Ad Titum III — GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - GLOSSA in EPISTOLAS B. PAULI
CAPUT III
1-15. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Fidelis sermo est, et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. Sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui eiusmodi est, et deliquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim. Ibi enim statui hiemare. Zenam legisperitum, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et vestri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Admone. Quasi dicat : Etsi tu habes imperium spirituale, tamen admone illos subditos esse principibus, scilicet regibus et ducibus, et potestatibus minoribus, et obedire dicto illorum, non quidem ad malum, sed admone, paratos esse ad omne opus bonum, id est obedire illis in Domino. Et admone neminem blasphemare, et si premuntur ab illis.
[Ambrosius] Quasi dicat : Admone ut ad malum tardi sint et ad bonum parati, scientes quid singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur merces. Non litigiosos esse, sed modestos, omnem mansuetudinem ostendentes ad omnes homines : bonos vel malos Christianos omnibus hominibus bonos vult videri. Sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari. Eramus enim. Quasi dicat : Hoc ideo debemus, quia et nos aliquando fuimus quod ipsi, sic et poterunt esse quod nos sumus per eamdem gratiam. Et hoc est quod ait : Eramus enim et nos aliquando insipientes, etsi philosophi essent quidam vestrum, vera tamen sapientia carebant. Et eramus increduli errantes per mala, et servientes desideriis animi, et voluptatibus carnis variis agentes vitam nostram in malitia, id est in mala nocendi voluntate, et invidia, de aliorum successibus, et si nocere non licuit, odibiles Deo, vel aliis hominibus, et invicem odientes alios. Cum autem benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, id est cum benignus et humanus Deus Salvator noster, apparuit mundo per carnem, vel nobis per fidem, non ex operibus, etc. Vel ita : Cum benignitas et humanitas, id est larga misericordia et clementia Dei Salvatoris nostri apparuit, id est illuxit hominibus, salvos nos fecit, iam spe futurae salutis, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos,
[Augustinus] quia nulla bona feceramus, sed secundum suam magnam misericordiam, ita forsitan et illis faciet qui adhuc increduli sunt. Salvos fecit, dico, per lavacrum regenerationis, id est per baptismum in quo deposito veteri homine generatur novus, et renovationis Spiritus sancti, quia quotidie magis ac magis renovamur per Spiritum in baptismo datum. Quem spiritum, scilicet effudit in nos abunde, scilicet ad remissionem omnium peccatorum, et copiam virtutum, et hoc per Iesum Christum Salvatorem nostrum : ad hoc ut iustificati gratia ipsius haeredes simus, interim in praesenti vitae aeternae, et hoc secundum spem, etsi nondum secundum rem.
Et iste sermo, scilicet quod Christus salvavit et haeredes fecit, est fidelis, id est verax. Et de his praedictis volo te confirmare alios ut curent in operibus bonis praeesse aliis multis qui credunt Deo. Vel ita : volo te confirmare, scilicet eos qui credunt Deo ut curent in operibus bonis praeesse, aliis multis vel sibi ipsis. Ideo volo te de praedictis confirmare alios, quia haec praedicta sunt bona in se, et utilia aliis hominibus. Stultas autem. Quasi dicat : De his confirma. Stultas autem quaestiones, ubi nec salus, nec utilis scientia, et genealogias, id est originum enumerationes, et contentiones, quas de lege faciunt, ut de cibis quos alii asserunt discernendos, alii non, et pugnas legis, ut quando in emendata Scriptura de annis Matussalae, et de huiusmodi aliis contraria, vel impossibilia sentire videtur, devita.
Sunt enim inutiles, id est sine fructu, et vanae, id est falsae. Et non solum haec devita, sed etiam haereticum hominem post primam et secundam correctionem, id est postquam bis feceris correctionem, devita. Haeretici sunt qui per verba legis legem impugnant.
[Ambrosius] Proprium enim sensum astruunt verbis legum, ut pravitatem mentis suae legis auctoritate confirment ; qui vitandi sunt, quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum. Devita, dico, cur ? Ecce, sciens quia qui huiusmodi est, id est incorrigibilis, subversus est, id est perditus, et delinquit, quia scienter peccat, proprio iudicio condemnatus. Proprio iudicio se condemnat, qui errorem laudat, et veritatem vituperat. Cum misero ad te Artemam vel Tychicum, qui interim provideat Cretensibus, dum ad me veneris, festina venire ad me Nicopolim, ibi enim statui hiemare. Ideo dicit ut festinet post Epistolam datam venire, quia vult eum videre causa affectus, et ut plenius confirmet in ecclesiastica disciplina. Zenam legisperitum. Ideo hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia huius professionis fuerat in Synagoga, et Apollo, quia perfectus erat in Scriptura, sollicite praemitte, ita sollicite, ut nihil desit illis, id est ut quae ad viaticum necessaria sunt eis, habeant apud suos, ne quaerant aliena. Et quasi quis quaereret : Unde autem res erit illis ? Unde habet Titus quod eis ad viaticum largiatur ? respondet : Discant autem et vestri, id est Cretenses, ut alii praeesse sibi ipsis in bonis operibus dando ministris. Non dico ad quaelibet, sed ad usus necessarios, et hoc ideo, ut non sint infructuosi, et iuxta parabolam arboris quae non facit fructum bonum, excidatur et in ignem mittatur. Ideo iubet illis sumptus necessarios dari, quia dignum erat ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia. Apollo episcopus fuit Corinthiorum qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudoapostolis discesserat, cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum, sed Corinthiis iam sedatis per Epistolas Pauli, mandat Tito ut priusquam veniat Nicopolim, praemittat eos ita sollicite ut nihil in viatico illis desit. Salutant te omnes qui mecum sunt ; propter compendium simul omnes consalutatores significat. Saluta eos qui nos amant, non ficte, sed in fide, id est fideli affectu. Deinde generaliter omnes salutat, dicens : Gratia Dei sit cum omnibus vobis. Amen.
