Distinctio XVIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

Capitulum 1 (97)

 

De remissione sacerdotis.

Hic quaeri solet, si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo poenitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote. Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet temporalis poenae ; sed non a quo eum absolvat, et ideo quaero. Ante poenitudinem quippe cordis anima rei maculam habet et foetorem peccati, atque aeternae ultionis vinculo ligata exsistit. Si vero ante confessionem, per cordis contritionem Deus per se ipsum, sine ministerio sacerdotis, et debitum omnino relaxat, et animam interius purgat a contagio et foetore peccati, quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos ? Ubi sunt claves illae quas Dominus tradidit Petro et successoribus eius dicens :

Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ?

Ut autem praemissa quaestio plenius explicari : valeat, quasi altius ducto rete his clavibus et usuearum disseramus.

 

 

Capitulum 2 (98)

 

  1. De clavibus.

Claves istae sunt non corporales, sed spirituales, scilicet « discernendi scientia et potentia » iudicandi, id est ligandi et solvendi, « qua dignos recipere, indignos debet excludere a regno » ecclesiasticus iudex.

 

2. Ambrosius in libro De paradiso*.

Qui sicut habet ius ligandi, ita et solvendi.

Unde Ambrosius : 

Dominus par ius et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit ; ergo qui solvendi ius non habet, nec ligandi habet.

Et infra : 

Certum est quod Ecclesiae utrumque licet ; haeresis utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte igitur Ecclesia hoc vendicat, quae veros habet sacerdotes ; haeresis vendicare non potest, quae veros sacerdotes non habet .

 

 

Capitulum 3 (99)

 

De usu clavium.

Usus vero harum clavium multiplex est, discernere scilicet ligandos vel solvendos, ac deinde ligare vel solvere.

Gregorius*

Qui enim indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat,

id est dignum privatione se facit.

 

 

Capitulum 4 (100)

 

  1. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccatum.

Sed quaeritur utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est a culpa, ut culpae maculam abstergat ; vel debitum aeternae mortis solvere valeat.

 

2. Opinio quorundam*.

Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praedictum est, scilicet mentis contagione ac caecitate, et debito futurae poenae, alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, proicietur

in tenebras exteriores ;

 cum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati.

Unde Apostolus :

Surge qui dormis, et illuminabit tibi Christus.

Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat ; ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat. Debitum vero aeternae poenae solvere concessit sacerdotibus.

Quod in resurrectione Lazari signatum asserunt, quem Christus prius per se interius vivificavit ; deinde foras exire iussit, eumque adhuc ligatum solvere Apostolis praecepit. Quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum aeternae mortis solvere.

 

  1. Aliorum sententia verior*.

Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat. Nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata remittendi et retinendi, quibus dictum est :

Quorum remiseritis peccata etc.

 Sicut enim tenuit sibi potestatem baptismi, ita et poenitentiae ; et ideo, sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per se ipsum peccata poenitentium tegit ; et tunc tegit, quando ad poenam non reservat ; tunc ergo tegit, quando debitum poenae solvit.

 

4. Augustinus*.

Quod autem ipse tegat, aperte dicit Augustinus, exponens illum locum Psalmi :

Quorum tecta sunt peccata :

 

Id est cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere ; si noluit advertere, noluit animadvertere, id est punire, sed ignoscere. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est aeternaliter puniat. Videre enim Dei peccata

est ad poenam imputare ; avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad poenam non reservare.

Hieronymus*.

Item Hieronymus : 

Quibus Deus dimittit peccata, tegit, ne in iudicio revelentur.

Cassiodorus*.

Item Cassiosorus : 

Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat.

 

  1. Ex his aperte ostenditur quod Deus ipse poenitentem solvit a debito poenae ; et tunc solvit, quando intus illuminat inspirando veram cordis contritionem.

Cui sententiae ratio suffragatur et auctoritates attestantur.

 

  1. Ratione utitur ad probandum quod dicit*.

Nemo enim de peccato vere compungitur, habens

cor contritum et humiliatum,

 nisi in caritate. Qui autem caritatem habet, dignus est vita. Nemo autem simul dignus est vita et morte ; non est igitur tunc ligatus debito aeternae mortis. Filius enim irae esse desiit, ex quo diligere et poenitere coepit ; ex tunc igitur solutus est ab ira, quae non manet super illum qui credit in Christum, sed super illum qui non credit. Non igitur postmodum, per sacerdotem cui confitetur, ab ira aeterna liberatur ; a qua iam liberatus est per Dominum ex quo dixit :

Confitebor.

