum. Quasi dicat : Vere erit in gloria ; quod, id est quia, ministratio mortis,

[Augustinus] id est veteris legis, quae morte corporali puniebat peccantem, vel quae praevaricatoribus intulit mortem, quos Dei gratia non adiuvit ad iustitiam implendam. Deformata, id est turpiter formata, quia inhonesta secundum litteram praecipiebat. Vel, deformata, id est plene scripta, si quis spiritualiter caperet ; in lapidibus, id est in tabulis lapideis. Ad litteram, vel in cordibus duris, ad capiendum, vel amandum, fuit in gloria Moysi ministro illius, ita ut filii Israel non possent intendere aciem visus sui, in faciem Moysi, quia indigni erant. Tunc enim maculati peccato vultum Moysi descendentis de monte cum lege accepta in tabulis intueri non poterant, quia gloriosa facta erat facies eius. Unde subdit : Propter gloriam vultus eius, id est fulgorem vultus eius, qui significabat eum clare videre, ad quod illi accedere non poterant, quae gloria evacuatur, quia in Moyse statim transivit, et non modo in ministris legis veteris est. Vel mystice potest dici, ut per faciem Moysi intelligatur spiritualis intellectus legis ; per gloriam faciei intelligantur legales observantiae, quae erant figurae veritatis. Quasi dicat : Ita fuit lex Moysi in gloria, ut filii Israel, id est Iudaei, non possent intendere in faciem eius,

[Ambros.] id est capere spiritualem intelligentiam legis, quia Christum in lege non intelligebant : et hoc propter gloriam vultus eius, id est legales caeremonias, quae propter Christum significandum fiebant. Sed illi adhuc carnales in eis Christum non intelligebant quod significabat velamentum positum super faciem Moysi.

[Augustinus] Quae gloria Moysi evacuatur, quia finem figurae habent revelata per Christum veritate. Et sic gloria Moysi evacuatur per legem spiritus, cum homines accepta remissione peccatorum facti iusti aspicere possunt gloriam Dei, sicut Petrus et alii viderunt in monte. Gloria ergo Moysi evacuatur, quia figura est, non veritas.

[Ambrosius] Gloria Moysi est quasi stellae in vespere, quae tunc gloriosae sunt ; gloria Christi quasi sol qui oriens stellas obscurat. Gloria vultus Moysi figura erat veritatis quae evacuatur, quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi imago spectatur, ubi imperator praesens non est.

[Augustinus] Ubi autem est, imago removetur, fulget praesentia imperatoris. Quomodo non magis, etc. Quasi dicat : Ministratio veteris legis fuit Moysi in gloria, et si, hoc est, quomodo ministratio spiritus, id est Novi Testamenti in quo datur Spiritus, non magis erit in gloria aeterna. Quasi dicat : Non potest hoc negari. Nam si. Quasi dicat : Vere in gloria aeterna erit, quia dat iustitiam spiritus qui in ea datur, quod a minori probat, nam si ministratio damnationis, id est Veteris Testamenti est in gloria Moysi, Vetus Testamentum dicitur ministratio damnationis, quia omnes praevaricatores constituit, non vivificans eos per gratiam, vel quia mortem temporalem inferebat peccantibus. Et si, hoc est, multo magis ministerium iustitiae, id est Novum Testamentum per quod datur Spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum ; abundat in gloria, id est dat abundantem gloriam ministris et observatoribus eius.

