Distinctio IX — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

 

 

Capitulum 1 (55)

 

l. De duobus modis manducandi.

Augustinus, De blasphemia Spiritus sancti*.

Et sicut duae sunt res illius sacramenti, ita etiam et 

duo modi manducandi : unus sacramentalis scilicet, quo boni et mali edunt ; alter spiritualis, quo soli boni manducant.

Augustinus, De verbis evangelii*.

Unde Augustinus :

Quid est Christum manducare ? Non est hoc solum, in sacramento corpus eius accipere : multi enim indigne accipiunt ;

sed 

in ipso manere, et habere ipsum in se manentem.

 

Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesiae, quam sacramentum significat, manet.

Augustinus in libro Sententiarum Prosperi

Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad iudicium quotidi accipiat.

 

2. Augustinus in libro De remedio poenitentiae*.

Spiritualem manducationem Augustinus distinguens a sacramentali, ait : 

Ut quid paras dentem et ventrem ? Crede, et manducasti.

 

Credere enim in eum, hoc est manducare panem et vinum. Qui credit in eum, manducat eum.

Augustinus, De verbis evangelii*.

Item : 

Quomodo manducandus est Christus ? Quomodo ipse dicit : Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Si in me manet et ego in eo, tunc [manducat, tunc] bibit ; qui vero non in me manet nec ego in illo, etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.
  1. Augustinus, De sacramentis fidelium*.

Item : 

Nulli ambigendum est tunc quemque corporis sanguinisque Domini participem fieri quando Christi membrum efficitur ; nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam panem illum edat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat : quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille hoc quod illud sacramentum significat invenitur. In illo enim sacramento corpus et sanguinem suum commendavit nobis ; quod et fecit nos ipsos, nam et nos corpus ipsius facti sumus.

4. Item : 

Qui discordat a Christo, nec manducat carnem eius nec sanguinem, etsi tantae rei sacramentum ad iudicium sibi quotidie accipit.

 

 

Capitulum 2 (56)

 

  1. De errore quorundam qui dicunt a bonis tantum corpus Christi sumi.

Haec verba et alia huiusmodi, ubi de spirituali manducatione agitur, quidam obtuso corde legentes, erroris caligine involuti sunt, adeo ut dicere praesumpserint corpus et sanguinem Christi a bonis tantum sumi, et non a malis.

Sed indubitanter tenendum est a bonis sumi non modo sacramentaliter, sed et spiritualiter ; a malis vero tantum sacramentaliter, id est sub sacramento : scilicet sub specie visibili carnem Christi de Virgine sumptam, et sanguinem pro nobis fusum sumi, sed non mysticam, quae tantum bonorum est. Quod subditis probatur testimoniis : 

 

  1. Gregorius in libro Dialogorum IIII*.

Gregorius ait : 

Est quidem in peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro et verus sanguis, sed essentia, non salubri efficientia.

Augustinus, De verbis evangelii*.

Item Augustinus : 

Multi indigne accipiunt corpus Domini, de quibus ait Apostolus : Qui manducat [panem] et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit.

Augustinus, Super Ioannem* :

Per quod docemur quam sit cavendum male accipere bonum. Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum. Sicut econtra Apostolo factum est bonum, cum bene accipitur malum, scilicet dum stimulus Satanae patienter portatur ».

Ergo 

et mala prosunt bonis, sicut angelus Satanae Paulo, et sancta obsunt malis : bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium. Unde qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit : non quia res illa mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est.
  1. Idem : 
    Indigne quis sumens corpus Christi, non efficit ut, quia malus est, malum sit quod accipit ; vel quia non ad salutem accipit, nil accipiat. Corpus enim et sanguis Domini nihilominus erat in illis quibus ait Apostolus : Qui manducat indigne etc.

 

His aliisque pluribus aperte ostenditur quod etiam a malis verum corpus Christi et sanguis sumitur, sed sacramentaliter, non spiritualiter.

 

 

Capitulum 3 (57)

 

  1. De intelligentia quorundam verborum.

Secundum hos duos modos sumendi, intelligentia quorundam verborum ambigue dictorum distinguenda est.

 

2. Ait enim Augustinus : 

Bonus accipit sacramentum et rem sacramenti, malus vero sacramentum et non rem.

Sacramentum hic dicit corpus Christi proprium de Virgine ductum ; rem vero, spiritualem Christi carnem. Bonus ergo utramque Christi carnem accipit, malus vero tantum sacramentum, id est corpus Christi sub sacramento, et non rem spiritualem.

  1. Item : 
    Non manducans manducat, et manducans non manducat :

quia 

non manducans sacramentaliter, aliquando manducat spiritualiter,

et e converso.

Gregorius*.

Et qui manducant spiritualiter,

veritatem carnis et sanguinis

dicuntur sumere, quia 

ipsam efficientiam habent, id est remissionem peccatorum.

Gregorius*.

Pro qua videtur orari, cum dicitur : 

Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent : ut quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus.

Rerum veritatem dicit ipsam efficientiam ; quasi : per haec sacramenta praesta, ut sicut sacramentaliter carnem Christi sumimus, ita spiritualiter sumamus.

Gregorius*.

Vel 

petit sacerdos ut Christus, qui nunc sub specie panis et vini sumitur, manifesta visione, sicut in essentia divinitatis est, quandoque capiatur.

 

Constat igitur a bonis et a malis sumi corpus Christi, sed a bonis ad salutem, a malis ad perniciem.