Ad II Timotheum II — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT II
1-9. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quae est in Christo Iesu, et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certaverit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum.
Tu ergo. Quasi dicat : Quia illi sunt aversi, et exemplum habes illius Onesiphori, tu ergo, fili mi, confortare, et magis exemplo Onesiphori, in gratia fidei et sapientiae in te servanda, et aliis annuntianda, quae data est in Christo Iesu, et etiam coadiutores constitue. Unde subdit : Et quae audisti a me confirmata per multos testes, scilicet per prophetas, haec commenda hominibus fidelibus, id est sanae fidei, qui idonei erunt, vita et scientia et facundia, et alios docere. Illis enim debet committi praedicatio Dei qui apti sunt illi officio. Et tu ipse, labora in praedicando Evangelio contra hostes fidei, sicut bonus miles Christi. Si autem bonus miles esse vis, non implices te saecularibus negotiis, quia nemo in spiritualibus militans Deo, qui non potest dividi duobus contrariis servis, sicut nemo potest servire duobus dominis, implicat se saecularibus negotiis quibuslibet. Vel specialiter negotium saeculare appellat, ut quasi mercatum faciens quis de spiritualibus carnalia quaerens. Et est haec diffinitio boni militis : ut ergo sit bonus miles non implicet se saecularibus negotiis.
Hoc ideo dicit Apostolus scribens Timotheo, ne forte cum indigeret Timotheus, et nollet victu quotidiano ab eis sustentari quibus Evangelium ministrabat, nec in opere corporali laborare posset, aliqua negotia sibi quaereret quibus animi eius implicarentur. Nam et illa negotia sunt saecularia, cum animus occupatur colligendae cura pecuniae sine labore corporis, ut faciunt negotiatores, et huiusmodi. Cura enim non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine. Quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet, dicens, nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat ei, scilicet Deo. Cui se probavit, id est devovit, et per praeterita in electione probabilem ostendit. Nam et qui. Quasi dicat : Ideo labora sicut bonus miles, vel ideo nemo se implicet saecularibus negotiis, quia aliter non datur corona nisi legitime militet, ut in agone sit. Nam et ille qui certat in agone quolibet, non coronabitur, nisi legitime certaverit, id est prout expetit lex agonis, quod nemo potest nisi ab omnibus quae illum agonem impedire possunt abstineat. Et quasi ille quaereret : Unde ergo vivam, cum fodere non possim, et mendicare confundar ? subdit : Laborantem agricolam. Quasi dicat : Etsi non implices te negotiis, est tamen unde potes vivere, quia oportet laborantem agricolam. Vel ita continua : dico, labora, et quamvis ita moneam te laborare, non tamen vivas de opere tuo, quia infirmus es, et minus sufficiens verbo Dei, quia oportet laborantem agricolam,
[Haimo] scilicet praedicatorem qui in agro Ecclesiae ligone verbi Dei excolit corda auditorum, primum percipere, id est sumere, de fructibus, id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua. Ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius iubet eum sumere qui primus est, et sic caeteris distribuere.
[Ambrosius] Primum enim debet ille suam necessitatem implere ex his quae accipit, et post aliis de his quae supersunt ministrare.
[Haimo] Castum itaque evangelistam non ad hoc evangelizantem, ut Evangelium vendat, securum facit ; et vult ut intelligat quod necessaria sibi sumere ab eis in quibus Deo militat,
et quos tanquam cultor vineam exercet, vel tanquam gregem pascit, non est mendicitas, sed potestas. Timotheus autem tantae abstinentiae fuit, quod etiam a licitis se temperans volebat de labore manuum vivere, cum Dominus decreverit ut qui Evangelium annuntiat de Evangelio vivat. Intellige. Quasi dicat : Dico ut accipias necessaria a subditis. Et in hoc si videor contraria, et contra hoc quod ipse ego facio, dicere, intellige quae dico, id est discerne quid quare dicitur. Ideo enim dico, ut accipias, quia tu infirmus es. Ideo ego abstineo quia mihi de acceptione scandalum est. Intellige dico quod potes. Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum, non solum in his. Memor
[Haimo] Quasi dicat : Certans legitime coronabitur, et ut legitime certes, memor esto Dominum nostrum Iesum Christum resurrexisse a mortuis, natum ex semine David, id est de progenie David.