[Ambrosius] Vel, Deo magis est in gloria, id est in laude, quam Vetus Testamentum, quia magis gloria Dei in salute est quam in morte. Quamvis enim iuste damnet quod agebatur sub lege, tamen ad laudem magis proficit, si indulget, ut possit reus se corrigere, quod in Novo Testamento per gratiam praestat. Nam nec. Quasi dicat : Vere abundat in gloria, quia adeo quod ad eius comparationem illa vetus, nec est dicenda gloria. Et hoc est quod ait : Nam quod claruit, id est Moyses, in hac parte, praedicta, id est in facie, non est clarificatum. Vel, gloria propter excellentem gloriam, quae est de Novo Testamento ubi puri vident gloriam Dei, id est comparatione huius excellentis gloriae, quia nulli profuit gloria vultus Moysi, sed obfuit, etsi culpa illorum non sua. Haec autem gloria multo maior est quae abundat in gratia, ut per eam purificati gratia homines, abstersa caligine possint videre gloriam Dei. Vel ita lege : Quod claruit non est gloria, id est non est gloria, in hac parte, id est respectu huius nostrae partis. Quare ? Propter excellentem gloriam, quae est hic. Illa enim tanta erat gloria, quanta debuit credi servo. Haec vero tanta quanta est Genitoris Christi, quia Christus in gloria est Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem. Si enim quod evacuatur, id est Vetus Testamentum, per gloriam est, id est fuit ministratum et receptum per gloriam Moysi, sine qua non commendaretur, multo magis quod manet, id est Novum Testamentum quod dicitur manens, quia Novo Testamento non succedet aliud, est in gloria, aeterna nobis et quia nos ministri Novi Testamenti sumus, certi de tanta gloria.

 

 

12-18. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur. Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod evacuatur, sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.

 

Habentes igitur talem spem, scilicet videndi gloriam Dei, utimur multa fiducia, id est usu exercemus nos in bonis operibus, unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum : Sicut Moyses qui ponebat velamen per figuras legales super faciem suam, id est clarum et spiritualem intellectum, sed nos aperte dicimus.

[Ambrosius] Ideo ponebat, ut filii Israel non intenderent in faciem eius, id est spiritualem intelligentiam legis, quia non poterant pati causa peccati, quod velamen per gratiam modo evacuatur, id est removetur nostris expositionibus, sed sensus eorum obtusi sunt, id est ratio eorum hebes est, nec potest penetrare quandiu non credunt. Obtusio enim haec causa infidelitatis obvenit, ideo conversis ad fidem acuitur acies mentis, ut videant divini luminis splendorem, usque in hodiernum. Quasi dicat : Sensus Iudaeorum sunt obtusi. Et vere, quia non solum tunc, sed etiam usque in hodiernum diem, id est etiam hodie quando veritas claret, manet idipsum velamen, quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Manet dico, in lectione Veteris Testamenti, id est dum legitur eis Vetus Testamentum et in tantum manet quod non est eis etiam revelatum, esse velamen, id est nec hoc sciunt quod sit velamen, quod evacuatur in Christo, id est in fide Christi tantum.

[Augustinus] Unde in Christi passione velum templi conscissum est, ut significaretur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiae. Velamen enim dicit ad operationem prophetiae, ut non intelligeretur. Sed usque. Quasi dicat : His qui sunt in Christo evacuatur velamen, sed super cor eorum, qui negant Christum, velamen est positum. Quasi dicat : Pondus, id est in cordibus eorum est caecitas, deprimens rationem eorum. Cum, id est quamvis, legitur, id est exponitur eis Moyses, id est Vetus Testamentum. Et ita duo obsunt eis cum non intelligant scilicet quia et velamen, id est obscuritas est in lectione ; et caecitas super corda. Et hoc usque in hodiernum diem, id est usque hodie.

 

Cum autem. Quasi dicat : Velamen est in lectione Veteris Testamenti et in corde eorum, sed cum aliquis eorum conversus fuerit, credendo, ad Deum, scilicet ad Christum, velamen auferent, dato Spiritu sancto, ut in aqua vinum latere intelligatur. Omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est. Dominus autem spiritus est. Ordo verborum talis. Quasi dicat : Bene dixi, per Spiritum scilicet auferri velamen ; autem, id est quia Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult : et per hoc quos vult illuminat, et quos vult in tenebris deserit.

Nota quod Spiritus sanctus hic est dictus Dominus. Et ne quisquam arbitretur Filium significari nomine Domini, et Spiritum dici propter incorpoream substantiam, adiungit : Ubi autem. Quasi dicat : Spiritus est Dominus, ubicunque autem est, per gratiam inhabitantem, spiritus Domini, id est Filii per quem datur, ibi est libertas, intelligendi et faciendi ; et ideo Iudaei qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel ita ; ideo converso ad Dominum auferetur velamen, quia Dominus, scilicet Christus ad quem convertentur, est spiritus, id est spiritalis essentia. Et ideo dat legem spiritus per fidem in mente, et ita facit spiritaliter intelligere. Unde subdit : Ubi autem Spiritus Domini,

[Ambrosius] id est lex spiritus quam Dominus dat, non litteris scriptam, sed per fidem animis intimatam, ibi est libertas. Nos vero, etc. Quasi dicat : Illi habent velamen super cor, nos vero credentes, omnes, etiam minores, revelata facie, id est expedita ratione, in qua Iudaeis est velamen, sumus speculantes, id est per speculum rationis videntes gloriam Domini, id est gloriosum Dominum.

