Distinctio XXXIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

Capitulum 1 (194)

 

  1. De diversis legibus coniugii.

Quaeritur hic de antiquis Patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas, utrum peccaverint.

Ad quod dicimus : Pro varietate temporum varia invenitur dispensatio Conditoris.

 

  1. Ab exordio enim temporis inter duos tantum, Adam scilicet et Evam, inchoatum est coniugium, Deo per os Adae dicente :
    Homo adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Et secundum inchoationis modum, inter duos tantum per omnem successionem temporum contraheretur, si primi homines in obedientia perstitissent.

Post eorum vero copulam, filii et filiae eorum matrimonio coniuncti sunt, sed unus uni tantum. Ideo autem fratres sororibus sunt copulati, quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae iungerentur.

Primus omnium Lamech duas legitur simul habuisse uxores ; et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis id fecisse perhibetur.

Postea vero, cum iam pene omnes homines falsis diis servirent, paucis in cultu Dei permanentibus, consultum est a Deo plures in matrimonium copulare sibi, ne illis paucis deficientibus, cultus et notitia Dei deficeret.

 

  1. Unde Abraham vivente uxore ad ancillam intravit et ex ea genuit. Iacob etiam liberis et ancillis se copulavit ; et filiae Lot patre ebrio usae sunt. Cum enim, ceteris in idolatria relictis, Abraham et filios eius in peculiarem sibi populum Dominus delegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio religionis. Unde etiam in Lege maledicta erat sterilis quae non reliquebat semen super terram. Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio est officii.

Non igitur Abraham vel Iacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesivit ; nec illorum exemplo praeter coniugale debitum fecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, cum illorum coniugia nostrorum aequantur virginitati, et immoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis.

 

  1. Augustinus in libro De virginibus*.

De hoc Augustinus sic ait :

Antiquis iustis non fuit peccatum, quod pluribus feminis utebantur : neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa, sed gignendi hoc facerent ; nec contra morem, quia eo tempore ea fiebant ; nec contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum.

5. Augustinus, super Genesim*.

Idem :

Obiciuntur Iacob quatuor uxores : quod, quando mos erat, crimen non erat.

 

Sic Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae voluptatis, sed providentia propagandae succesionis ; sicut Apostoli auditoribus suis admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis.

6. Idem*.

Idem alibi : 

Antiquis temporibus, cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, iusti officio propagandi nuptias contrahebant : non victi libidine, sed ducti pietate ; qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen coniugibus, et plures uni viro habere licebat : quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum, in quibus videmus quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii.

7. Ambrosius in libro De patriarchis*.

Item Ambrosius : 

Dixit Sara ad Abraham : Ecce conclusit me Dominus ut non pariam. Intra ergo ad ancillant meam, ut filium facias ex ea ; et ita factum est. Considera primum quod Abraham ante Legem Moysi et ante Evangelium fuit. Non ergo in Legem commisit Abraham si Legem praevenit : nondum enim interdictum videbatur.

 Secundo considera quod 

non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio quaerendae posteritatis et propagandae sobolis. Adhuc post diluvium raritas erat humani generis, erat etiam religionis. Denique et Loth sancti hanc filiae causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum ; et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexit.

8. Augustinus in libro De virginibus*.

Item Augustinus : 

Iustus quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo, tamen sumit alimentum ; non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat, quod necessarium est propter alios. Sic misceri feminis iure nuptiarum officiosum fuit sanctis viris, non libidinosum.

 

Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis. Et utrumque non est sine delectatione carnali ; quae tamen modificata, et refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod autem in sustentando vitam illicitus est cibus, hoc est in quaerenda proie fornicarius vel illicitus concubitus ; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in coniugibus venialis ille concubitus.

 

 

Capitulum 2 (195)

 

  1. Non praefertur virginitas Ioannis castitati Abrahae.

Augustinus in libro De virginibus*.

Quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito coniugali castitati Abrahae, Augustinus ostendit inquiens : 

Sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Ioanne qui passus non est ; sic non est impar meritum continentiae in Ioanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios genuit. Nam illius caelibatus et istius connubium pro temporum distribution Christo militaverunt. Sed continentiam Ioannes in opere, Abraham in solo habebat habitu.

 

Melior est autem castitas caelibum quam nuptiarum : quarum unam Abraham habebat in usu, ambas in habitu. Caste enim coniugaliter vixit. Esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit.

Hieronymus*.

Item Hieronymus :

Quis ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc christiani sunt ? Quomodo Abraham ante placuit in coniugio, sic nunc virgines placent in castitate. Servivit ille legi et tempori suo ; serviamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines saeculorum devenerunt.

 

  1. Ex his apparet quod sancti Patres ante Legem sine peccato plures habuerunt uxores vel concubinas. Eas enim nunc « uxores » appellat Scriptura, nunc « concubinas ». Rachel et Lia ambae uxores fuere, non concubinae.

 

3. Oppositio*.

Si quis opponat quod fidem thori non servabant illi Patres, dicimus in hoc servasse fidem thori, quia non aliis, sed propriis uxoribus vel ancillis miscebantur.

Ecce quae fuerit consuetudo in hac re ante Legem.

 

 

Capitulum 3 (196)

 

Quae erat consuetudo sub Lege*.

Legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca, cum sorore, cum nepti, cum amita, cum matertera, cum nuru et aliis quibusdam. Permisit autem divortium fieri, dato libella repudii, in quo vir scribebat causas pro quibus uxorem repudiabat. Permisit etiam aliam ducere, dato priori libello :

quod propter duritiam cordis eorum permissum Christus dicit, non ut concederetur dissidium, sed ut tolleretur homicidium.

Ioannes Chrysostomus*. 

Permisit fieri mala ne fierent peiora ; et hoc permittendo, non Dei iustitiam demonstravit, sed in peccatore minuit culpam.

 

 

Capitulum 4 (197)

 

  1. Cui licebat plures habere vel non.

Sed numquid sub Lege licebat plures habere uxores ? Audi quid scriptum est in Deuteronomio :

Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animam eius.

Augustinus*.

Super quem locum Augustinus ait : 

Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transisse ; David autem plures habuit, nec praeceptum praeteriit. Permissum est enim plures habere, non plurimas quae alliciant animam multiplicare. Cum tamen additur : Ut non elevetur cor eius, alienigenas prohibitum esse videtur. Verumtamen multiplicatio uxorum generaliter prohibita est ; permissum est autem regi plures habere, sed non multiplicare.

 

  1. Veniente autem plenitudinis tempore, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem honestioremque institutionem, ut unus uni in figura Christi et Ecclesiae iungatur.

Nec quaeritur electio muneris in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae ; et virginitas fecunditati praefertur, et sacerdotibus continentia indicitur.

 

  1. De virginitate mentis et carnis.

Melior est autem virginitas mentis quam carnis.

Ambrosius in libro De virginibus*.

Unde Ambrosius :

Tolerabilius est mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum est si liceat ; si non liceat, saltem non homini casti, sed Deo simus.

 

Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam.

 Idem : 

Non potest caro ante corrumpi, nisi mens ante fuerit corrupta.

 

  1. Isidorus in Synonymis*.

Item Isidorus : 

Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit. Munda enim a contagione anima, caro non peccat.

In fine huius capituli aperitur quomodo verum sit, nisi anima prius fuerit corrupta, corpus non posse corrumpi, scilicet peccato.

 

5. Augustinus in libro De bono coniugali*.

Illud etiam Augustini advertendum est : 

Sicut, inquit, sanctius est mori fame quam idolothytis vesci, ita sanctius est defungi sine liberis quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque vero nascantur homines, si parentum vitia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim, ex qualicumque homine, Dei creatura est ; et eo male utenti male erit, non ipsum aliquando malum erit.