Solus igitur Deus hominem interius mundat a macula peccati, et a debito aeternae poenae solvit ; qui per Prophetam ait :

Ego solus deleo iniquitates et peccata populi.

 

7. Auctoritatibus probat idem*.

Ambrosius*.

Item Ambrosius : 

Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos et iudex ». « Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis iura exercet.

Idem : 

Ille solus dimittit peccata, qui solus pro peccatis nostris mortuus est.

 

Augustinus, Contra Iulianum*.

Item Augustinus : 

Nemo tollit peccata nisi solus Christus, qui est agnus tollens peccata mundi ; tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adiuvando ne fiant, et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possint.

His aliisque pluribus testimoniis docetur Deum solum per se peccata dimittere ; et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorundam peccata retinet.

 

 

Capitulum 5 (101)

 

  1. Quod sacerdotes etiam dimittunt peccata et tenent peccata suo modo.

Nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc Veritas in Evangelio aperte doceat.

Augustinus, super Ioannem*.

Hinc Augustinus ait :

Ecclesiae caritas, quae per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus, eorum qui participes sui sunt peccata dimittit, eorum qui non sunt tenet.

 

  1. Augustinus in libro De poenitentia*.

Idem : 

Sacerdotes possunt confitentibus parcere : quibus enim remittunt, remittit Deus. Lazarum enim de monu mento suscitatum obtulit discipulis solvendum, per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim : Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in caelis, hoc est : ego Deus, et omnes caelestis militiae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit : quos putatis ligare et solvere, sed in quos exercetis opus iustitiae vel misericordiae. Alia autem opera vestra in peccatores non cognosco.

 

3. Idem, in libro De baptismo*.

Idem : 

Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur quibus ipse veraci conversione coniungitur. Spiritus Sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter sive non. Similiter, cum alicuius tenentur peccata, ab eis tenentur a quibus ille cordis pravitate disiungitur, sive notis corporaliter sive ignotis. Omnes mali spiritualiter a bonis seiuncti sunt.

 

Ecce hic dicit peccata dimitti vel teneri a viris sanctis, et tamen Spiritum Sanctum ea dimittere dicit.

 

4. Idem, in eodem libro*.

Et quod maiori consideratione dignum est, idem etiam dicit quod Deus per se vel per sanctos suos tantum peccata dimittit.

Ait enim sic: 

Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam nonnisi per se ipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per se ipsum facit, vel per ipsius columbae membra, quibus ait : Si cui dimiseritis, dimittentur.

Ecce quam varia a doctoribus super his traduntur ! Et in hac tanta varietate quid tenendum ?

Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus peccata dimittit et retinet, et tamen Ecclesiae contulit potestatem ligandi et solvendi. Sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum ita dimittit peccatum, quia et animam mundat ab interiori macula et a debito aeternae mortis solvit.

 

 

Capitulum 6 (102)

 

  1. Quomodo sacerdotes solvant vel ligant a peccatis.

Non autem hoc sacerdotibus concessit. Quibus tamen tribuit potestatem ligandi et solvendi, id est ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde et Dominus leprosum prius sanitati per se restituit ; deinde ad sacerdotes misit, quorum iudicio ostenderetur mundatus. Ita etiam Lazarum iam vivificatum obtulit discipulis solvendum. Quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiae solutus habetur, nisi per iudicium sacerdotis.

 

2. In solvendis igitur culpis vel retinendis ita operatur sacerdos evangelicus et iudicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra, quae peccatum figurat.

Hieronymus, super Matthaeum*.

Unde Hieronymus super Matthaeum, ubi Dominus ait Petro :

Tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis :

 

« Hunc, inquit, locum quidam non intelligentes, aliquid sumunt de supercilio Pharisaeorum, ut damnare innoxios vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico ostendere se sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic.

 

3. Aperte hic ostenditur quod non sequitur Deus Ecclesiae iudicium ; quae per subreptionem et ignorantiam interdum iudicat ; Deus autem semper iudicat secundum veritatem. Et in remittendis vel in retinendis culpis id iuris et officii habent evangelici sacerdotes, quod olim sub Lege habebant legales in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta iudicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes nomen Dei super filios Israel, sed ipse benedicit, ut legitur in Numeris. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.

 

4. Alius modus ligandi et solvendi.

Ligant quoque sacerdotes dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt ; solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad sacramentorum communionem admittunt. Quem modum superius Leo notavit.

Secundum hunc modum etiam dicuntur sacerdotes dimittere peccata vel retinere.