[Ambrosius] Et hoc, secundum evangelium meum, id est secundum praedicationem meam, etsi perversi negent. Haec non propter Timotheum memorat, sed propter haereticos quos praevidit futuros et ista negaturos, in quo Evangelio praedicando, laboro usque ad vincula, sic et tu facias : ego dico habitus, quasi male operans. Hic contumeliam notat quae ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum in me, etsi corpus, id est licet ego sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum, quia et sermone praesentes et litteris absentes docere non cesso.
10-18. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti. Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus ; si sustinebimus, et conregnabimus ; si negaverimus, et ille negabit nos ; si non credimus, ille fidelis permanet ; negare seipsum non potest. Haec commone testificans coram Deo. Noli contendere verbis, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere Deo operarium, inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Profana autem et inaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
Et ideo, id est pro Evangelio, vel quia memor sum Christum resurrexisse, sustineo omnia, incommoda maxime, propter electos, et si omnibus non prosim, ut et ipsi mecum consequantur, hic salutem animae quae est in Christo Iesu, id est per Christum patratur. Et hoc, cum gloria caelesti, quae post hanc vitam gloria dabitur. Quasi dicat : Hic consequantur salutem iustificationis et post hanc vitam gloriam caelestem. Et fidelis, id est verus, sermo, est iste, scilicet quia consequentur electi salutem et gloriam, et vere : nam et mortui mundo sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres, consequentur salutem. Et hoc est quod ait : Nam si nos sumus commortui, id est si nos sumus mortui mundo vel peccatis in baptismo, sicut Christus veteri homini, utique et convivemus, id est cum illo vivemus in aeterna vita. Et si sustinemus pro Christo tribulationes et passiones, et conregnabimus cum illo in aeterna beatitudine. Vel ita : Fidelis sermo, nam si, ita ordina litteram et continua, quia ut sustineas memor esto Christum resurrexisse, nam si commortui sumus Christo in ipsa morte, et convivemus et si sustinemus, in ipsa passione, et conregnabimus, in gloria cum eo. Et iste sermo fidelis est. Et si negaverimus eum coram hominibus, et ipse negabit vos, coram Patre dicens : Nescio vos. Hoc est contrarium illi quod ipse ait : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Et si nos non credimus quod puniat malos, stulte confisi de misericordia eius, ille tamen, scilicet Christus, permanet fidelis in dictis suis et in eo etiam quod dixit : Qui non crediderit condemnabitur. Et vere fidelis est, quia non potest negare seipsum, qui est veritas, quod faceret si dicta sua non impleret. Hoc autem quod seipsum negare non potest laus est divinae voluntatis, sic quod quidam non possunt credere culpa est voluntatis humanae.
Haec autem, praedicta, scilicet ut patiaris, etc., commoneo testificans. Vel secundum aliam litteram, haec commone, alios tibi commissos testificans coram Deo, id est testem Deum invocans. Noli. Quasi dicat : Hoc fac, sed noli contendere verbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium, quia contentio nil potest nisi subvertere audientes, dum verbosus par vel superior videtur Catholico. Contentio minus stabilitis saepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio. Sollicite autem cura exhibere teipsum Deo, hoc propter te, probabilem, id est probatum et laudabilem in conspectu tuorum, hoc propter proximum, operarium, in operibus vitae agendis, inconfusibilem, scilicet qui non erubescat Evangelium, vel non deficiat, recte tractantem verbum veritatis, scilicet secundum competentiam singulorum, ut altis spiritualia, lac distribuat parvulis, profana, quae verba ut haereses, et inaniloquia, scilicet quae sine fructu sunt, et si non ita mala sint, devita, quia aliquibus nocent. Unde subdit : Multum enim proficiunt, id est efficacia sunt, ad impietatem, id est contra cultum Dei. Et sermo eorum, id est haereticorum, ut cancer serpit, id est a parvo usque ad maius paulatim tendit, quae sana sunt corrumpendo, et ita ad impietatem trahendo. Ex quibus est Hymenaeus et Philetus. Horum prodit nomina ut ab his specialiter caveat ; quos et profanos et impios designat, et errantes a veritate. Unde subdit : Qui exciderunt a veritate, in qua olim fuerunt ; ideo adhuc eis creditur : unde etiam magis noxii sunt ; sed ab ea exciderunt, dicentes resurrectionem corporum iam factam esse, ut non speretur alia : quod dicebant occasione verborum illorum quae in Evangelio continentur : scilicet, multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. Et negabant resurrectionem generalem quae adhuc futura est. Vel ita, ut de resurrectione animae accipiatur. Duae enim sunt resurrectiones, prima est quae fit in anima, quae per fidem et baptismum vivificatur. Unde : Qui crediderit in me transibit de morte ad vitam. Altera erit corporum, quae erit in die iudicii. De illa resurrectione quae fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus cum ait : Dicentes resurrectionem mentium, iam esse factam, in baptismo et fide, et nullam corporum resurrectionem futuram.
