Ad Romanos I — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad Romanos I

IN EPISTOLAM AD ROMANOS

 

 

CAPUT PRIMUM

 

 

1-7. Paulus servus Iesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

 

Hucusque pendet littera ut perficiatur sententia,

et subintelligitur, mandat, vel scribit.

In hac autem salutatione primum personam commendat quatuor modis,

scilicet a nomine, a conditione, a dignitate, ab officio.

 

A nomine, dicens, Paulus ;

a conditione, servus ;

a dignitate, apostolus ;

ab officio, segregatus in Evangelium Dei.

 

Ex nomine autem laudem sortitur ; si vis ipsius nominis et ratio impositionis animadvertatur.

Paulus enim Hebraice, quietus Graece, modicus Latine sonat,

id est hoc nomen Paulus, quod est Hebraicum origine et inventione, non terminatione,

impositum est Apostolo proprie in notam geminae virtutis,

scilicet modicitatis et quietis,

quarum alteram notat hoc nomen generali appellatione

apud Graecos, id est quietem ; alteram, apud Latinos, id est modicitatem.

 

Hoc enim nomen Paulus,

cum sit appellativum apud Graecos, Hebraeos et Latinos, impositum Apostolo proprium fuit,

qui, ut ait Beda super Actus apostolorum, anno passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse perhibetur ;

tertio vero decimo anno post Christi passionem apostolatum gentium cum Barnaba, et Pauli vocabulum accepisse.

Prius enim vocabatur Saulus a Saule persecutore,

quia sicut ille David, ita hic Ecclesiam Dei est persecutus.

Quarto autem decimo anno, iuxta condictum apostolorum, ad magisterium gentium est profectus.

Huic autem sententiae de nomine Pauli,

consentit Augustinus sic dicens :

Non ob aliud hoc nomen, quantum mihi videtur, Paulus sibi elegit,

nisi ut ostenderet se parvum tanquam minimum apostolorum :

ipse primo Saulus, postea Paulus dictus est :

nec quasi iactantia aliqua nomen sibi mutavit Apostolus,

sed ex Saulo factus est Paulus,

id est ex superbo modicus, id est humilis ;

paulum enim modicum est.

 

[Ambrosius]

Immutatum ergo se esse significans,

ex Saulo quod interpretatur inquietudo vel tentatio,

Paulum se dicit, id est quietum.

Qui enim prius tentationes aliis inferebat,

post eas passus est.

 

[Victor episcopus Cap.]

Porro ex more sanctorum apostolorum id fecisse perhibetur,

qui in virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati,

ut essent etiam ipso nomine novi, ut Cephas, et filii tonitrui, et huiusmodi.

Unde et sancta Ecclesia iam in consuetudinem duxit,

ut quos in cathedra beati Petri apostoli sublimat,

nomina eis mutet.

Vel,

sicut Hieronymus ait :

Paulus a primo spolio quod sanctae Ecclesiae contulit,

scilicet a Paulo Sergio proconsule, quem apud Cyprum convertit, hoc nomen sibi imposuit,

ut sicut Parthicus, qui Parthos superavit,

et Germanicus, qui Germaniam vicit, est dictus,

sic ab eo principe quem prius subiugavit Paulus sit appellatus.

 

[Origenes]

Sed,

quia nulla talis in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur magis placet

quod in nostra consuetudine frequenter reperitur.

Invenimus enim in Scripturis, alios binis, alios ternis usos esse nominibus,

et hoc utique in utroque,

ut Salomon qui Ecclesiastes et Idida vocatus est ;

et Matthaeus qui et Levi dictus est, et alia plura in hunc modum.

Secundum ergo hanc consuetudinem videtur nobis et Paulus duplici vocitatus vocabulo,

sicut scriptum est in Actibus apostolorum :

Saulus qui et Paulus.

 Ubi evidenter ostendit Scriptura non ei tunc primum Pauli nomen impositum,

sed veteris appellationis id fuisse assignat.

A Hieronymo autem in libro Hebraicorum nominum

Paulus mirabilis sive electus interpretari dicitur,

quem et Dominus ipse vas electionis vocavit,

et tam vita quod doctrina mirabilem fecit.

 

 

Servus Iesu Christi.

Ecce conditio.

[Origenes]

Sed quaerendum est cur servus dicatur,

qui alibi scripsit :

Non enim accepistis spiritum servitutis, etc.

Et iterum alibi :

Itaque iam non est sertus sed liber.

Et Dominus apostolis ait :

Iam non dicam vos servos, sed amicos.

 

[Haimo]

Ad quod dicendum est quod duo sunt genera servitutis :

Est enim servitus timoris, et pene servilis ;

et est servitus amoris et filiationis et humilitatis,

qua, instar filii, qui servit, non vult offendere patrem.

Si ergo id secundum humilitatis et amoris servitutem dictum putemus, non errabimus.

 

[Origenes]

Non enim per hoc laeditur veritas libertatis in Paulo,

quia omni libertate nobilior est servitus Christi.

Dicendo ergo servus,

nomen humilitatis ponit,

ut ad eam provocet superbos quibus scribebat.

Et ne misera servitus videatur,

non simpliciter ait servus,

sed addit, Iesu, id est Salvatoris,

cui merito omnes servire debent :

ei etenim servire regnare est.

Iesus vero Hebraice, sother [σωτήρ] Graece, Latine salvator dicitur.

 

[Haimo]

Quod nomen ab angelo fuit impositum Dei Filio,

eo quod salvum faciat populum suum a peccatis eorum.

Addit, Christi, id est regis et sacerdotis.

Christus enim Graece, messias Hebraice, Latine dicitur unctus,

et in Veteri Testamento reges et sacerdotes ungebantur.

Christus autem unctus est,

non oleo visibili, sed invisibili, id est oleo gratiae spiritualis.

Unde in Psalmo :

Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.

Hoc nomen aliis olim fuit adiectum,

sed Iesu factum est proprium.

Et est hoc sacramenti nomen.

 

[Augustinus, Haimo]

Servum autem Iesu Christi se profitens Apostolus,

a lege factorum se exutum ostendit,

et utrumque nomen ponendo, id est Iesu Christi,

unam Dei et hominis contra haereticos personam esse testatur,

ne alium quidem Iesum, alium vero Christum suspicaremur fuisse,

sed unum et eumdem sciremus esse.

 

 

Vocatus Apostolus.

Ecce dignitas ad quam promotus est,

ecce de humili factus est altus.

Ac si illis superbis quibus scribebat diceret :

Ex servo et humili fecit me Deus apostolum et sublimem,

ita et vos humiles sitis ut exaltemini :

Qui enim se humiliat exaltabitur.

Gratiam vero commendans,

non simpliciter ait Apostolus,

sed et ponit, vocatus,

quasi non a se veniens tanquam sibimet honorem sumeret,

sed a Deo vocatus est Apostolus, id est ad apostolatum ;

et aeterna electione, quae est secundum propositum,

et temporali missione qua a Christo missus est,

ex qua et apostoli vocati sunt.

Nam,

sicut Graece angeli, Latine nuntii vocantur,

ita Graece apostoli, Latine missi vel legati appellantur.

Vel,

vocatus Apostolus,

id est dictus ab hominibus excellentia et privilegio nominis,

sicut excellenter, cum dicitur Urbs, intelligitur Roma.

 

 

Segregatus in Evangelium Dei.

Ecce officium.

[Ambrosius]

Quasi dicat : Paulus dico, segregatus,

id est a doctrina Scribarum et Pharisaeorum et ab utero Synagogae ubi locum doctoris habebat,

utpote Pharisaeus separatus in Evangelio Dei, praedicandum.

Et dicitur hoc contra Iudaeos a quorum lege dissimulavit,

ut Christum praedicaret,

qui quod lex non potuit credentes iustificaret.

 

Vel segregatus,

[Haimo]

id est a grege separatus, scilicet ab aliis apostolis,

non mente, sed corpore.

Unde Spiritus sanctus in Actibus apostolorum ait :

Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos,

ut scilicet praedicent nomen meum in gentibus.

Unde et hic addidit, in Evangelium,

scilicet praedicandum in gentibus.

 

[Ambrosius, Haimo]

Destinatus est Apostolus gentibus totius orbis praedicator,

at reliqui, singulis provinciis facti sunt legati ac praedicatores.

Est autem Evangelium, bona annuntiatio, εὖ enim Graece, Latine bonum, ἄγγελος nuntius,

inde Evangelium, bonum nuntium, vel bona annuntiatio.

Ea vero est de his quae ad fidem Catholicam et bonos mores pertinent.

Evangelium dico, Dei,

quasi non ab homine inventum, sed divina inspiratione revelatum.

 

 

2. Quod ante promiserat.

Hic est commendatio negotii, id est Evangelii, quod commendat quatuor modis :

A temporis antiquitate, ab auctore, a testibus, a materia.

A temporis vero antiquitate et ab auctore simul commendat,

sic dicens quod Evangelium ante completionem promiserat gratis Deus Pater.

Non venit ut subitum, sed longe ante promissum et pronuntiatum.

Unde in Evangelio Ioannis :

In hoc verbum verum est, quia alius est qui seminat, et alius qui metit.

 

[Ambrosius]

Promiserat, dico, per prophetas suos,

unde Ieremias ait :

Ecce dies veniunt et consummabo testamentum novum super domum Israel, et super domum Iuda.

Item :

Feriam, inquit, vobiscum pactum sempiternum.

Idem et alii, qui non ex se, sed ex Deo magni sunt,

ut non ex se mendacium loquerentur, sed ex Deo veritatem.

Ecce quam vera et magnifica promissio.

Nemo enim rem vilem magnis praecursoribus nuntiat.

 

Et ad maiorem confirmationem addidit, in Scripturis,

quasi non modo promiserat verbis,

sed etiam in Scripturis, ne daretur oblivioni.

Et ad cumulum verae protestationis, addit, sanctis, non ethnicis.

Sanctae sunt,

quia vitia damnant,

et sacramentum unius Dei et incarnationem Filii Dei continent.

Scripturis dico sanctis,

non de quibuscunque, sed, [3] de Filio,

quod omnes ad Filium ducunt.

De Filio dico non adoptivo, sed, suo,

scilicet proprio et sibi consubstantiali, coaeterno, coaequali.

Et est haec, commendatio a materia.

Qui factus est, etc.

Ecce commendatio auctoris,

quem commendat quatuor modis ;

ab origine, ibi, ex semine David ;

a virtute, ibi, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ;

a gratia, ibi, [4] secundum spiritum sanctificationis, etc. ;

a liberalitate, ibi, [5] per quem accepimus, etc.

 

[Augustinus]

Quasi dicat :

Scripturae sanctae agunt de Filio,

qui Filius factus est ei, scilicet Deo Patri, id est ad honorem eius,

factus dico tantum, secundum carnem, non secundum divinitatem.

Hoc dicit, ne putetur homo tantum.

Dicendo namque eum factum secundum carnem,

innuit alteram esse naturam,

secundum quam est non factus, scilicet divinam.

 

[Ambrosius]

Eum namque qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum, id est secundum Deum,

quia

Deus spiritus est,

et sine dubio sanctus est,

factum dicit secundum carnem iuxta illud :

Et Verbum caro factum est,

ut iam unus sit Dei et hominis Filius Iesus Christus,

qui factus est secundum carnem opere Spiritus sancti de Virgine, id est natus.

 

Ubi occurritur impietati haereticorum, qui obtuso corde hoc capitulum intelligentes,

Christum tantum hominem accipiunt ;

divinitatem vero in eo non intelligunt.

Addendo enim, secundum carnem, servavit divinitati suam dignitatem,

qua Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia.

Non enim factus est secundum id quod Verbum Dei est ;

omnia enim per ipsum facta sunt ;

nec fieri cum omnibus posset per quem facta sunt omnia,

neque ante omnia factus est, ut per eum fierent omnia.

Ideoque Apostolus,

cum factum diceret Christum,

addidit, secundum carnem,

ut secundum Verbum, quod est Filius Dei, non factum a Deo,

sed natum esse monstraret.

Factus est autem sine dubio

id quod prius non erat secundum carnem ;

secundum vero Deum, erat prius :

et non erat quando non erat.

Factus est autem, ut ita dixerim, humanatus Deus,

qui etiam in assumptione carnis, Deus esse non destitit,

inconvertibilis manens assumpto convertibili homine,

naturam suam non minuens hominis assumpta natura.

 

Secundum carnem, ergo ex semine David factus est.

Deus autem ante saecula ex Deo natus est.

Qui ergo erat, factus est. Sed quid erat ? quid est factus ?