Unde superius Augustinus dixit :

Quibus remittunt, remittit Deus etc.

Opus enim iustitiae exercent in peccatores, cum eos iusta poena ligant ; opus misericordiae, dum de ea aliquid relaxant, vel sacramentorum communioni conciliant. Alia opera in peccatores exercere nequeunt.

 

  1. Et notandum quia, quos satisfactione poenitentiae ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem sacerdos vere poenitentem arbitratur ; alii non imponit, et eo ipso peccatum a Deo retineri indicat.

Augustinus, in libro De poenitentia*.

Quod autem hoc ad claves pertineat, Augustinus ostendit dicens :

Frustrat claves Ecclesiae, qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentia impetratur.

 

  1. Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur : dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiae a loco orationis et sacramentorum communione et fidelium consortio praeciditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus poeniteat, ut sic
    spiritus eius salvus sit.
    Quod si poenitentiam profitens resipuerit, negatae communioni adimittitur et Ecclesiae reconciliatur.

Haec autem Ecclesiae anathematizatio hanc poenam illis qui digne percelluntur infligit : quia gratia Dei et protectio illis amplius subtrahitur, ac sibi ipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati. In quos etiam diabolo maior saeviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiae et benedictionum ac meritorum suffragia eis nequaquam suffragari putantur.

 

 

Capitulum 7 (103)

 

  1. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud : Quodcumque solveris etc.

Secundum hos ligandi et solvendi modos, quomodo verum est quod dicitur :

Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in caelis ; et quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in caelis ?

Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui non sunt apud Deum ; et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt ; et indignos sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent.

 

2. Sed intelligendum est hoc in illis quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis iudicio Dei et totius caelestis curiae approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione prodit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur

in caelis,

 id est apud Deum, quia divino iudicio sententia sacerdotis sic progressa approbatur et confirmatur.

 

3. Origenes, super Leviticum*.

Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiae percellit, laedit, et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit, sententia Ecclesiae non laeditur, nisi contemnat.

Unde Origenes : 

Exiit quis a veritate, a fide, a caritate : per hoc exit de castris Ecclesiae, etiam si episcopi voce non abiciatur. Sicut econtra aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si non egit ut mereretur exire, nihil laeditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est ; et qui foris est, intus videtur retineri.

 

4. Ecce qualis et quantus est usus apostolicarum clavium. Iam ostensum est ex parte qualiter sacerdotes dimittunt peccata vel tenent, et tamen retinuit sibi Deus quandam singularem potestatem dimittendi vel retinendi, quia ipse solus per se debitum aeternae mortis solvit et animam interius purgat.

 

 

Capitulum 8 (104)

 

  1. Quae sint interiores tenebrae et interior macula.

Hic quaeritur quae sit illa macula et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus Deus interius animam purgat cum veram poenitentiam immittit.

2. Responsio*.

De tenebris et interiori caligine satis facile est intelligere et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua praecessit, et naturalium bonorum elisionem patitur ; unde intellectus obtunditur et totus homo interior obtenebratur ; et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur. Quae caligo peccati poena est. Hanc vero Deus pellit, cum poenitentiam immittit, per quam bona perdita restituit et vitiata reparat.

Unde Propheta :

Nebulam sicut cinerem spargit.

 

3. Quaestio*.

Sed quae est macula peccati a qua animam lavat ? Ecce enim quis voluit facere homicidium et patravit ; quo patrato, desinit tam velle quam facere ; nondum tamen vere et humiliter poenitet, nec confiteri proponit. Quae igitur remansit in anima illius macula ? Mala voluntas quidem macula fuit illius animae, sed illa transiit. Macula est etiam si poenitere contemnit, sed hoc est peccatum aliud a praecedenti. Quae igitur macula remansit, a qua in poenitentia purgatur ?

4. Responsio*.

Polluta quidem est anima quousque poenitet, sicut erat dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinum vel aliud immundum, ita pollutus est post actum, quousque lavatur, sicut f uit dum tangeret ; ita post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati, quia ita longe est a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit dum peccatum ageret. Ipsa ergo s dissimilitudo quae inest animae ex peccato, et est a Deo elongatio, animae macula intelligitur a qua purgatur in poenitentia.

 

5. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat ; quod sacerdotes nequeunt, qui tamen sunt medici animarum.

Unde Propheta :

Numquid medici suscitabunt et confitebuntur tibi ?

 Quod exponens Augustinus ait : 

Boni doctores recte medici dicuntur ; qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim gratia Dei reviviscunt.