Ad I Corinthios V — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI

Ad I Corinthios V

CAPUT V

 

1-5. Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Iesu tradere huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi.

 

Omnino inter vos, etc. Hic redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et illos qui illum tolerabant. Erant enim ipsi participes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non ergo solum illum aperte reum mortis, sed etiam adhaerentes illi non immunes a crimine demonstrabat. Quasi dicat : Quaero an ad vos veniam in virga, et opus est virga, nisi vos corrigitis. Quia auditur omnino, id est ab omnibus, inter vos, qui inflati estis, nec corrigitis. Quid auditur ? Fornicatio, res utique infamis, et talis est, illa fornicatio, qualis nec etiam inter gentes, ut grave istud peccatum ostenderet nec ab his etiam dicit admitti qui Deum nesciunt. Deinde criminis prodit genus, dicens : Ita ut uxorem patris aliquis habeat. Et hoc publice, ubi testibus opus non est. Publice enim novercam suam loco uxoris habebat, nec tergiversatione aliqua poterat tegi crimen. Sciendum quod causa huius fornicationis, scilicet de uxore patris, incipit de fornicatione, postea monebit de omni carnali videlicet et spirituali. Et vos, tamen. Quasi dicat : Et cum tantum scelus sit inter vos, tamen vos inflati estis vento superbiae, quae pellit misericordiam, quam si unum membrum patitur, compatiuntur caetera. Et non habuistis luctum, id est dolorem, pro peccatis illius, quod magis faciendum esset ita utique dolere deberetis, ut qui hoc opus, quod nullo modo tegi poterat fecit, tollatur de medio vestrum, quia omnes estis participes. Ego quidem. Quasi dicat : Vos non tulistis eum qui praesentes eratis, sed ego absens quidem corpore, praesens autem spiritu, id est sollicitudine mentis et providens vobis, iam sine mora, iudicavi eum qui sic operatus est, ut praesens, ac si praesens essem, iudicavi, dico, in nomine Domini nostri Iesu Christi, id est in vice eius. Et hoc modo iudicavi, scilicet tradere huiusmodi reum Satanae, vobis congregatis et in eo spiritu cum virtute Domini Iesu, id est hoc modo iudicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione quibus mea auctoritas, et virtus Christi cooperabitur, tradatis huiusmodi Satanae.

 

Vel ita potest ordinari littera hoc modo : Iudicavi, scilicet vobis congregatis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu tradere huiusmodi Satanae in nomine Domini nostri Iesu Christi, id est ut vos congregati, tradatis huiusmodi Satanae in nomine Domini, id est ad honorem Domini, et gloriam, cuius gloria est in huiusmodi iudicio, non pro odio vestro iudicavi tradere Satanae. Et hoc in interitum carnis, id est ut Satanas eum corporaliter vexet, et sic ille resipiscat. Hanc enim potestatem dicitur habuisse Apostolus, ut cum aliquem a stultitia sua non posset dimovere, diabolo eum vexandum traderet, quousque poenitentiam profitens a malo desisteret. Unde subdit : Ut spiritus eius salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi, id est ut anima eius salva sit, hic scilicet si quando illius cor visitat Dominus, si quando luceat illi Dominus in corde. Et appellat diem Domini, ortum lucis scilicet appositionem gratiae. Vel anima salva sit, in die Domini nostri Iesu Christi, id est in die iudicii.

Ex his verbis manifestat Apostolus non se odio sed amore illud fecisse. Sic enim Apostolus non crudeliter sed amabiliter, et zelo charitatis Satanae tradidit, sicut Moses in cultores idoli paucos quidem vindicavit in praesens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, apertissime cognoscitur in verbis eius pro peccatis Iudaeorum orantis et dicentis ad Dominum : Aut dimitte illis, aut dele me de libro tuo.

Sic et Elias et alii viri boni nonnulla peccata morte punierunt, quia sic et viventibus utilis metus incutiebatur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors nocebat, sed peccatum quod augeri posset, si viverent, minuebatur ; non temere iudicabant, quibus tale iudicium donaverat Deus. Inde est quod Elias multos morte affecit, et propria manu et igne divinitus impetrato. Unde et hoc exemplum Eliae non reprehendit Christus in discipulis memorantibus quod ab eo factum sit, et petentibus etiam sibi ipsis dari potestatem dandi ignem de sublimi ad consumendum eos qui sibi hospitium non praeberent. Sed ignorantiam vindicandi in apostolis reprehendit, quia odio non amore correctionis desiderabant vindictam. Tales vindictae etiam in Novo Testamento non defuerunt. Nam et Petrus sic et in Ananiam et uxorem eius vindicasse legitur, quando exanimes ceciderunt nec resuscitati sunt. Vel ita, tradidit, etc., ut non de illa corporali vexatione accipiatur, sed de privatione ecclesiasticae communionis, quae fit per excommunicationem. Quasi dicat : Iudicavi eum qui huiusmodi est tradere Satanae, scilicet ab Ecclesia expellere, admonitionem ecclesiasticam ab illo suspendere, et liberum illi facere ire in interitum carnis, scilicet facere secundum quod expetit caro eius in interitum illum ducens.