Verbum erat,

Filius Dei erat, filius hominis factus est ;

Deus erat, homo factus est ;

suscepit humanitatem, non amisit divinitatem ;

factus est humilis, mansit sublimis.

 

Dei ergo Filius, hominis factus est filius ;

natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius,

et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius,

ut non adoptio ne vel appellatione,

sed vere in utraque nativitate filii nomen haberet nascendo,

et esset verus Deus et verus homo, unus Filius.

Pater enim Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi aequalem,

et eadem qua ipse naturaliter aeternus est, divinitate coaeternum.

Sed idem Deus Filius cum sit Deus aeternus et verus,

pro nobis est homo factus verus et plenus.

In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam ;

in eo plenus, quia carnem suscepit humanam et rationalem animam.

Unde idem unigenitus Deus,

secundo natus dicitur, semel ex Patre, semel ex matre.

Natus est enim de Patre, Dei Verbum ;

natus de matre, Verbum caro factum.

Unus igitur atque idem est Dei Filius, natus ante saecula, et natus in saeculo.

Item :

Deus unigenitus dum conciperetur,

veritatem carnis accepit ex Virgine ;

et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre.

Istaque causa est qua Deus factus est filius Virginis,

et Virgo facta est mater Unigeniti Dei,

ut quem Pater genuit ex aeternitate,

ipsum Virgo conceptum proferret in tempore.

Dei ergo Filius,

ut carnem hominis animamque mundaret,

susceptione carnis et animae rationalis animatus est, vel incarnatus.

 

Unde etiam se ipso,

Christus minor factus est, formam servi accipiens,

non enim sic accepit formam servi,

ut abiiceret formam Dei, in qua aequalis Patri,

ut in forma servi, et in forma Dei idem ipse sit unigenitus Filius.

Est ergo Dei Filius Deo Patri natura aequalis, habitu minor :

in forma enim servi quam accepit minor est Patre ;

in forma Dei, in qua erat antequam hanc accepisset, aequalis est Patri.

In forma Dei, Verbum :

in forma servi, factus est ex muliere.

In forma Dei, hominem fecit ;

in forma servi, factus est homo.

 

Ergo,

quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, utrumque homo.

Christus tamen est Deus aeternus et verus,

veraciter secundum tempus conceptus et natus ex Virgine.

Illo, scilicet Deo facto naturaliter hominis filio,

qui unus est naturaliter Filius Dei Patris,

qui omnium naturarum Creator et Dominus creavit Virginem, creandus ex Virgine.

Hic autem Deus humanam naturam in unitate personae suscepit,

qui se humilians per misericordiam incorruptae Virginis uterum ex ea nasciturus implevit.

Formam ergo, id est naturam servi, in suam accepit Deus ille personam,

non enim accepit personam hominis, sed naturam.

Cumque tota Trinitas operata sit formationem suscepti hominis,

quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis ;

solus tamen Filius accepit hominem, id est formam servi,

in singularitate sive in unitate personae, non in unitate seu singularitate divinae naturae.

 

Si autem adhuc quaeris : Ipsa incarnatio quomodo facta sit ?

Ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem factum :

non tamen in hoc quod factum est conversum atque mutatum,

sed carne ut carnalibus congruenter appareret indutum.

Ita sane factum

ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro,

sed etiam rationalis hominis anima,

atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem.

Agnoscamus igitur geminam substantiam Christi ;

divinam, scilicet qua aequalis est Patri,

et humanam qua maior est Pater.

Utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus,

ne sit quaternitas, non trinitas Deus.

Ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro.

Tanta est enim unio utriusque naturae ut totum dicatur Deus, totum homo,

et vicissim Deus homo, homo Deus.

 

Quod si difficile intelligitur,

mens fide purgetur magis magisque a peccatis abstinendo, et bona operando.

Difficilia enim sunt haec.

 

[Ioan. Damascenus]

Ut tamen breviter dicam,

non aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae humanae susceptio.

Utraque est igitur in Christo forma,

quia utraque vera et plena est in Christo substantia.

Inconverse enim et inalterabiliter unitae sunt adinvicem naturae,

neque divina distante a propria simplicitate,

neque humana,

aut conversa in divinitatis naturam, aut in non existentiam divisa,

neque ex duabus una facta est composita natura.

Christus ergo una persona est, geminae substantiae,

nec tamen Deus, vel homo pars huius personae dici potest.

Alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus,

et crevit cum homo divinitati eius accessit.

Sciendum tamen

quod non semper factum esse, ad creationem refertur,

sicut ibi :

Domine, refugium factus es nobis.

Et item :

Factus es mihi in salutem.

Non utique creationis diffinitio, vel editio hic declaratur,

sed nobis in refugium, vel salutem esse dicitur quod prius non erat.

 

Sed quaeri potest

cum nos Salvatorem nostrum profiteamur,

cur Apostolus eum factum dicat, ex semine David,

cum aliud sit fieri, aliud nasci.

Qui etiam alio loco dixit :

Factum ex muliere.

 Aliquid igitur significavit hoc dicto.

Quia enim non humano semine concreta est caro Domini in utero Virginis et corpus effecta,

sed effectu et virtute Spiritus sancti,

ideo Apostolus dicit, factum non natum.

Aliud enim est semine admisto, et sanguinis coagulo generari ;

aliud non permistione, sed virtute procreari.

Possunt homines generare filios homines, sed non facere.

Item,

etsi non intercessit semen hominis in conceptione Virginis,

tamen,

quia ex ea carne Christus formatus est, quae constat ex semine,

recte dicitur factus ex semine.

 

Quaerens autem utrum debeat dici creatura, vel res creata simpliciter,

audiat Augustinum super hoc ita disserentem :

In principio erat Verbum,

et :

Verbum caro factum est,

propter nativitatem incarnationis eius

quae facta est in tempore ex Virgine ;

et :

Omnia per ipsum facta sunt.

Neque dicit omnia nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam.

Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia.

Etsi factus non est, creatura non est ;

si autem creatura non est, eiusdem cum Patre substantiae est.

Omnis enim substantia quae non est Deus, creatura est ;

et quae creatura non est, Deus est.

Si Filius non eiusdem substantiae est cuius est Pater,

ergo facta substantia est ;

etsi facta substantia est,

non omnia per ipsum facta sunt.

At

omnia per ipsum facta sunt.

Facta igitur substantia non est ;

qui tamen, sicut ait Apostolus, factus est ei, scilicet ad honorem Patris,

secundum carnem, infectus vero secundum deitatem,

factus dico et specialiter, ex semine David,

[Haimo]

quia Maria fuit de stirpe David,

ex cuius semine formata est caro Dominica opere Spiritus sancti, in utero virginali.

Sed attendendum est quare specialiter hic nominat David,

cum constet quod promissio facta est Abrahae, sicut et David :

sed Apostolus, volens gratiam commendare

maluit David dicere, qui et criminosus fuit,

non de semine Abrahae, qui iustus fuit,

ut non pro merito sed gratia natus de David putetur :

et etiam ideo

ut ex homine rege secundum carnem rex natus ostendatur,

sicut de Deo rege rex ante saecula natus est.

 

Deinde a virtute commendans eum, subdit :

4. Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri.

Hic primo videndum est,

quid sit praedestinatio,

et de quo sit praedestinatio,

utrum de eo quod semper fuit, an de eo quod ex tempore fuit ;

et utrum de persona, an de natura :

et, si de persona est,

postea attendendum est, secundum quam naturam sit praedestinata.

 

Praedestinatio est gratiae praeparatio,

qua ab aeterno Deus homini Christo et cunctis quos praescivit conformes fieri imagini Filii sui,

bona sine meritis praeparavit.

Praeclarissimum enim lumen praedestinationis et gratiae est,

ipse

mediator Dei et hominum homo Christus.

 Ille enim homo,

ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset,

unde hoc meruit,

quod eius bonum qualecunque praecessit,

ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret ;

faciente ac suscipiente Deo Verbo, ipse ex quo coepit esse homo,

Filius Dei unicus esse coepit ;

Filium Dei unicum femina illa gratia plena concepit de Spiritu sancto.

Ex Virgine Maria Deus unicus natus est, non carnis cupiditate, sed solo Dei munere.

Libera in illo voluntas erat,

et tanto magis, quanto magis peccare non poterat.

Apparet itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae,

a quo in cuncta membra eius gratia diffunditur.

Ita enim ab initio fidei suae homo quicunque gratia fit Christianus,

sicut gratia homo ille ab initio factus est Christus :

de ipso Spiritu hic renatus est,

de Spiritu ille natus est :

spiritu fit in nobis remissio peccatorum ;

spiritu factum est in illo ut nullum haberet peccatum.

 

Qui fecit illum hominem sine ullis eius praecedentibus meritis,

nullum quod ei dimitteretur,

vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum,

ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes

in eum quibus dimittat omne peccatum :

qui fecit illum talem

ut nunquam habuerit nec habiturus sit voluntatem malam,

ipse facit in membris eius ex mala voluntate bonam.

Et illum ergo et nos praedestinavit,

quia et in illo ut esset caput nostrum,

et in nobis ut eius corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera futura sua praescivit.

 

Haec se Deus esse facturum profecto ab aeterno praescivit.

Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum,

quae in Sancto sanctorum maxime claruit,

quam negare quis non valet,

recte intelligentium eloquia veritatis.

Humana igitur merita conticescant hic, quae perierunt per Adam, et gratia regnet per Iesum Christum.

Quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis illius generationis invenerit,

ipse in nobis membris eius praecedentia merita fidei et regenerationis requirat.

Neque enim Christo tributum est, nec nobis pro aliquo merito, sed gratis tributum est.

Ille quippe nos fecit credere in Christum,

qui nobis fecit in quem credimus Christum.

Ille facit in nobis principium fidei,

qui fecit hominem principem fidei et perfectorem Iesum.

 

Nullum igitur est illustrius praedestinationis exemplum, quam ipse mediator.

Quisquis ergo fidelis vult eam bene intelligere,

attendat Christum atque in illo inveniet,

et se ipsum qui in eo veram humanam naturam credit suscipiente Deo Verbo ita sublimatam,

ut qui suscepit et quod suscepit,

una esset in Trinitate persona.

Neque enim in homine assumpto Trinitas facta est,

sed Trinitas mansit,

assumptione illa ineffabili faciente personae unius in Deo et homine veritatem.

Hoc de ipsa praedestinatione sufficiat.

 

Deinde videamus,

utrum de re quae semper fuerit,

vel de eo quod non semper fuerit sit ipsa praedestinatio,

et utrum de persona an de natura.

Eumdem sane ipsum,

qui secundum carnem factus est ex semine David,

praedestinatum dicit Filium Dei in virtute.

Item,

recte quippe dicitur Filius Dei non praedestinatus,

secundum id quod est, Verbum Dei, Deus apud Deum.

Utquid enim praedestinaretur,

cum iam esset qui iam erat sine initio, sine termino sempiternus ?

Illud autem praedestinandum erat quod nondum erat,

ut sic suo tempore fieret,

quemadmodum praedestinatum erat, ante tempora ut fieret.

Quisquis ergo Filium Dei praedestinatum negat,

hunc eumdem Filium hominis negat.

 

Praedestinatus est ergo Iesus,

ut qui futurus erat secundum carnem filius David,

esset in virtute Filius Dei.

Item,

in quantum homo factus est Filius Dei, praedestinatum esse dicimus.

Ecce ex his patet praedestinationem esse de persona, id est de Christo Iesu,

non secundum id quod semper fuit,

sed secundum id quod non semper fuit,

id est non secundum divinitatem,

sed secundum humanitatem.

Et est sensus :

Christus factus est secundum carnem ;

qui, Christus secundum quod est homo, est praedestinatus,

id est sola gratia praeelectus,

ad hoc, ut ipse homo sit Filius Dei,

non utique adoptivus ut nos sumus,

sed in virtute, id est in eadem potentia cum Patre ;

non per gratiam adoptionis, sed per unionem Verbi,

id est per gratiam qua humana eius natura unita est Verbo.

Non ergo per adoptionem filius, neque adoptivus filius.

Dicit enim Ambrosius :

Volvi et revolvi divinam Scripturam, et Filium Dei nusquam adoptivum inveni.

Sed,

sicut Christus in quantum Deus est, naturaliter habet, ut sit naturalis Dei Filius, et sit Deus ;

ita, in quantum homo per gratiam habet, ut sit idem Filius Dei, naturalis.

 

De Filio vero, hoc est de Domino nostro Iesu Christo scriptum est,

quod semper cum Patre fuit,

et nunquam cum, ut esset, voluntas paterna praecessit ;

et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione ;

ille vero nunquam Filius non fuit,

nos, antequam essemus, praedestinati sumus,

et tunc spiritum adoptionis accepimus,

quando credidimus in Filium Dei.