Omnes enim sectae quae aliquam religionem promittunt concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non videntur audiendi. Volentes ergo credi sibi, omnes etiam qui instituerunt alicuius falsae religionis sectam negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt ; sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus. Et subverterunt fidem quorumdam, et ideo magis vitandi sunt.
19-20. Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc. Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
Sed, ideo non pro eis desperandum est, quia firmum stat fundamentum Dei, id est illi quos elegit Deus et immobiliter in fide fundavit ; qui perit, inde non erat. Fundamentum, dico, habens hoc signaculum, id est habens hoc in signum amicis et inimicis. Amicis, ut accedant ; inimicis, ut territi fugiant. Vel, habens hoc signaculum, id est hoc habet menti impressum, scilicet quod novit Dominus qui sunt eius, id est amat et defendit praescitos suos ; in quo praescientia notatur, qua quos praescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit.
Numerus talium est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum pomorum fructibus. Ex hoc numero quidam spiritualiter vivunt, et supereminentem viam charitatis ingrediuntur. Quidam vero adhuc carnales suos provectus instanter exercent ; et ut ad cibos spiritualium fiant idonei, sanctorum mysticorum lacte nutriuntur ; et quae in pravis moribus populari etiam iudicio manifesta sunt, in Dei timore vitant ; et regulam fidei diligenter inquisitam firmiter tenent, et si ab ea devient, cito auctoritate catholica corriguntur, quamvis in eius verbis pro sensu carnali variis adhuc phantasmatum concursibus fluctuent. Sunt etiam ex eo numero quidam qui adhuc nequiter vivunt, aut etiam in haeresibus vel in gentilium superstitionibus iacent, et tamen etiam illic novit Dominus qui sunt eius. Nam in illa ineffabili praescientia Dei multi qui foris videntur, intus sunt, et multi qui intus videntur, foris sunt.
Ex illis ergo omnibus qui, ut ita dicam, intrinsecus et in occulto intus sunt, id est quos novit Dominus, nemo in aeternam damnationem seducitur, quia novit Deus qui sunt eius, nondum apparuit iudicium, sed iam factum est in notitia Dei. Novit enim qui permaneant ad coronam, et qui ad flammam novit triticum et paleam. Deinde alteram partem signaculi ponit de libro Isaiae subdens : discedat ab iniquitate, et si non ab iniquis hominibus quibus admistus est in corpore. Omnis qui vere nominat vel invocat nomen Domini. Nota quod ait discedat. Isaias enim videns in homine liberum arbitrium, ita admonet discedere ab iniquitate dicens : Discedat, etc., et per haec dico, scilicet quod homo libero arbitrio discedit ab iniquitate, et quod Deus praescitum munit, apparet hostibus et amicis quod ipse sit Dei, hoc est signaculum.
In magna autem. Quasi dicat : Quidam sunt subversi, quidam sunt signati : et non mirum, quia in magna domo, id est in Ecclesia sunt simul modo, non solum vasa aurea et argentea, scilicet boni Dei dispensatores recipientes, sed et lignea et fictilia, id est mali : qui etsi ad contumeliam sint, utilia tamen sunt honestis ad purgationem. Unde subdit : Et quaedam quidem sunt in honorem, scilicet boni qui purgantur per malos ; quaedam autem in contumeliam, id est mali qui sunt purgatorium bonorum. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent, ut purgentur argentea et aurea ; sic mali prosunt ad profectum bonorum.