[Ambrosius] Omnis enim carnalis voluptas a diabolo est, et ideo cum huic voluptati relinquitur, traditur Satanae, et cum carnis desiderio se iungit anima, interitum patitur. Non autem haec amaritudine odii facit, sed ea intentione, ut expulsio haec ad revocandum illum valeat. Unde subdit ut spiritus eius salvus sit in die adventus Domini nostri Iesu Christi, id est ut anima eius salva sit in die iudicii. Vel ideo tradidit eum Apostolus Satanae, abiiciendo ab Ecclesia ut Spiritus sanctus, quo contaminati nudantur, salvus sit eis non amissus. In die Domini, scilicet in die iudicii. Nisi enim eiectus fuisset, non fieret salvus spiritus Ecclesiae in die iudicii. Deserebat enim omnes contaminationis causa, ut in die Domini nudi a Spiritu sancto invenirentur.

 

 

6-8. Non est bona gloriatio vestra Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ? Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

 

Non bona est. Quasi dicat : Et quia talis fornicator inter vos est, igitur non bona est gloriatio vestra, qua iustos vos esse iactatis qui talem inter vos patimini ; et si ergo in aliis boni sitis haec tamen gloriatio mala est, quia haec omnia bona impedit, quia modicum fermentum, id est consensus huius peccati, quod cognitum non arguitur, totam massam corrumpit,

[Ambrosius] id est omnes contaminat, qui cum possint arguere dissimulant. Participes enim erant dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet quem scit reum abiicere vel probare non valet, immunis est, et iudicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Iudam abiecit, quia non est accusatus. Vel, modicum fermentum, id est unus fornicator alios suo exemplo ad peccatum trahendo, totam massam corrumpit, id est omnes qui norunt et non devitant, Et an nescitis ? hoc, expurgate. Quasi dicat : Et quia modicum fermentum vos corrumpit, ergo, expurgate vos, eiiciendo a vobis, vetus fermentum,

[Augustinus] id est eum qui corrumpit vos, qui est membrum veteris hominis, et acidus. Eiecto igitur illo fornicatore vetus fermentum eiicitur. Expurgate, dico, ut sitis, id est perseveretis, nova conspersio, id est innovati virtutibus et sine corruptione peccati, sicut estis, facti in baptismo azymi, id est a corruptione peccati puri. Conspersio enim est farina per aquam glutinata, sine fermento : idem est et azyma. Vult ergo Apostolus ut isti sint nova conspersio, id est unum quid per dilectionem, et a corruptione peccati puri sicut in baptismo, sunt facti azymi, id est mundi, sine corruptione. Zyma enim graece, latine dicitur fermentum. Etenim

quasi dicat : Ideo puri esse debemus, etenim id est quia Christus immolatus, quem scilicet edere debemus, est pascha nostrum, scilicet per quem transire debemus de mundo ad Patrem. Pascha enim non sicut quidam existimant Graecum nomen est, sed Hebraeum. Opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati, Graece πάσχειν dicitur, ideo pascha passio putatur esse, vel hoc nomine a passione sic appellatum. In sua vero lingua, id est in Hebraea pascha transitus dicitur, ideo quia tunc primum pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes mare Rubrum transierunt. Nunc figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus, cuius sanguine illitis postibus nostris, id est cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi tanquam a captivitate Aegyptiaca liberamur, et saluberrimum transitum agimus cum a diabolo transimus ad Christum. Ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Ideo enim ad permanentem Deum transimus, ne cum hoc mundo transeunte transeamus. Pascha immolatio est, non transitus sicut quibusdam videtur.

[Ambrosius] Prius enim pascha est, et sic transitus, quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. Itaque. Quasi dicat : Et quia Christus immolatus est pascha nostrum, itaque epulemur non in fermento veteri, id est in corruptione veteri, quia aliter non transiremus. Deinde fermentum corruptionis per partes distinguit, id est neque in fermento malitiae, quae in alium exerceatur ; et nequitiae, quam in se quis habet. Malitia enim est iniquitas quae fit in alium, nequltia est iniquitas quam in se quis committit. Sed in azymis sinceritatis et veritatis, id est in sinceritate a vitiis et veritate bonorum operum quae per azymos significantur. Vel, in azymis sinceritatis, id est novae vitae, et veritatis, ut sine omni fraude simus, id est ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritas omnem fraudem excludat.