Contendunt haeretici adimere Patri quod Pater est,

dum volunt Filio auferre quod Filius est.

Adimunt autem, cum dicunt, quod non de natura sit Filius.

Non ex natura autem est,

quando non eadem in se habet natus et generans.

Neque enim Filius est,

cui alia ac dissimilis erit a Patre substantia.

Pater autem quomodo erit si non quod in se est substantiae atque naturae genuerit in Filio ?

Dominus dicens :

Clarifica Filium tuum,

non solo nomine contestatus est se esse Filium Dei,

sed et proprietate.

Nos filii Dei sumus, sed non talis hic Filius.

Hic enim verus et proprius est Filius, origine, non adoptione ;

veritate, non nuncupatione ;

nativitate, non creatione.

Idem natura Filius est,

quia eamdem naturam quam ille qui genuit habet.

Nos sumus filii gratia, non natura :

Unigenitus autem natura, non gratia.

An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est ?

Ita sane ; quod enim Unigenitus est, aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae :

quod autem in unitate personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae.

 

Quaeri solet a quibusdam,

an secundum quod homo Christus sit Deus, vel Dei Filius :

Quod ita esse, ita probare conantur :

Christus secundum quod homo praedestinatus est, ut sit Dei Filius ;

sed illud est quod ut sit praedestinatus est.

Ergo, quia praedestinatus est,

secundum quod homo ut sit Filius Dei,

etiam secundum quod homo est Filius Dei.

Ad quod respondemus,

dicentes Christum esse id ad quod praedestinatus est, ut sit ;

sed non est illud secundum id, secundum quod praedestinatus est.

Est enim praedestinatus, ut sit Dei Filius.

Et ipse itaque est vere Filius Dei, sed praedestinatus est ad hoc,

secundum quod homo,

quia per gratiam hoc accepit,

secundum quod homo ;

ipse tamen secundum quod homo non est illud,

nisi forte, secundum unitatis sit expressivum personae,

secundum enim aliquando conditionem humanae naturae vel divinae exprimit,

aliquando unitatem personae, conditionem naturae,

ut cum dicitur,

secundum quod homo, id est in quantum homo,

vel secundum quod Deus, id est in quantum Deus,

unitatem personae exprimit,

ut cum dicitur,

Christus secundum quod homo dimittit peccata,

id est ipse homo, qui est Christus, vel persona ipsa quae est homo.

Aliquando etiam,

secundum notat causam,

ut cum dicitur,

secundum divinitatem iudicabit, id est ex virtute divinitatis.

Hae distinctiones suis locis diligenter animadvertendae sunt.

 

Quaeri etiam solet utrum Christus, secundum quod homo, sit persona.

Ad quod dicimus :

Si secundum causam vel conditionem naturae notat,

secundum quod homo non est persona,

quia ex eo quod homo vel in quantum homo est, persona non est,

quia, si ex eo quod homo est, persona est,

ergo vel tertia in Trinitate, vel alia ;

sed alia non est.

Ergo tertia in Trinitate ;

ergo Deus, item.

Ideo in quantum homo non dicitur persona,

quia non est in quantum homo personali proprietate discretus a Patre et Spiritu sancto,

quia in quantum homo non est genitus a Patre, vel Filius Patris.

Filiatio autem proprietas est,

quia persona Filii distinguitur ab aliis.

Sed, si in quantum homo,

non est persona tertia in Trinitate,

quomodo ergo supra dixit Augustinus :

Qui suscepit et quod suscepit una est in Trinitate persona.

Haec enim auctoritas innuere videtur

quod natura humana cum Verbo sit una persona in Trinitate.

Quod si est,

ergo natura humana cum Verbo est Deus.

Ergo aliqua natura cum Verbo est Deus, quae non semper fuit Deus.

Ergo non tantum divina natura est Deus,

sed et alia.

Quod quia absurdum videtur,

et alia plurima quae sequuntur inconvenientia,

praedicta Augustini verba, et illis ubicunque inventa fuerint similia,

hoc modo intelligenda nobis videntur.

Qui suscepit et quod suscepit, una est in Trinitate persona,

id est ita Deus suscepit hominem quod eadem persona quae prius erat, immutata permansit.

Unio enim suscipientis et suscepti unitatem personae,

nec divisit nec variavit :

et tunc factum est,

ut illa persona, quae ante erat Deus, eadem homo esset.

Unde super Ioannem ait :

Quando Verbum caro factum est, una persona facta est Verbum et homo,

id est tunc factum est ut eadem persona quod est Deus esset homo.

Movet nos quoque quomodo supra dixerit Augustinus illum hominem assumptum a Verbo,

cum ille sit persona, et persona non sit assumpta.

 

Alibi quoque expressius idem dicit quo magis movemur :

Si quis dixerit atque crediderit hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse,

anathema sit.

Et ita videtur

quod persona a persona sit assumpta,

quod nefas est dicere aut sentire.

Praedictarum auctoritatum verba sic intelligi sane possunt,

ut homo Christus sive homo ille,

ideo dicatur assumptus a Verbo,

quia anima eius et caro, in quibus subsistit homo,

sunt assumpta a Verbo,

ut ad ipsius hominis Christi naturam respicias, non ad personam,

cum assumptum dicis.

 

Item,

quaeri solet utrum homo ille coepit esse, vel semper fuerit,

sicut simpliciter enuntiamus Christum, vel Dei Filium semper fuisse nec coepisse.

De hoc Augustinus ita ait :

Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse hominis filius,

quia nondum erat homo.

 

Item,

sic nos electi, quomodo ille clarificatus,

quia, priusquam mundus esset, nec nos eramus,

nec ipse

mediator Dei et hominum homo Christus Iesus.

 

Item,

Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen aeternus Deus est.

Alibi autem legitur quod puer ille creaverit stellas,

et ipse Christus ait :

Ego principium qui et loquor vobis.

 

His itaque auctoritatibus in nullo refragantes dicimus quod ille homo,

in quantum homo est, esse coepit ;

in quantum est Verbum, semper fuit.

In huiusmodi enim locutionibus sine adiectione determinationis, nihil responderi convenit.

Unde Augustinus :

Pater per ipsum in quantum Verbum eius est,

etiam quae futura sunt fecit ;

sed profecto secundum id quod homo est,

ipsum pro nobis glorificavit.

 

Ipse ergo secundum quod homo praedestinatus est,

id est sine meritis sola gratia praeelectus,

non solum ut esset caput nostrum,

et ut nec origine traheret,

nec voluntate perpetraret peccatum,

et ut e mortali natura clarificaretur in immortalem,

sed etiam ut esset Filius Dei in virtute,

id est in eadem potentia cum Patre.

Et quod ipse sit Filius Dei,

potest videri ex hoc quod conceptus est et natus,

secundum Spiritum sanctificationis,

id est quia ex Spiritu sancto conceptus est.

Considera vero

quia non fuit ei Spiritus sanctus pro semine,

nec dicimus illum patrem esse hominis Christi,

ne dicantur duo esse patres.

Sed de Spiritu sancto conceptus dicitur,

ideo,

quia operatione Spiritus,

per quem omnia sanctificantur.

 

[Haimo]

Et Dei munere facta est illa conceptio.

 

[Augustinus]

Probatur etiam esse Filius Dei,

ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,

id est suorum,

id est quia mortuos fecit secum resurgere,

qui fuerunt eius, quia ad se pertinebant,

secundum illud :

Multa corpora sanctorum qui dormierant resurrexerunt cum eo.

 

[Haimo]

Et nota

quod proprium nomen posuit pro pronomine, more Hebraico,

quae locutio in Scripturis est usitatissima,

et in veteribus praecipue libris celeberrima,

ut :

Fecit Moses, sicut praecepit Dominus Mosi.

Vel ita, secundum spiritum ;

quasi dicat :

Christus probatur esse Filius Dei, secundum spiritum,

id est quia suis dedit spiritum sanctificationis,

sanctificationis dico incoeptae ex resurrectione animae,

id est a remissione peccatorum per quam anima resurgit a vitiis.

 

Est enim duplex resurrectio una animae, altera corporis.

De resurrectione animae ait Apostolus in sequenti :

Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus.

 Resurrectione, dico, mortuorum Domini nostri Iesu Christi,

id est eorum qui mortui erant in peccatis, qui dicuntur Christi,

quia eos nullus alius curare potuit,

qualiter aliquis curandus a medico, illius medici dicitur infirmus.

Potest etiam de humana natura hoc accipi,

quod ait Apostolus,

qui praedestinatus est,

ut etiam ipsa vere dicatur praedestinata.

 

Unde ait Augustinus :

Praedestinata est ista humanae naturae tanta et tam excelsa et summa subvectio,

ut quo attolleretur altius non haberet,

sicut pro nobis ipsa divinitas quo usque se deponeret humilius non habuit,

quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.

 

De hoc eodem Haimo ait :

Non de Verbo loquitur hic Apostolus, sed de homine,

qui non erat antequam factus esset :

humanitas enim, quae non erat antea,

illa praedestinata est, secundum hoc sic lege litteram :

qui Christus secundum quod homo,

praedestinatus est, id est eius humanitas praedestinata est,

et praeordinata sine suis meritis, ut esset Filius Dei in virtute,

id est esset assumpta a Verbo existente in eadem virtute divinitatis cum Patre,

et unita illi in unitate personae.

Secundum spiritum sanctificationis :

Hoc ad illud refertur,

quod supra dictum est, factus est ex semine David secundum carnem.

Iungatur ergo ita, qui factus est ex semine David secundum carnem ;

factus dico, secundum spiritum sanctificationis,

id est secundum operationem Spiritus sancti, qui sanctos facit homines,

qui etiam formavit et sanctificavit ipsum hominem in utero virginali ex semine mulieris, sine semine viri.

Ex resurrectione mortuorum.

Hoc refertur ad illud quod dixit, Filius Dei,

quasi dicat :

Et quod ipse est Filius Dei, cui humana natura unita est,

patet ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,

id est suorum,

id est ex hoc quod secum mortuos resurgere fecit.

 

Et hunc ordinem verborum etiam Augustinus ponit,

sed dicit alterum ordinem certiorem et meliorem videri.

Vel ita potest legi,

ut praedestinatus sicut praescitus accipiatur et referatur hoc, ad cognitionem hominum,

sicut et illud :

Ero illorum Deus,

id est cognoscar,

et sit sensus :

 

[Ambrosius]

Qui Dei Filius qui latebat in carne quid esset,

praesdestinatus est

id est, praescitus ab aeterno, manifestari Filius Dei in virtute resurgendi,

scilicet cum resurgit a mortuis.

Omnis enim ambiguitas et diffidentia, resurrectione eius calcata est et compressa.

Nam in morte eius etiam discipuli eius dubitavere,

sed in resurrectione virtus divinitatis emicuit,

sicut ait :

Cum ego exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum,

id est tunc cognoscar omnium esse Dominus.

Praescitus est itaque manifestari Filius Dei in virtute resurrectionis secundum Spiritum sanctificantem,

id est quia suis dedit Spiritum sanctum.

Deinde quam virtutem dixerit,

exponit, subdens :

Ex resurrectione mortuorum ;

 neque dicit ex resurrectione Christi,

sed mortuorum Iesu Christi Domini nostri,

quia sua resurrectio nostram facit generalem resurrectionem.

Ac si diceret,

manifestatus Dei Filius ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri,

id est quia resurrexit ;

per quod etiam nos in anima et corpore resurgere fecit.

Unde videtur mortem destruxisse ut nos redimeret :

quare et Dominum nostrum vocat, dicens Iesu Christi Domini nostri.

In hoc vere apparet Dominus quod mortuus mortem vicit.

Haec enim maior virtus et victoria videtur in Christo

quod ea potestate operatur mortuus qua operatus fuerat vivus.

 

Per quem accepimus.

Hic commendat eum a liberalitate.

Hic enim ostenditur quid auctor ei contulit ;

quasi dicat,

talis est Christus per quem talem nos apostoli cum aliis fidelibus accepimus,

id est qui talis dedit gratiam,

scilicet remissionem peccatorum et patientiam omnium laborum,

 

[Ambrosius]

per quam remunerabimur in futuro,

et alia dona quae omnia nobis data sunt gratis

et accipimus nos soli apostoli apostolatum,

 

[Augustinus]

id est auctoritatem et legationem praedicandi.