Magna ergo domus est Ecclesia in quo sunt vasa aurea et argentea, id est boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes ; et vasa lignea et fictilia, id est illi qui ita sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul sunt cum bonis. Nam ante tempus ultimae separationis nullo modo propter commistionem malorum recedendum est ab unitate Ecclesiae, ut ante ventilationem areae simul sint triticum et zizania, grana et palea, quia non concessit Dominus apostolis zizania a tritico separare.
[Haimo] Quis ergo haec audeat ? Ecce per vasa aurea et argentea boni et electi et ipsi idem sunt. Vasa in honorem, quia ad honorem et ad gloriam patriae caelestis sublevantur per vasa lignea, et sic intelliguntur ficti et reprobi, et ipsi idem sunt. Vasa in contumeliam, quia demerguntur in supplicium damnationis. Vel per vasa aurea et argentea intelliguntur omnes boni, sive perseverantes per vasa lignea, et sic intelliguntur omnes mali, sive qui ad tempus mali sunt sive pertinaces, et de utrisque quaedam sunt in honorem, quia de bonis et malis quidam electi sunt ad gloriam, et similiter de utrisque quaedam sunt in contumeliam, quia et de bonis et de malis quidam sunt reprobi.
21-26. Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, et charitatem, et pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati : ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Si quis ergo. Quasi dicat : quaedam sunt in honorem, quaedam in contumeliam : et quia alterum horum est, si quis ergo ab istis, qui sunt in contumeliam, emundavit se, recedendo ab iniquitate eorum, non ab eis, erit vas in honorem sanctificatum fide et operibus ; vel sanctificatum, id est mundum, et utile, acquirendo alios. Domino et ad omne opus bonum paratum. Quasi dicat : Non perit propter hoc quod cum illis est corpore. Iuvenilia autem. Quasi dicat : Aliorum profana et inaniloquia devita, in te autem iuvenilia desideria fuge, luxuriam et immunditiam, et alia huiusmodi. Sectare vero iustitiam, in iudicio, fidem veram, charitatem, Dei et proximi : vel castitatem, pacem, id est quietem cum his qui invocant Dominum de corde puro, id est cum fidelibus. Vel ita, cum his, quasi dicat : Haec omnia sectare, cum his, id est sicut hi, qui invocant Dominum de corde puro, id est pura conscientia. Haec sectare. Stultas autem quaestiones, id est inutiles, et quae sine disciplina sunt, id est in quibus non est proventus scientiae, etsi non stultae sint, devita. Non omnes quaestiones vitandae sunt, sed inutiles. Et sine disciplina. Devita dico, sciens quia generant lites, non aedificationem. Servum autem Domini non oportet litigare, id est tempus litibus expendere. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi, et contendendi ait : Servum Domini non opertet litigare, sed mansuetum esse : id est tractabilem ad omnes, etiam ad malos, ut attrahat eos ; docibilem, scilicet qui facile doceat vel doceatur si opus est in aliquo ; patientem quaelibet adversa cum modestia, id est mentis lenitate ; corripientem eos qui resistunt veritati, quia non est cessandum a correctione erroris alterius.
Ecce patet quia nec deesse voluit nos factum correctioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aut rursus dormire cum litigare prohibentur. Corripientem dico, quia ad hoc correctio utique, nequando, id est ut aliquando, det, etc., vel tunc valet correctio. Nequando, id est si aliquando, Deus det illis poenitentiam,
aliter non prodest correctio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat ut peccati sui quemque poeniteat, quae poenitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio quam iustitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Ideoque non solum cum agitur poenitentia, verum etiam ut agatur Dei misericordia necessaria est, ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus.
[Haimo] Et ideo Apostolus hic dicit : det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, quam modo impugnant, et ea cognita resipiscant a laqueis diaboli, id est recedant ab erroribus diaboli quibus illaqueati tenentur, et redeant ad bonum ut sapiant veritatem.
[Augustinus] Nam resipere est quasi re sapere. A quo, scilicet diabolo, non modo ligantur, sed etiam captivi tenentur, quasi extra patriam ad ipsius voluntatem exsequendam.