 

 

9-13. Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis. Non utique fornicariis huius mundi, aut avaris aut rapacibus, aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse. Nunc autem scripsi vobis non commisceri. Si is qui frater nominatur inter vos est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare ? Nonne de his qui intus sunt vos iudicatis ? Nam eos qui foris sunt Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.

 

Scripsi vobis. Quasi dicat : Moneo vos ab hoc purgare, et sine hac admonitione debueratis facere, quia iam in alia Epistola, scripsi vobis, hoc scilicet : Non commisceamini fornicariis.

[Ambrosius] Significat se prius scripsisse eis aliam Epistolam ubi monuit illos ne iungerent se malae vitae hominibus ; et quia non intellexerant quae scripserat qualiter accipienda sint, determinat : Non utique fornicariis huius mundi, id est gentilibus, qui post varias concupiscentias suas euntes fornicantur a Deo, quibus misceri non prohibuit, sicut isti prius intellexerant. Aut ne commisceamini avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Haec et in illa Epistola prohibuerat, quae et modo debent observare. A fratribus talibus scripsit esse recedendum, qui sunt fornicarii, vel avari, vel rapaces, vel idololatrae, sed non a gentilibus. Alioquin, id est si praecepissem gentilibus non commisceri, debueratis exisse de hoc mundo, id est necesse esset de mundana conversatione exire, cum ubique tales sint. Non enim possunt homines in hoc mundo viventes nisi cum talibus vivere, nec etiam possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent, et convivium. Unde et Dominus cum peccatoribus et publicanis comedit. Vel ita dico, ne commisceamini, alioquin, id est si commisceamini, debueratis de hoc mundo exisse, id est melius esset vobis mori. Compendium enim est male agentibus, si citius moriantur, quam diutius in peccatis versentur. Nunc autem scripsi, vel ergo. Quasi dicat : Quia non de illis scripsi. Ergo nunc apparet quod scripsi vobis, non commisceri, etc. Vel ita iunge tunc scripsi, et non bene accepistis ; nunc autem determinate scripsi vobis non commisceri, hoc modo, scilicet : Si is qui nominatur frater, etsi non sit, est fornicator, nominabilis et manifestus, et falce evangelica praecisus vel notatus. Vel secundum aliam litteram : Si quis frater nominatur fornicator, idem sensus, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, id est detractor, aut rapax, aut iracundus, aut ebriosus usu. In his omnibus notat eos. Cum huiusmodi, id est cum his et aliis similibus scripsi et scribo, iussi et iubeo, nec cibum sumere, nedum orare, ut sic erubescens corrigatur. Attende quod non simpliciter iubet, non cibum sumere cum fornicatoribus vel avaris et caeteris ; sed praemittit :

 

Si quis frater nominatur.

[Ambrosius] Per hoc enim quod ait frater, ostendit quod cum infideli et gentili non prohibuit cibum sumere. Qui etiam alibi ait : Si quis vocat vos ex infidelibus ad coenam, et vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate. Dicendo autem nominatur, ostendit non temere et quomodo libet, sed per iudicium auferendos malos esse ab Ecclesiae communione, et si per iudicium auferre non possunt, tolerentur potius. Nos enim a communione quemque prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo iudicio vel ecclesiastico, vel saeculari nominatum atque convictum. Hoc igitur dicendo noluit hominem ab homine iudicari, ex arbitrio suspicionis, vel etiam extra ordinarium usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum et convictum.

[Ambrosius] Eam igitur nominationem hic intelligi voluit Apostolus, quae fit in quemque cum sententia ordine iudiciario, atque integritate profertur. Nam si nominatio quaelibet sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur. Quid enim ? Quod non de gentilibus agat, sed de fratribus praedictis criminibus notatis, hic ostendit. Quasi dicat : De his dico tantum qui fratres sunt. Quid enim mihi est, id est mihi attinet, iudicare de his qui foris sunt ? id est extra Ecclesiam. His enim potius blandiendum est. Ac si dicat : Nil attinet ad me de his iudicare. Sed his qui intus sunt, in Ecclesia professione et nomine, nonne vos vidi ? utique ; in his enim putredo secanda est. Nam eos qui foris sunt Deus tantum iudicabit ; non nobis commisit ut eos nunc iudicemus. Et quia iubeo non commisceri talibus, ergo auferte malum hominem ex vobisipsis, qui inde inquinamini.