 

[Haimo]

Accepit enim apostolus gratiam per Christum cum omnibus fidelibus ;

apostolatum vero, non cum omnibus, sed cum apostolis tantum :

 

[Origenes]

et ideo congrue non tantummodo apostolatum dicit se accepisse,

ne ingratus existeret gratiae, qua illi peccata dimissa sunt,

ut nemo audeat dicere vitae prioris meritis se ad Evangelium esse perductum,

cum nec ipsi Apostoli qui caeteris supereminent apostolatum accipere potuissent,

nisi prius cum caeteris gratiam, quae peccatores sanat et iustificat, accepissent.

 

[Ambrosius]

Ideoque opportune tenens ordinem causae, ait,

accepimus gratiam et apostolatum,

id est potestatem apostolatus.

 

Ubi ?

In omnibus gentibus.

Ergo in Iudaeis, quia Iudaei cohabitatione sunt, in gentibus.

Vel accepimus apostolatum, non solum in una gente Iudaeorum, sed etiam in omnibus gentibus.

 

Ad quid ?

Ad obediendum fidei,

id est ut faciam ego cum apostolis aliis eos obedire fidei Christi, accepimus apostolatum :

et hoc pro nomine eius,

scilicet Christi, id est vice eius, quia eius vicarii sumus.

Vel pro nomine eius dilatando, id est pro eius gloria non nostra, sicut vos Romani facitis.

Deinde ut familiarius admoneat, convertit se ad eos dicens :

In quibus, id est inter quas gentes,

 

[Haimo]

et vos Romani, id est Iudaei et gentiles Romae habitantes,

estis vocati per gratiam et interiorem inspirationem Iesu Christi, id est a Iesu Christo.

Genitivus pro ablativo, more Graeco.

 

[Augustinus, Ambrosius]

Vel vocati estis, ut sitis Iesu Christi, qui omnium gentium salus est.

Cum audiunt Romani inter caeteros se vocatos,

scire possunt quod non debent sub lege agere,

quia sine lege susceperunt caeterae gentes fidem Christi,

caeteri populi vocati sunt sine lege Moysi, et hi eam servare debent.

Omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis.

Hucusque pendet littera,

quasi dicat,

Paulus talis et talis scribit, omnibus qui sunt Romae,

non aliis, sed dilectis Dei, id est dilectis a Deo.

Quamvis enim Romanis scribat, illis tamen se scribere significat, qui in caritate Dei sunt.

Qui sunt hi, nisi qui de Filio Dei recte sentiunt ?

Hi sunt sancti et vocati dicuntur.

 

[Augustinus]

Et adverte quia etiam hic significavit Apostolus benignitatem Dei potius quam meritum illorum.

Non enim ait diligentibus Deum, sed dilectis Dei.

Prior enim dilexit nos ante omnia merita,

ut nos eum dilecti diligeremus.

Unde etiam addidit, vocatis sanctis,

ut nemo sibi tribuat quod vocatus est.

 

[Ambrosius]

Non enim ita intelligendum est quod ait, vocatis sanctis,

tanquam ideo vocati sint quod sancti erant,

sed ideo effecti sancti quia vocati sunt :

 

[Haimo, Augustinus]

Et ideo vocati, quia dilecti,

ut sit sensus,

scribit dilectis Dei vocatis sanctis,

id est illis quos dilexit,

ut ad sanctitatem vocaret,

qua sancti essent sanctificati per baptismum.

Restat autem ut Apostolus dicat salutem et compleatur usitatum Epistolae principium :

ideo subdit :

 

Gratia vobis, etc.,

pro eo quod aliis olent dicere salutem, ait, gratia vobis, etc.

Quasi dicat :

Apostolus scribit Romanis, et in scribendo salutat,

sic optando dicens, gratia sit vobis,

id est remissio peccatorum.

Ea enim est gratia qua iustificatur impius,

et fit iustus qui prius fuerat impius,

et ideo percipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt,

quia meritis impii non gratia sed poena debetur,

nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.

 

[Ambrosius]

Addit : Et pax,

scilicet sit vobis, id est reconciliatio ad Deum et tranquillitas mentis.

Sicut enim gratia Dei est, qua donantur nobis peccata,

ita pax est qua ex inimicis reconciliamur Deo ;

tamen sciamus etiam utrumque scilicet gratiam et pacem ad generalem Dei gratiam pertinere,

etsi ita distincta sint.

Et, ut ostendat universum bonum esse a Deo,

subdit : A Deo,

quasi dicat :

Haec scilicet gratia et pax sint vobis a Deo Patre nostro,

id est ab eo qui potest dare, quia Deus est,

et vult, quia Pater.

 

[Ambrosius]

Et ut sine Christo nullam esse pacem et gratiam doceret,

adiecit, et Domino Iesu Christo, sine quo nulla bona sunt nobis.

Quod autem non adiungit Spiritum sanctum,

non mihi alia ratio videtur,

nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum intelligimus.

Gratia porro et pax quid aliud est quam donum Dei ?

Unde nullo modo hominibus gratia dari potest, qua liberamur a peccatis,

et pax qua reconciliamur Deo,

nisi in Spiritu sancto :

et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur.

 

[Haimo]

Unitas apparet, per hoc quod ait, a Deo.

De hoc eodem ita ait Haimo :

Spiritus sancti nomen non posuit,

quoniam in donis suis comprehendit eum, id est in gratia et pace,

quia enim per eum divinitus honorantur electi,

ideo in donis suis intelligitur.

 

 

8-10. Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Testis enim est mihi Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii eius, quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

 

Praemissa salutatione, ante alia de bonis eorum gratias agit.

 

[Augustinus]

Gratias vero agere Deo est sentire omnia bona a Deo data esse,

et pro eo laudare voce et opere et corde.

Finita ergo praefatione, prius lenit eos quibus scribit, post graviter eosdem increpaturus.

Congaudet enim hic de bono incoepto eorum,

et praecipue in hoc gaudere se dicit,

quia fides illorum in omni loco currebat,

quamvis enim fidem non accepissent,

secundum regulam ab auctoribus traditam veritatis,

tamen,

quia quod de uno Deo audierant,

interposito nomine Christi coeperant venerari,

gratulatur Apostolus, sciens illos posse proficere.

Per quod etiam caritatem suam erga illos ostendit,

et hortatur ad profectum, ita dicens : Primum quidem,

quasi dicat,

quod incoepistis perficite,

quia adeo bonum est quod de eo ante alia Deo gratias refero ;

et hoc est,

primum quidem,

id est ante omnia ago gratias Deo pro omnibus vobis, quod et vos ipsi faciatis.

Haec ante omnia se agere dicit,

quia fides illorum multis proficit.

Nam et illi qui crediderant roborati sunt,

videntes principes suos fratres sibi factos in fide,

et qui non crediderant,

facile poterant credere eorum exemplo,

prompte enim facit inferior quod viderit fieri a potiore.

 

[Haimo]

Vel ita,

ago gratias Deo meo pro omnibus, scilicet vobis et aliis ;

et cum pro aliis, primum quidem,

id est praecipue pro vobis de quibus magna utilitas venit,

sicut ante dictum est,

cui ago gratias.

Deo meo, quem scilicet meum facio, quod non vos, Romani facitis.

Non est otiose accipiendum,

quod ait, Deo meo, non enim vox ista potest esse,

nisi sanctorum quorum Deus dicitur,

sicut Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob.

Cum ergo omnium unus sit Deus per naturam,

eo quod sit Creator omnium,

illis tamen proprie per gratiam Deus dicitur esse,

qui merito fidei et iustitiae, eius cultores esse probantur.

 

[Ambrosius]

Per quod ago gratias ?

Non per legem neque prophetiam,

sed per Iesum Christum mediatorem Dei et hominum,

per quem Deus vobis dedit omnia bona,

quia ipse est minister omnium beneficiorum Dei.

Deinde quare pro eis praecipue vel ante omnia gratias agat,

ostendit subdens :

Quia fides vestra,

quasi dicat :

Cum multa sint talia in vobis,

pro quibus gratias agere debeo

(erant enim disciplina mirabiles, et boni operis cupidi, studiosique magis agendi bene quam loquendi)

in hoc tamen praecipue gratias ago,

quia fides vestra, etsi non perfecta, annuntiatur in universo mundo,

quia Roma caput mundi erat,

et ideo fidei illorum fama omnem locum peragrabat, unde proficerent multi.

Et nota quod non laudat Apostolus fidem illorum, tanquam perfectam, sed facilitatem fidei,

quia in auditu auris crediderunt, et votum erga Christum,

id est affectum propensum, quem erga Christum habebant.

Testis est, etc.

Dixit se pro illis gratias agere,

nunc dicit se pro eisdem orare,

in quo etiam affectum suum circa illos ostendit,

ut suadeat illis caritatem.

Ad hoc autem Deum testem dat cui servit,

dicens :

Testis est enim Deus ut melius sibi credatur quod dicturus est.

 

Praemissa est igitur auctoritas, id est iuramentum quo sit fides dicendis :

Nisi forte quis dicat quod non iuraverit,

quia non dixit per Deum, sed dixit testis est Deus :

ridiculum est putare hoc ;

si dicas, per Deum, iuras ;

si dicas, testis est Deus, non iuras ?

Quid enim est per Deum, nisi testis est Deus ?

Aut quid est testis, est Deus, nisi per Deum ?

Ecce dico caritati vestrae,

et qui per lapidem iurat falsum, periurus est,

quia creatorem Deum adhibet testem.

Nec facit Apostolus qui hic et alibi saepe iuravit, contra Domini mandatum,

qui volens iustitiam nostram abundare plus quam Scribarum et Pharisaeorum,

dicit in Evangelio :

Ego vobis dico, non iurare omnino.

Et item :

Sit sermo vester, est, est, non, non. Quod amplius est, a malo est.

Ibi enim prohibuit Dominus quod est malum,

suasit bonum, quod est appetendum,

indulsit quod est necessarium ;

prohibuit enim falsum, vel sine necessitate iurare,

suasit verum loqui : indulsit iuramentum, quod est necessarium,

cum ait, quod amplius est.

Iuramentum enim faciendum est in necessariis,

cum pigri sint homines credere quod eis est utile ;

non est iuratio bona, id est appetenda,

non tamen mala, id est prohibita, cum est necessaria,

licet sit a malo infirmitatis eorum quibus aliquid dicitur.

Si enim iurare cogeris,

scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid persuades,

quae infirmitas utique malum est unde nos quotidie liberari precamur,

dicentes :

Libera nos a malo.

Ideoque non dixit Dominus quod amplius est, malum est :

tu enim non facis malum qui bene uteris iuratione,

ut alteri suadeas quod utile est, sed a malo est illius.

Et notandum quia multum interest,

si exigit iurationem,

qui novit illum iuraturum falsum, an non.

Qui autem nescit

et ideo dicit : Iura mihi, ut ei fides sit,

non audeo dicere non esse peccatum,

tamen humana tentatio est :

si autem novit fecisse et cogit iurare,

homicida est.

Iurat ergo sine peccato Apostolus,

cum ait : Testis est mihi Deus, etc.,

quasi dicat :

Quod habetis Domino imputo.

Et recte,

nam habenda ab eo oro :

et vere,

quia sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus.

Vel ita,

se dixit gratias agere,

modo exponit quando gratias agit, scilicet in orationibus,

et quomodo, scilicet sine intermissione,

 

[Haimo]

quasi dicat :

Pro vobis gratias ago,

et hoc modo,

quia in orationibus meis quae pro vobis, et pro aliis fiunt,

semper habitis in horis constitutis ad orandum.

Facio memoriam, id est Deum memorem.

Memor dicitur Deus esse cum dat, oblitus cum cessat.

Et hoc, sine intermissione.

 

[Ambrosius]

Vel,

 facio memoriam vestri sine intermissione.

Hoc ideo dixit Apostolus,

scilicet se esse memorem illorum in orationibus,

ut seminet in illis caritatem, id est ut eum ament,

et sic desiderent eum audire.

Quis enim non amet eum quem audit memorem sui esse !

Quod autem ita sit, iuramento affirmat, testis, etc.

Quasi dicat :

Et credendum est ita esse ut dico.

Enim id est quia testis est mihi Deus,

et ideo non est tutum mentiri, cum nihil eum lateat.

Cui servio in spiritu meo, non in carne, id est in voluntate

quia enim Deus spiritus est, animo illi debet serviri.

Vel servio, non in carne, id est in carnalibus observantiis,

sed in spiritu meo, id est in spiritalibus, scilicet in fide, spe et caritate :

In quo servio ?

In Evangelio, praedicando, non in lege, non in circumcisione,

non in eo quod Moyses servus tradidit,

sed in eo quod Filius unicus docuit.

Quantum enim distat servus a domino, tantum distat Evangelium a lege.

Evangelio dico Filii eius,

quod scilicet Filius eius tradidit, non scribendo, sed mentibus inspirando.