 

Si quaeritur qualis est haec speculatio, et unde dicatur, illud occurrit quod in speculo non nisi imago cernitur. Ubi quippe speculum est, apparent imagines rerum. Specula vero est, de cuius altitudine longius aliquid intuemur. Speculantes ergo dicit a speculo, non a specula, quod in Graeco non est ambiguum, unde in Latinum haec scriptura translata est. Satisque apparet dixisse, speculantes, id est per speculum rationis quae est imago Dei videntes, non de specula prospicientes. Hoc ergo conamur, ut per hanc imaginem, id est rationem quae nos sumus, id est in qua creati sumus, videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. Quod vero subdit : In eamdem imaginem transformamur, utique imaginem Dei vult intelligi. Eamdem vero dicens, illam ipsam vult intelligi quam speculamur, quia eadem est imago Dei et gloria Dei, id est imaginem et gloriam Dei idem accipit,

[Augustinus] id est Deum gloriosum, sicut supra de imagine creata loquens, pro eodem accepit imaginem et gloriam dicens : Vir quidem imago Dei et gloria est.

Transformamur autem, dixit, id est de forma in formam mutamur, et transimus de obscura forma in lucidam formam, quia et ipsa obscura imago Dei est. Haec est imago in qua homines creati sunt, qua caeteris animalibus praesunt, quae creatura in rebus creatis excellentissima cum a suo Creatore ab impietate iustificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona. Et ob hoc addit : De gloria in gloriam, scilicet de gloria creationis in gloriam iustificationis. Vel, de gloria fidei, ubi filii Dei sumus, in gloriam speciei, ubi ei similes erimus, cum videbimus eum sicuti est. Et addit : Tanquam a Domini Spiritu, per hoc ostendens a gratia Dei nobis conferri, tam optabilis transformationis bonum. Verum huius imaginis quandoque futura est perfectio, ad quam consequendam nos erudit magister bonus, dicens : Nos omnes revelata facie speculantes, id est per speculum rationis intuentes, gloriam Domini, id est gloriosum Dominum, transformamur, id est de forma in formam transimus,

[Augustinus] scilicet de obscura in lucidam tendentes in imaginem eamdem, quae est gloria quam speculamur, quam speramus, ut Dei imago,

[Ambrosius] id est dii sumus, id est ut similes gloriae Christi simus in aeternum ; sicut Ioannes ait : Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus.

[Augustinus] Nos dico euntes de gloria, vel claritate creationis, in gloriam, vel claritatem iustificationis, vel de gloria fidei, in gloriam speciei. Transformamur, dico, tanquam a Spiritu Domini ducti, quia hoc beneficium habemus a gratia Dei.

Cum autem hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata, similes Deo erimus.

[Ambrosius] Vel ita : Transformamur, dico, translati a gloria, vel a claritate Moysi, in claritatem, vel gloriam Christi, tanquam a Spiritu Domini, quasi quae gloria est talis qualem decet dare Spiritum Dei. Tantum enim dabitur gloriae, quantum dignum est dari per Spiritum sanctum. Ideo enim dixit : Tanquam a Domini Spiritu, ut ostenderet eamdem gloriam dari quae sublimitati congruat dantis. Vel ita, ut per Dominum accipiatur Pater, et per imaginem intelligatur Filius : Nos speculantes gloriam Dei, id est Filium qui est gloria Patris, transformamur. Hoc non mutatur. Tendentes in imaginem eius, scilicet Patris, eamdem, cum ipso, id est in Christum, qui dicitur imago Patris ; eadem est cum illo in quem tendimus, scilicet ut eum in essentia videamus. Nos dico, euntes a claritate in claritatem, id est ab una clara cognitione in aliam claram cognitionem, tanquam a Spiritu Domini, id est ut illi quos Spiritus Dei ducit.