 

Obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

Quasi dicat :

Pro vobis gratias ago et oro.

Ego dico obsecrans, id est per obsecrationes tentans.

Obsecratio est per sacra adiuratio, ut per nativitatem et passionem.

Tentans, inquam, si quomodo, id est aliquo modo, prospero vel adverso

scilicet quacunque ex causa, facili vel difficili, habeam tandem,

scilicet post longa desideria, aliquando,

scilicet hieme, vel aestate, iter veniendi ad vos ;

iter dico prosperum,

quod non reputat Apostolus esse,

nisi ita sit ut perveniat ad illos quibus desiderat donum Dei praedicare.

Prosperum enim iter est, non incassum laborem itineris subire.

Prosperum iter habeam,

prosperum dico, in voluntate Dei, secundum voluntatem Dei,

non sicut mali qui reputant prosperitatem sibi esse in suo malo perpetrato.

Sunt enim quidam,

qui per Dei permissionem non voluntatem prosperum iter videntur sibi accipere ad malum,

si aliquod scelus perpetraverunt.

 

[Origenes]

Hoc ergo voluit intelligi Apostolus,

addens, in voluntate Dei,

quia non semper prosperitas itineris Dei voluntate perficitur,

quia multi in rebus saeculi prosperis utuntur successibus,

et exsultant in prosperitatibus suis,

sed non est talis prosperitas in voluntate Dei.

 

[Ambrosius]

Apostolus vero iter solummodo reputat prosperum,

si sit in voluntate Dei,

quia tunc utilis erit adventus Apostoli.

 

 

11-12. Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam.

 

Quasi dicat :

Ideo obsecro venire ad vos, enim,

id est quia desidero videre vos.

His, quos scripto corrigebat, et a carnali sensu abstrahebat,

ideo sui praesentiam necessariam dicit,

quia ea quae scribit etiam perverse possunt accipi,

quia aliter dicta solent ad aliud referri ab haereticis.

Ideo ergo desiderat eos videre,

ut praesens doctrinam evangelicam sensu quo scribit eis tradat,

ne sub auctoritate litterarum eius non auferretur, sed confirmaretur error,

et etiam ideo,

ut quae verbis suadere non poterat, praesens suaderet virtute miraculorum.

Sed deinde desiderii sui causam exponens,

addit : Ut aliquid,

quasi dicat : Ad hoc desidero vos videre,

ut impertiar vobis aliquid gratiae spiritualis,

id est vos participes faciam gratuiti beneficii Dei scilicet doctrinae evangelicae.

Gratiae autem dico, non carnalis sed spiritualis, quia modo carnaliter sapitis.

Cum enim dicit, gratiae spiritualis,

carnalem illos sensum assecutos significat,

 

[Augustinus]

quia sub nomine Christi, Iudaei eis contraria Christo tradiderant.

Qui consulens infirmitati humanae, fide sola addita legi naturali, humanum genus salvari decrevit.

Impertiar spiritualem gratiam, ad confirmandos vos,

 

[Ambrosius]

quia aliquid iam habetis,

id est consolari in vobis simul,

vel,

id est ut consolemur vobiscum,

alia littera,

per eam quae invicem est fidem vestram atque meam ;

quasi dicat :

Desidero vobis impertiri gratiam ad confirmationem,

quae confirmatio adeo est mihi grata,

quia id, scilicet vos confirmari, est me consolari in vobis.

Hoc ideo dicit,

quia, etsi congaudeat facilitati fidei illorum,

dolet tamen de non recta fide.

Aliena enim dolebat vitia, quasi sua.

Addit simul,

quasi dicat :

Haec consolatio mea fiet simul vobiscum,

quia et vos consolabimini.

Modo enim ego sum desolatus, sicut et vos, etsi non sentitis,

sed sic consolaremur simul.

Vel secundum aliam litteram sic potest legi, eodem sensu manente ;

quasi dicat :

Desidero venire, ut impertiar vobis gratiam ad confirmandos vos,

id est ut consolemur vobiscum.

Deinde per quid fiat consolatio,

subdit, consolari dico per eam fidem non utique novam,

sed vestram atque meam, quae est invicem, id est communis,

id est per hoc potest esse consolatio,

si unius eiusdemque fidei sumus in Christo ;

vel,

per eam fidem vestram atque meam quae est invicem,

id est quae per dilectionem operatur.

 

 

13. Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris gentibus.

 

Propositum et votum suum ostendit Apostolus,

quod quaedam illos scire non ambigit per eos fratres qui a Ierusalem vel a confinibus civitatibus,

causa aliqua sive religionis gratia Romam veniebant.

Cumque saepe vellet venire, et prohiberetur,

sic factum est, ut scriberet Epistolam,

ne diu in malo detenti difficilius corrigerentur,

quasi quis diceret :

Desideras venire, cur ergo non venis ?

Ait : Quia prohibitus sum, cum hoc proposuerim.

 

[Haimo]

Nolo autem, vel non arbitror, vos ignorare, fratres,

hoc,

scilicet quia saepe proposui, non solum volui venire ad vos,

et prohibitus sum venire, aliquibus impedimentis Deo id agente,

 

[Ambrosius]

sed putetis culpa vestra fieri, ut modo dignos vos paretis.

Non ergo otiose se prohibitum dicit, sed et causas morarum discernit, qui et hos ut se praeparent adhortatus est,

 

[Origenes]

ut audientes gratiam sibi spiritalem ministrandam fore,

dignos se efficerent a vitiis carnalibus abstinentes ad excipiendam eam.

Prohibitus sum dico usque adhuc, id est usque in praesens.

Per hoc ostenditur, id etiam esse curae Deo,

quo unusquisque apostolorum vel debeat ire, vel non debeat,

et quod dispensatione quadam, aliis quidem sinat praedicare verbum Dei, aliis prohibeat.

Fratres, autem eos vocat, non solum, quia renati erant,

sed etiam, quia erant inter eos qui recte sentirent, licet pauci ;

unde supra dixit, vocatis sanctis.

Ut aliquem fructum habeam in vobis, sicut et in caeteris gentibus,

quasi dicat :

Ideo desidero venire, ut habeam in vobis fructum,

id est ut vos fructificetis per meam praedicationem ;

vel,

ut habeam fructum aliquem in vobis,

id est ut ego aliquod praemium pro vobis acquiram.

Pro utilitate ergo communi, cupidum se veniendi ad hos declarat,

ut et hi salutem spiritualis gratiae consequantur, rectam habentes fidei professionem :

et hic fructum habeat apud Deum, ministerii sui.

Fructum habeam in vobis, dico, sicut et in caeteris gentibus.

Exemplo caeterarum gentium lacescit illos ad fidem rectam,

promptior enim, fit quis ad rem sibi traditam,

si illi multos videat assentiri.

 

 

14-15. Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum : ita quod in me promptum est, et vobis qui Romae estis evangelizare.

 

[Haimo]

Quasi dicat :

Ideo volo fructum habere in omnibus, quia debitor sum omnibus evangelizare.

Graecis ac barbaris, id est omnibus gentibus.

Graecos praeposuit,

quia ab eis omnis philosophia mundana exordium sumpsit ;

barbaros vero eos dicit, qui sunt quasi exleges,

qui nec Hebraei, nec Graeci, nec Latini sunt.

Et debitor sum evangelizare, sapientibus et insipientibus,

ut nemo de utroque populo excludatur.

 

[Ambrosius]

Sapientes vero dicit illos qui mundialibus rationibus eruditi erant,

insipientes qui illarum rerum imperiti sunt.

His autem omnibus se debitorem testatur, quia missus ad omnes ;

nulli enim gentium populo specialius debetur haec praedicatio,

quia ad hoc missus fuit,

ut omnibus praedicaret, qui ad hoc accepit doctrinam ut aliis traderet.

De Iudaeis autem tacet, quia magister gentium erat ;

et sicut aliis debeo,

ita et vobis qui Romae estis debeo evangelizare,

quia omnibus debitor sum.

Quod tale scilicet evangelizare vobis, in me promptum est.

Et si ego ad hoc paratus sum, ergo alterius culpa remansit.

Quamvis missum se dicat praedicare omnibus gentibus promptum tamen Romanis se asserit evangelizare,

apud quos regni Romani caput est, et sedes.

Ad membra enim pertinet, si caput inquietum non fuerit.

Ideo Romanorum pacem optat,

ut non multum se iactet Satanas,

et ut meliores sui operis fructus habeat.

 

 

 16. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.

 

Quasi dicat :

In me promptum est,

et vere, quia non erubesco Evangelium,

sicut illi qui falsa praedicant,

et qui crucem Christi putant ignominiam.

 

[Haimo]

Hoc enim dicto tangit eos qui non recte tradiderant ;

vel qui de cruce confundebantur,

de qua potius gloriari deberent cum ipso Apostolo.

Ideo non erubesco Evangelium,

quia ipsum Evangelium est virtus Dei,

id est virtutem Dei annuntiat, non infirmitatem ; sapientiam non insipientiam.

Quod enim infirmum Dei, fortius est hominibus ;

et quod stultum Dei est, sapientius est hominibus.

Vel Evangelium est virtus Dei, nobis credentibus, non aliis :

quia per doctrinam evangelicam peccatum dimittitur credenti,

et, cum res exigit, fiunt miracula quibus commendatur doctrina.

Quia enim incredibile videbatur quod praedicabatur,

ideo signis et prodigiis ab apostolis factis firmabatur,

ne diffiderent homines de his quae dicebant qui tanta faciebant.

 

[Ambrosius]

Nulli enim dubium est virtuti verba cedere.

Ideoque non se dicit Apostolus erubescere de Evangelio Dei ;

illos autem erubescere significat,

quia quod tradiderant, in reprehensionem veniebat,

nec quoquam virtutis testimonio firmabatur,

et discordabat, a doctrina evangelica et apostolica.

Evangelium igitur est virtus Dei,

quia invitat ad fidem,

et dat salutem omni credenti dum peccata remittit,

et iustificat,

ut a secunda morte detineri non valeat, signatus mysterio crucis.

Unde subdit :

Evangelium dico, valens in salutem omni credenti.

Quod vero dixit omni, determinat :

Iudaeo primum credenti,

et Graeco, id est gentili, quod in Graeco manifestum est.

In Graeco enim gentilem significat.

Quamvis autem praeponat Iudaeum causa patrum,

tamen et ipsum simili modo indigere dicit dono Evangelii Christi.

Si itaque et Iudaeus non iustificatur nisi ex fide Christi,

quid ergo opus est esse sub lege ?

 

[Hesychius]

Vel ita :

Iudaeo primum et Graeco,

quasi dicat :

Evangelium valet in salutem omni credenti ;

Evangelium dico, necessarium Iudaeo, et Graeco, id est gentili ;

sed primum, id est maxime Iudaeo.

Iudaei enim hanc Evangelii salutem et liberationem habebant necessariam valde, utpote etiam alios seducentes.

 

 

17. Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est : Iustus autem ex fide vivit.

 

[Haimo]

Quasi dicat :

Vere Evangelium est credenti in salutem,

quia est ei in iustitiam, quae est causa salutis,

quod clare ostenditur in ipso Evangelio.

Et hoc est quod ait : Iustitia enim Dei revelatur in eo, scilicet Evangelio.

Iustitia Dei est qua gratis iustificat impium per fidem sine operibus legis,

ut alibi dicit Apostolus :

Inveniar in eo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est.

Haec est iustitia Dei, quae in Testamento Veteri velata, in Novo revelatur ;

quae ideo iustitia Dei dicitur, quia impartiendo eam iustos facit.

 

[Ambrosius]

Hanc autem iustitiam Evangelium revelat, ipso effectu,

 

[Haimo]

scilicet dum dat fidem homini per quam iustificatur,

qui credit Deum iustum et veracem in promissis.

Revelat etiam hanc iustitiam Verbo,

dum in eo dicitur :

Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit,

 id est iustus.

 

[Ambrosius Magnus]

Vel iustitia Dei est,

quia quod promisit dedit,

quae iustitia revelatur, in eo qui credit se consecutum,

quod promiserat Deus per prophetas suos.

Qui enim hoc credit et confitetur, iustum Deum probat, et testis est iustitiae eius.

Et loquitur Apostolus hic contra Iudaeos,

qui negant hunc esse Christum, quem promisit Deus.

Secundum hoc, ita lege :

Bene dixi esse in salutem omni credenti,

quia in eo qui credit, sive Iudaeus sit, sive Graecus, revelatur iustitia Dei,

id est iustus apparet Deus et verax.

In eo vero qui non credit, iniustus videtur ;

negat enim veracem esse Deum,

qui non credit eum dedisse quod promisit.

Unde subdit :

Ex fide in fidem ;

quasi dicat :

Iustitia Dei revelatur, tendens ex fide Dei promittentis in fidem hominis,

qui credit ei,

quia in credente iustus apparet Deus.

Vel secundum alteram praemissam sententiam sic procede :

Iustitia Dei est ex fide,

haec autem iustitia fidei, est ei homini qui transit ex fide in fidem.

 

[Haimo]

Hoc dicit, propter omnes partes fidei,

ut omnis qui vult per fidem iustificari universos articulos Symboli habeat,

ut transeat Iudaeus et quicunque alius

ex fide Veteris Testamenti, ubi unus Deus colebatur,

in fidem Novi Testamenti, ubi Pater, et Filius, et Spiritus sanctus colitur,

ex fide primi adventus in fidem secundi,

ut utrumque credat

ex fide primae resurrectionis, quae est in anima,

in fidem secundae quae erit in corporibus ;

ex fide promissionis, in fidem redditionis,

ut credat Deum promisisse ac reddidisse, vel redditurum fore ;

ex fide praedicatorum in fidem populorum,

ut credat quod credunt maiores et minores ;

ex fide seminantium, id est prophetarum, in fidem metentium,

id est apostolorum transeat iustificandus,

vel transeundum fore intelligat de fide verborum et spei in fidem rerum et speciei.

 

[Haimo]

Est enim fides qua creduntur quae non videntur,

quae proprie dicitur fides.

Sed tamen etiam est fides rerum, qua non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur :

quod erit,

cum per speciem manifestam se contemplandam sanctis praebebit ipsa Dei sapientia.

Non ergo esset iustitia fidei,

nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus,

et credendo ad videndum perveniremus.

Dicit ergo iustitiam illi esse qui transit

ex fide verborum quibus credimus quae non videmus,

in fidem rerum qua credita obtinebimus,

scilicet

ex fide in qua ministratur Deo,

in illam ubi fruatur Deo, quae tamen improprie dicitur fides.

 

Et quia de fide fit mentio hic,

videndum est quid sit fides,

et quot modis accipiatur fides,

et de quibus sit.

Fides est virtus

qua creduntur quae non videntur, apparentia enim non habent fidem, sed agnitionem.

Fides enim est,

quod non vides credere.

Accipitur autem fides tribus modis

scilicet pro eo quod creditur, et est virtus ;

et pro eo quod creditur, et non est virtus ;

et pro eo quod creditur.

Fides enim qua creditur,

cum caritate virtus est,

et hoc est fundamentum omnium bonorum, in qua nemo perit.

Haec fideles facit, et vere Christianos.

Alia vero daemonum est, et nomine tenus Christianorum ;

nam et

daemones credunt, et contremiscunt.

Haec est, informis qualitas mentis,

quae dicitur informis,

quia sociam non habet caritatem,

quae est forma omnium virtutum.

Pro eo autem quod creditur accipitur fides,

sicut ibi :

Haec est fides catholica, quam nisi, etc.,

ita hic accipitur cum ait, ex fide in fidem.

Fidei enim quae creditur, id est Symboli fidei, multae sunt partes,

quarum aliquae sunt hic positae.

Eodem quoque modo accipitur fides,

cum dicitur fides catholica,

quasi quod universaliter ab omnibus credendum est.

 

Solet autem a quibusdam inquiri

utrum illa informis qualitas mentis

quae in malo dicitur Christiano fides, qua universa credit, quae verus Christianus credit,

accendente caritate, remaneat, et fiat virtus,

an ipsa eliminetur,

et alia succedat qualitas quae virtus sit.

Ad quod potius divinum oraculum implorandum videtur, quam aliquid a nobis diffiniendum.

Utrumlibet tamen sine periculo dici potest.

Est autem fides de bonis, et de malis, et de praeteritis, et de praesentibus, et de futuris.

 

[Ambrosius]

Spes autem de futuris tantum, et de bonis.

Sicut scriptum est :

convertit se Apostolus ad exemplum prophetae Habacuc,

 

[Augustinus]

ut declaret olim ostensum non iustificari hominem per legem apud Deum, sed per fidem ;

quasi dicat :

Ex fide est iustitia,

et ita ex fide est salus, non ex lege,

sicut scriptum est in Habacuc : Iustus autem ex fide vivit.

Sic expone : Iustus est ex fide, omnis qui iustus est,

 

[Augustinus]

et ita, vivit, non vita ista quae praesens est,

sed futura, id est aeterna, quae est merces fidei.

Merces enim fidei est videre quod credidimus antequam videremus.

Sciendum autem aliter esse in Habacuc quam hic posuit Apostolus.

In Habacuc enim ita est :

Iustus autem meus, ex sua fide vivet.

Sed et hoc,

et alia plura testimonia quae ponit ab Hebraicae veritatis translatione, qua nunc utimur,

videntur discordare.

Quod ideo est,

quia aliquando sumit a LXX Interpretibus,

aliquando, sicut loquens eodem spiritu quo prophetae,

sensum sumit tantummodo suis utens verbis suaque dispositione.

 

 

18-19. Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis revelavit.

 

Commendata pietate fidei, qua iustificati grati Deo esse debemus,

contrarium detestando, id est impietatem,

subinfert,

quod gentiles inflati, et leves in idolorum figmenta tanquam deciderunt,

ubi non requiescerent, sed confracti desilirent in lapides.

Hic enim specialiter aggreditur gentiles, secundum priorem statum,

quia iactant bonam naturam, et excusant turpitudines per ignorantiam.

Econtra autem Apostolus dicit eos,

et prius habuisse notitiam, et perdidisse per culpam,

et bonam naturam sibi ipsis a Deo relictam in omnia mala praecipitatam.

Quasi dicat :

Ex fide est iustitia, et inde, salus,

quia ex impietate est iniustitia,

et inde ira, id est poena,

et hoc revelatur in Evangelio Dei,

et hoc est : Revelatur enim in Evangelio, ira Dei, id est poena.

Quoties ira Dei legitur,

non perturbatio animi eius est intelligenda,

sed iudicium quo irrogatur poena pro peccato.

 

[Haimo]

Dei, dico, venturi de caelo ad iudicium ;

ira, dico, processura super omnem impietatem et iniustitiam.

Non dicit super omnes impios,

sed quod plus est super omnem impietatem et iniustitiam,

id est super omnes impietatis et iniustitiae partes.

 

[Origenes]

Impietas est in Deum peccare, iniquitas in homines.

Vel impius pro infideli hic ponitur,

id est a pietate religionis alienus, sicut idololatra.

Iniquus vero dicitur qui pravitate operis ab aequitate discordat.

 

[Haimo]

Et est sensus :

Vindicta Dei de caelo venturi ad iudicium vivorum,

et mortuorum in Evangelio manifestatur ventura super omnem impietatem et iniustitiam.

 

[Ambrosius]

Vel ita lege :

Ira Dei, ventura super omnem impietatem et iniustitiam, revelatur de caelo.

Quod accusat eos quia indicavit eis Creatorem vel Salvatorem.

Ex ipsa enim caeli fabrica iratus illis Deus ostenditur,

qui ideo tam pulchra astra condidit,

ut ex his quantus et quam admirabilis Creator eorum est possit agnosci, et solus adorari.

Reum igitur facit Apostolus gentilem per legem naturae,

per quam potuit deprehendere fabrica mundi testificante auctorem Deum solum diligendum ;

sed iniustitia et impietas in eis apparet,

dum haec videntes dissimulant a veritate, non fatentes unum Deum.

Unde subdit :

 

Eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent,

quasi quis diceret :

Cur est eis ira Dei de impietate, cum non cognoverunt Deum ?

Ad quod respondet,

merito est eis ira,

quia poterant quidem cognoscere Deum,

et aliqui etiam eorum partim cognoverunt,

sed sibi tollunt malentes morari iniuste in sua voluptate.

 

[Haimo]

Sic lege litteram :

Hominum, dico, eorum qui veritatem Dei,

id est veram de Deo cognitionem detinent,

cum sponte se eis offerat ;

ipsi dico manentes in iniustitia,

id est in opere malo.

Bonum est quod tenent, sed malum est ubi tenent.

Veritatem enim tenent, sed in iniquitate.

Invenisti enim Deum, o tu gentilis, o philosophe, et colis idolum ;

invenisti veritatem, et ipsam detines in iniustitia ;

et quod per Dei opera cognovisti, per hominis opera perdidisti.

Totum considerasti rerum ordinem,

et non vis attendere quod mundus opus Dei sit ;

idolum opus fabri.

Si faber idolo sicut dedit figuram, daret et cor, ab ipso idolo faber adoraretur.

Quomodo ergo homo faber tuus Deus non est, si homo idoli faber est ?

Quis est Deus tuus qui fecit te ? Quis est Deus fabri ? Qui fecit illum.

Ergo si idolum cor haberet, nonne fabrum adoraret qui fecit illud ?

Ecce quomodo detinent veritatem Dei in iniustitia.

Occurrebat autem Apostolo, ut ei diceretur :

Unde illi veritatem detinent, ad quos locutus non est Deus ?

Nec legem acceperunt, sicut populus Israel ?

Respondet,

et ostendit unde : Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis : Deus enim revelavit illis.

Quasi dicat :

Vere detinent veritatem Dei,

qua hoc Dei quod notum est, id est quod de Deo noscibile est,

manifestum est in illis, ductu rationis ;

quasi dicat :

In se habent unde noscere possint.

Quod cognoscibile est de Deo, scilicet naturalem rationem.

Ideo dicit quod de Deo cognoscibile est,

quia multa sunt quae de Deo per naturam sciri non possunt,

ut de mysterio redemptionis et incarnationis.

 

[Origenes]

Notum Dei est,

hoc quod ex huius mundi dispositione, et naturali ratione assequi possumus.

Ignotum vero Dei, est ratio substantiae eius, vel naturae,

quae omnem latet creaturam.

Similiter et mysterium humanae liberationis.

 

[Ambrosius]

Et vere manifestum est in illis quod est noscibile de Deo,

quia non solum ratio naturalis ad hoc profuit,

sed et Deus illis revelavit, vel manifestavit per opus suum, per quod eos adiuvit.

Hoc dicit,

ne sola natura sufficere videretur.

Ut enim Deus,

qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri,

opus fecit quod opificem visibilitate sui manifestavit,

ut per certum incertum posset sciri,

et ille esse Deus omnium crederetur qui hoc fecit quod ab his impossibile est fieri.

Haec philosophi nobiles quaesierunt,

quasi interrogantes creaturas de Creatore,

et omnium specie ac dispositione quasi voce respondente ex arte artificem cognoverunt.

 

 

20-23. Invisiblia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt ; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt ; et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.

 

Ostendit quid de Deo, et quomodo scire potuerunt,

et quasi quis quaereret, quomodo potuit id quod notum est Dei,

manifestum esse in illis qui non acceperunt legem,

subdit : Invisibilia enim, etc.

Et notandum quia

cum Deus una sit et simplex essentia, nec ex diversitate aliqua constet,

pluraliter tamen dicit, invisibilia ;

quia pluribus modis per ea quae facta sunt cognoscitur,

scilicet quod aeternus, ex perpetuitate creaturarum ;

omnipotens, ex magnitudine creaturarum, et huiusmodi.

Ex quorum etiam gubernatione virtus eius conspicitur ;

et ex eo quod omnia replet, eius divinitas, id est bonitas, intelligitur.

Et hoc est quod ait :

Vere quod Dei notum est manifestum est in illis.

Enim, id est quia, invisibilia ipsius,

id est ipse natura invisibilis intellecta, non corporea, vel imaginaria visione,

sed tantum intellecta ea vi mentis, quae dicitur intellectus.

Intellecta, dico, per ea quae facta sunt,

et si non per legem scriptam quam non habuerunt,

conspiciuntur a creatura mundi, id est ab homine, non solum ab angelis.

 

[Haimo]

Homo vero creatura mundi dicitur per excellentiam,

quia excellit inter alias creaturas,

vel quia convenientiam habet cum omni creatura.

Est enim localiter in loco, ut quodlibet corpus ;

sentit cum animalibus, intelligit cum angelis.

Unde in Evangelio Dominus ait :

Praedicate evangelium omni creaturae,

id est homini.

Et attende quod ait :

Ipsa invisibilia intellecta per ea quae facta sunt,

quia per caelum et terram, et alias creaturas,

quas immensas et perpetuas esse intellexerunt,

ipsum Conditorem incomparabilem, immensum, aeternum mente conspexerunt.

Viderunt enim summi philosophi,

quos caeteris non immerito fama atque gloria praelatos cernimus, nullum corpus esse Deum :

et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum.

Viderunt etiam quidquid mutabile est, non esse summum Deum ;

et ideo animam omnem mutabilesque spiritus transcenderunt.

Deinde viderunt omnem speciem in re quacunque mutabili, quae naturaliter est,

omneque universi mundi corpus non posse esse nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est,

quia non aliud est illi esse, aliud vivere, aliud intelligere, beatum esse ;

sed quod est illi vivere, intelligere, beatum esse, hoc est illi esse.

Propter hanc incommutabilitatem, et simplicitatem intellexerunt eum,

omnia ista fecisse, et a nullo fieri potuisse.

Consideraverunt enim quidquid est in substantiis, vel corpus esse, vel spiritum ;

meliusque aliquid spiritum esse, quam corpus ;

speciemque corporis esse sensibilem ;

spiritus vero speciem intelligibilem et intelligibilem speciem sensibili praetulerunt.

Sensibilia dicimus, quae visu factuque corporis sentiri queunt ;

intelligibilia quae conspectu mentis queunt intelligi.

 

Cum igitur in eorum conspectu corpus et animus magis minusque speciosa essent ;

si autem omni specie carere possent, nulla omnino essent,

viderunt esse aliquid ubi esset prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis

atque ibi esse rerum principium rectissime crediderunt,

quod factum non esset, et ex quo cuncta facta essent :

atque sic invisibilia Dei intellecta per ea quae facta sunt conspiciuntur.

Sed mirum est quod dixit esse invisibilia ;

et rursus dixit, conspiciuntur ;

sed addendo intellecta, determinatur modus visionis.

Tria enim genera visionis in Scripturis inveniuntur.

Est enim visio corporalis, spiritualis vel imaginaria, et intellectualis.

De tertio genere est ista visio, quam hic commemorat Apostolus.

Hac enim visione videtur Deus,

cum per pietatem fidei, et agnitionem morum optimorum corda mundantur.

Vel ita lege litteram :

Vere quod notum est Dei, manifestum est in illis,

quia invisibilia ipsius mundi conspiciuntur,

id est intellectu mentis capiuntur,

per ea quae facta sunt a creatura mundi, id est a constitutione mundi.

Et ut omnino impietas excusari non possit,

adiecit :

Virtus quae omnia gubernat, conspicitur per ea quae facta sunt, et divinitas,

 

[Ambrosius]

id est bonitas Dei quae omnia replet,

similiter per eadem conspicitur.

 

[Haimo ; Augustinus]

Vel sicut quidam volunt potest hic intelligi Trinitas

ut per invisibilia intelligatur Pater ; per virtutem, Filius ; per divinitatem, Spiritus sanctus :

ut sit sensus, invisibilia ipsius, id est Pater ; sempiterna quoque virtus eius, id est Filius, et divinitas, id est Spiritus sanctus,

intellecta conspiciuntur per ea quae facta sunt a creatura mundi.

Secundum hoc videtur quod per ea quae facta sunt illius summae Trinitatis notitiam habuerint gentium philosophi.

Alibi vero dicit Augustinus philosophos non pertigisse usque ad notitiam tertiae personae, scilicet Spiritus sancti,

in illo videlicet loco super Exodum,

ubi magi Pharaonis defecerunt in tertio signo, non in primo vel secundo,

quia summi gentium philosophi, inquit,

πέρὶ τοῦ ἀγαθοῦ, id est de summo bono, scilicet Patre,

et de νοῦ, id est mente eius, scilicet Filio, philosophati sunt.

Sed in tertio signo defecerunt magi,

quia usque ad tertiam personam non valuerunt pervenire philosophi.

Quomodo ergo hic dicitur, quod tres personas per facta intellexerunt, vel cognoverunt ?

Ad quod dicimus eos hanc distinctionem summae Trinitatis,

quam fides Catholica profitetur nullatenus habuisse,

vel habere potuisse absque doctrinae, vel internae inspirationis revelatione.

Fit enim revelatio tribus modis, per opera, per doctrinam, per inspirationem.

Revelavit eis Deus per opera veritatem, sed non per doctrinam vel per inspirationem.

Viderunt ergo de longinquo veritatem, sed non appropinquaverunt per humilitatem.

 

[Augustinus]

Non ergo illas tres personas ideo dicuntur intellexisse,

quod eas distincte veraciter et proprie intellexerint :

sed quia illa esse cognoverunt in Deo,

quae illis tribus personis in sacra Scriptura frequenter solent distinctim ac specialiter attribui,

scilicet potentia, sapientia, bonitas.

Potentia enim Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui sancto saepe attribuitur :

tum una eademque sit potentia, et sapientia, et bonitas trium personarum,

et tres illi eadem bonitas, sapientia et potentia sunt :

quod quare fiat, non est otiosum inquirere.

Sicut enim ex motibus et administratione corporis animam, quam non vides, intelligis,

sic ex administratione totius mundi, et regimine omnium Creatorem intellexerunt.

 

Ita ut sint inexcusabiles.

Illos quippe inexcusabiles Scriptura dicit,

quos non latet veritas, et in eis perseverat iniquitas.

De hoc,

scilicet quia cum per naturalem rationem et creaturae revelationem cognovissent Deum,

 

[Haimo, Ambrosius, Augustinus]

usque adeo ut faterentur unum principium esse,

a quo omnia initium sortita sunt,

non sicut Deum glorificaverunt, bene vivendo et colendo ;

aut, id est et, gratias non egerunt, de cognitione,

sed sibi attribuerunt, in quo vani et falsi fuerunt.

Unde subdit : Sed evanuerunt in cogitationibus,

putantes se aliquid esse, cum nihil sint, quod vere vanitas erat.

Cogitationibus dico suis, quae scilicet a se ipsis sunt, non a Deo.

Et ideo, scilicet

quia Deum non glorificaverunt,

cor, id est ratio eorum,

quia ab eis credita est esse, obscuratum est, tumore superbiae obdurante,

ita ut sit insipiens, id est paulatim usque ad insipientiam cor eorum deductum est.

Nebula enim erroris contexit cor illorum,

quia cum Creatorem ex creaturis cognovissent,

nec sicut Deum glorificassent, amplius obtusi sunt.

Unde obscuratum est cor eorum ?

Ecce ex hac superbia, dicentes ore vel corde, se esse sapientes a se non a Deo,

stulti facti sunt in Deum.

Ecce illa duo quae dixerat, hic aperte signat,

scilicet quomodo evanuerunt, quod ostendit,

ibi, dicentes se esse sapientes, ubi culpa monstratur ;

et quomodo obscuratum est cor eorum,

ibi, stulti facti sunt, quod est vindicta.

Sapientes enim in naturis rerum, stulti facti sunt in Deo.

 

[Ambrosius]

Investigabant enim rationem physicam, perscrutantes cursus siderum et quantitates elementorum ;

Deum autem eorum spernebant.

Ideoque stulti sunt.

Si enim haec laudanda sunt, quanto magis Creator illorum ?

Viderunt ergo quo veniendum esset,

sed ingrati ei qui illis praestitit ut viderent,

sibi voluerunt attribuere quod videbant ;

et facti superbi, amiserunt etiam quod videbant ;

elisi sunt, vel caecati sunt, quia superbi erant.

Superbia caput peccati est,

de qua dictum est :

Initium omnis peccati superbia est.

Superbierunt autem dicentes se esse sapientes.

Non debebant sibi arrogare quod Deus donaverat,

nec se iactare ex eo quod non a se ipsis, sed ab illo habebant.

Quod utique illis credendum fuit,

ut ad hoc tenendum

quod videre poterant, ab illo sanarentur qui dederat ut viderent.

Si enim hoc facerent, humilitatem servarent,

et possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaerere.

Quia vero superbia erat in eis, obumbravit eos caecitas.

Quod enim curiositate invenerunt, per superbiam perdiderunt.

Quod enim Deus dederat gratis, tulit ingratis.

Et conversi sunt a veritate, ad idola et simulacra, et ad culturas daemoniorum :

et adoraverunt creaturam, contempto Creatore.

Unde subdit : Et mutaverunt.

Ecce quomodo obscuratum est cor eorum,

ut videlicet maiestatem invisibilis Dei, quem ex creaturis cognoverant, non in homines,

sed (quod peius est et inexcusabile crimen), in similitudinem hominum immutarent,

ut forma corruptibilis, Deus ab eis vocetur,

hoc est simulacrum hominis,

ut quos vivos hoc nomine donare non audeant,

mortuorum imagines in gloriam Dei reciperent.

Quanta hebetudo ! Quanta est stultitia eorum, apud quos plus potest imago quam veritas !

et potiores sunt mortui quam vivi ! A vivo enim Deo recedentes, mortuis favent.

 

[Ambrosius]

De quorum numero et ipsi sunt, sicut in libro Salomonis dicitur :

Mortuus mortuum fingit, operibus iniquis.

Lege litteram, quasi dicat :

Non solum sensu et cogitatione peccaverunt, sed etiam opere.

Et id est quia,

gloriam incorruptibilis Dei, id est culturam debitam Deo, qui incorruptibilis est,

mutaverunt, quantum ad se, prius,

in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, id est in imaginem eius cui erat assimilata.

Et, postea, in similitudinem imaginis volucrum.

Ecce maior hebetudo et, inde, quadrupedum, et deinde serpentium.

 

[Augustinus]

Haec dixit ad cumulum hebetudinis ostendendum.

Sic enim Dei maiestatem et gloriam minuerunt,

ut horum quae minima et parva sunt similitudini, Dei honorificentiam darent.

Hic ergo damnat simulacra impiorum

in quibus alii solem, alii terram, alii homines mortuos, et huiusmodi plura venerabantur.

Ideo autem dicit,

in similitudinem hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium,

quia horum simulacra diversis temporibus a Romanis colebantur.

Mos enim fuit ab antiquo Romanis adorare simulacra hominum,

ut Romuli, Iovis, et aliorum, et maxime ab adventu Aeneae in Italiam.

Volucrum autem et quadrupedum, et serpentium simulacra coluerunt,

ex quo Alexandria ab Augusto victa est, et Romae subiugata.

 

 

24-25. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

 

Hic item vindicta Dei contra eos ostenditur.

 

[Augustinus, Ambrosius]

Quia enim ad iniuriam Creatoris Dei, figmenta et similitudines rerum deificaverunt,

traditi sunt illudendi desideriis carnis,

non ut illa gererent quae nolebant,

sed ut illa perficerent quae desiderabant.

 

[Origenes]

Tradere autem est permittere, non incitare aut immittere.

Praecedentibus quippe culparum causis,

iure et merito deseruntur a Deo hi qui veritatem Dei in iniquitate detinent,

et Creatoris gloriam creaturae attribuunt,

et per hoc deseruntur, et traduntur desideriis.

Ista vero peccata,

quia de superbia sunt, non solum peccata, sed etiam supplicia sunt.

Omne quippe peccatum quod tamen citius poenitendo non tegitur,

aut peccatum est, et causa peccati ;

aut peccatum, et poena peccati.

 

[Gregorius.]

Peccatum namque quod poenitentia non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit.

Unde fit ut non solum peccatum sit, sed et causa peccati.

Ex illo quippe culpa subsequens oritur.

Peccatum vero quod ex peccato oritur,

non solum peccatum, sed et poena peccati est,

quia iusto iudicio Deus cor peccantis obnubilat,

ut praecedentis peccati merito, etiam in alia cadat.

Quem enim liberare noluit, deserendo percussit,

et hoc est quod ait :

Propter quod,

 

[Haimo]

scilicet propter idololatriam,

et quia cultum et religionem Dei imaginibus tradiderunt,

Deus tradidit illos,

id est subtrahendo gratiam tradi permisit.

Nihil enim absque eius permissione fit, etiam in malis.

Ista utique obscuratio, vindicta, et poena iam fuit,

et tamen per hanc poenam,

id est per cordis caecitatem quae fit deserente luce sapientiae,

in plura et graviora peccata collapsi sunt.

Tradidit, dico, prius in desideria cordis,

cordis dico ; quod erat eorum, id est a Deo sibi ipsis relictum,

a quibus sic paratum fuit, non a Deo,

et post ea tradidit illos in immunditiam, id est in actum immunditiae,

ut ipso actu operarentur turpitudinem tantam,

ut afficiant corpora sua contumeliis, quantum ad naturam,

id est ut corpora naturaliter repugnantia, quadam vi applicarent,

et vitio aptiora facerent.

 

[Augustinus]

Et ostenditur hic item vindicta,

qua traditi sunt, non modo in desideria prava,

sed et in immundas actiones et contumeliosas,

quibus afficiunt et inficiunt corpora sua.

Ipsi dico habentes haec, in semetipsis, id non aliunde, sed a semetipsis.

Non enim habet homo haec a Deo, sed dicitur his tradi,

quia desertus a Deo cedit his atque consentit : vincitur, capitur, trahitur, possidetur.

A quo enim quis victus est,

huic et servus addictus est ;

et fit peccatum consequens poena praecedentis peccati.

Vel ita,

afficiant cor, ipsi dico agentes,

contumeliis in semetipsis, id est in suo sexu, masculi cum masculis, feminae cum feminis.

Diligenter animadvertendum est quod hic,

et subsequenter ait : Tradidit Deus,

 

[Augustinus]

qui hominum malitiam non facit, intentator enim malorum.

Qui ergo dicit Deum homines ad ista non cogere,

sed dignos deseri tantum deserere, verissime dicit.

Deserit autem Deus non apponendo gratiam, vel appositam subtrahendo.

Manifestum est enim Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas voluntates eorum quocunque voluerit,

sive ad bona pro misericordia sua, sive ad mala pro meritis eorum ;

 

[Ambrosius]

iudicio utique suo,

aliquando aperto, aliquando occulto semper autem iusto.

Et nota

quod dicitur Deus operari in cordibus hominum ad inclinandam voluntatem eorum ad malum :

quod non ita intelligendum est,

quasi Deus malitiam impertiat,

sed quia sicut apponit gratiam, unde inclinatur hominum voluntas ad bonum,

ita subtrahit a quibusdam, qua subtracta incurvatur voluntas eorum ad malum.

 

Quia [25] 

commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

Hic exsequitur latius per partes culpam eorum, et poenam, ut comparet invicem,

et est hic repetitio praedictorum.

 

[Augustinus]

Ostendit enim per partes eos mutasse gloriam Dei,

scilicet quod Deum putaverunt qui non erat,

et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori.

Et exsequitur subsequenter partes immunditiae,

scilicet quod feminae in feminas, masculi in masculos turpitudinem operabantur ;

in quibus comparat poenam culpae,

ut sicut contra naturam creantem peccaverunt,

ita in natura propria punirentur,

unde concludit in subsequenti sic :

Et mercedem erroris quam oportuit, etc.,

quasi dicat :

Illi afficiunt, id est deturpant corpora sua.

Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium,

 

[Ambrosius]

id est id quod de Deo verum est,

dederunt idolo, scilicet quod sit Deus ;

et dicit hic veritatem Dei,

quod supra vocavit gloriam Dei.

Veritas quippe Dei est gloria Dei.

Veritatem Dei tenere, est unum Deum colere ;

veritatem in mendacium convertere, est creaturae servire pro Creatore.

Vera enim religio in unius constat veri Dei servitio.

Ipsa namque veritas verus Deus est.

Ipsa enim una veritas est, una vere divinitas,

et ita non possunt duo veri dii veraciter dici,

sicut ipsa una veritas naturaliter non potest dividi.

Verum itaque Deum colere, veroque Deo servire,

non est utique veritatem Dei in mendacium commutare.

 

[Ambrosius]

Ille autem Dei veritatem commutat in mendacium,

qui Deo non vero aestimat serviendum.

Commutaverunt ergo veritatem Dei in mendacium,

dum nomen Dei qui verus est,

dederunt his qui non sunt dii.

Lapidibus enim et lignis atque metallis auferentes quod sunt, dantes quod non sunt,

ut Dei veritas sit mendacium,

ut quando lapidem dicunt Deum esse, non enim negant Deum,

sed serviunt creaturae potius quam Creatori :

hoc est mutare verum in falsum.

Ut enim viderentur digne haec colere, Dei nomen et honorem eis imposuerunt.

Veritas quippe creaturae a Deo est, sed non est Deus,

quam illi in mendacium convertunt, creaturas tanquam Creatorem colentes.

Sed ne quis dicat :

Non colo simulacra,

sed res eorum, ut solem et lunam, et huiusmodi, addit,

et coluerunt creaturam, diligenter orando eam ;

sed et servierunt actibus creaturae.

 

[Ambrosius]

Hic damnat ea quae in simulacris intelligebant.

Servierunt, dico, creaturae potius quam Creatori, quasi illud esset melius.

Qui tamen licet ab illis privetur honore suo,

est benedictus, id est super omnia exaltatus,

et hoc, in saecula, id est sine fine. Amen.

Quasi dicat :

Hoc est verum, quod Deo vero est benedictio in saecula.

Diis autem gentium ad tempus impietas dat honorem,

ideoque quod illi dicunt, est falsitas.

 

 

26-27. Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes.

 

Iterum hic vindicta repetitur.

Quasi dicat :

Et quia ita peccaverunt in naturam creantem,

propterea tradidit illos Deus, id est tradi permisit.

Hic item vindicta repetitur sicut ante repetiit culpam.

In passiones ignominiae, id est voluptates carnis,

quae etsi delectant, sunt passiones naturae non nominandae.

 

[Haimo]

Ignominia eorum dicitur quasi sine nomine dignitatis.

Inde ignominiosus, qui desinit habere dignitatis nomen, dum in aliquo crimine deprehenditur.

Tradidit ergo illos Deus prius in passiones ignominiae,

id est in ardorem libidinis, quae est passio naturae, nec nominanda.

Postea tradidit in ipsum actum libidinis, et vere.

Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum viri legitimi

in eum usum qui est contra naturam, inter se, scilicet agentes.

 

[Haimo]

Naturalis usus est ut vir et mulier in uno concubitu coeant ;

contra vero naturam, ut masculus masculum polluat, et mulier mulierem.

Si quis vero relicta coniuge aliam cognoverit, turpitudinem operatur, et peccat ;

sed non est contra naturam.

Qui vero et cum ipsa coniuge alio modo quam decet dormierit, contra naturam operatur.

Similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis invicem :

ecce peccata voluntatis.

Desideriis, dico, suis, quae scilicet a se sunt, non a Deo.

 

[Ambrosius]

Haec irato Deo propter idololatriam humano generi provenisse, testatur Apostolus,

ut femina feminam, masculus masculum turpi desiderio ad usum appeteret indebitum.

Quod enim est mutare naturalem usum, in eum qui est contra naturam,

nisi sublato usu concesso aliter uti quam concessum est,

cum illa pars corporis non habeat huiusmodi usum datum a natura.

Quod enim habet homo concessa et licita,

in alium ordinem conversa, et aliter facta, quam sunt concessa,

peccatum sunt.

Si iam putas, o Iuliane, Apostolum ex hoc laudasse libidinem,

quia usum feminae dixit esse naturalem, omnem profecto usum feminae laudare compellis.

At per hoc, et ea quae committuntur cum feminis stupra laudabis,

quia et illic utique usus naturalis est, quamvis damnandus,

quia legitimus non est.

Unde et filii non legitimi,

sed naturales vocantur, qui inde nascuntur.

Non ergo concupiscentiam carnis in illo verbo laudavit Apostolus,

sed naturalem usum appellavit illum usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.

Nec dixit usum coniugalem, sed naturalem,

eum volens intelligi qui fit in membris ad hoc creatis,

ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri.

Ac per hoc cum eisdem membris aliquis, etiam meretrici miscetur, naturalis usus est,

nec tamen laudabilis, sed culpabilis,

ab ea vero parte corporis quae non ad generandum est constituta.

Si etiam quis cum uxore utatur, contra naturam est et flagitiosum.

Masculi in masculos.

Quasi dicat :

Non tantum exarserunt, sed etiam masculi fuerunt turpitudinem operantes actu in masculos.

Et ita fuerunt recipientes mercedem erroris sui,

id est pro errore suo, quam oportuit,

scilicet quae peccato congrua fuit, id est receperunt vindictam dignam culpa.

 

[Ambrosius, Augustinus]

Quantum enim idololatria per impium et gravissimum delictum,

tantum et compensatio eius horrenda et persordida est passio quam receperunt.

In semetipsis, scilicet in natura sua vindicantes Deum,

id est vindictam Dei sustinentes in suo sexu,

scilicet deformitatem operantes.

Et nota quod dicit eos oportuisse istam mercedem recipere.

Hic utique vides causam propter quam traditi sunt sine ulla ambiguitate monstratam.

Dixit enim quid mali ante fecissent,

et postea adiunxit : Propterea tradidit, etc.

Proinde praecedentis haec est poena peccati, et tamen ipsa peccatum est.

Iudicio enim iustissimo Dei traditi sunt, sive deserendo, sive alio modo explicabili, vel inexplicabili.

In passiones ignominiae, ut crimina criminibus vindicarentur,

et supplicia peccantium non tamen sint tormenta, sed etiam vitiorum incrementa.

Sed istas pauci vident poenas.

 

Propterea eas maxime commemorat Apostolus, enumerat multa quae peccata sunt, et poenae peccati.

Inter primum enim peccatum apostasiae,

et ultimam poenam ignis aeterni,

media quae sunt, et peccata sunt, et poenae sunt.

 

 

28-31. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt ; repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione absque foedere, sine misericordia.

 

Et sicut,

vel quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum.

 

[Ambrosius]

Ecce item quia nondum resipiscunt in alia cadunt pro eadem culpa.

Per hoc autem quod dicit,

sicut, poenam peccato assimilat,

ut sicut peccaverunt in sensu Dei,

arbitrantes Deum nescire mala sua,

sic puniti sunt in proprio sensu.

Et hoc est et sicut probaverunt,

id est putaverunt, Deum non habere in notitia peccata hominum,

ita tradidit illos in reprobum sensum, etc.,

vel ita, ut legitur ibi, quia non, sicut, hoc modo.

Et quia non probaverunt Deum habere in notitia sua,

id est quia non noverunt Deum, quod ratio probabat eis.

Vel,

quia probaverunt, id est putaverunt, Deum non habere in notitia mala,

id est Deum nescire vel negligere mala hominum,

ideo tradidit illos Deus in reprobum sensum,

 

[Origenes]

scilicet ut nihil intelligant, nisi quod a probitate remotum est,

quos sua caecitas a veritatis lumine funditus excludit.

Tradidit, dico, ut faciant opere ea, quae non conveniunt rationi.

Illos dico repletos omni iniquitate, quasi non parum habentes.

Deinde enumerat iniquitatis partes, ut apertius accuset.

Illos dico repletos malitia.

Malitia est quando damnum molitur quis alicui.

Fornicatione. Fornicatio est omnis usus carnalis commistionis praeter legitimum concubitum.

Avaritia. Avaritia est multum acquirere nec superflua pauperibus erogare.

Nequitia. Nequitia est temeritas, quando quis audet quod nequit ;

vel, nequitia est intemperantia sui.

Illos dico plenos invidia, id est dolore alieni boni.

 

[Haimo]

Invidus enim dicitur qui alterius felicitate torquetur,

et sic scinditur in duplicem passionem,

cum aut quod ipse est alium esse non vult, aut alium videns meliorem,

dolet se non esse consimilem.

 

Homicidiis, pluraliter dicit, quia sunt homicidia actus et voluntatis.

Contentione. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris.

Dolo. Dolus est quando aliud simulatur, et aliud agitur.

Malignitate. Malignitas est mala voluntas cum ultra non potest, vel de beneficiis gratiam non referre.

Susurrones, inter amicos discordias seminantes.

Detractores, qui aliorum bona negant vel invertunt,

et ne levia putentur susurratio et detractio,

quia in verbis sunt, addit de eis :

Deo odibiles, et contumeliosos, qui dictis vel factis contumelias et turpia inferunt.

Superbos in honoribus.

Elatos. Elati sunt illi qui nolunt pati priorem vel parem.

Inventores malorum, qui novum genus mali cuiuscunque inveniunt verbo vel opere.

Parentibus, carnalibus vel spiritualibus, non obedientes, scilicet feris indomitiores.

Insipientes, id est non discernentes inter bonum et malum.

Incompositos, habitu vel incessu.

Incompositio corporis indicat qualitatem mentis.

Sine affectione, id est sine dilectione proximi.

Absque foedere, id est sine societate,

sine misericordia, quia non compatiuntur miseris.

 

 

32. Qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

 

Qui cum iustitiam, etc.

Item,

hic ostendit eos ulterius cadere, dicens,

qui tales cum cognovissent prius ratione.

Iustitia Dei, id est iustum Deum.

Non tamen intellexerunt,

hoc scilicet quoniam qui talia agunt, digni sunt morte aeterna.

Ne putarentur his poenis praedictis tantum affligi, quibus delectantur,

addit hic ultimam mortem aeternam.

Et non solum qui faciunt ea, digni sunt morte,

sed etiam qui consentiunt facientibus,

ut nullus excusetur.

 

[Ambrosius]

Consentire est tacere cum possis arguere, vel errorem adulando fovere.