Distinctio XXXV — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

 

 

Capitulum 1 (204)

 

  1. Eodem iure utitur vir et mulier.

Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro, eadem licentia non tollitur feminis.

Hieronymus, ad Oceanum de morte Fabiolae*.

Unde Hieronymus : 

Praecepit Dominus uxorem non dimitti, excepta causa fornicationis ; et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris praecipitur, hoc consequenter redundat ad feminas : non enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus.

Item : 

Apud nos quod non licet feminis, aeque non licet viris ; et eadem servitus pari conditione censetur.

 

Ex his ostenditur quod mulier potest super fornicatione virum convenire ut vir mulierem.

 

  1. Innocentius Papa*.

Unde Innocentius Papa : 

Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant. Viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt ; et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio negatur ; virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arcetur : qui submovebitur si eius flagitium detegatur.

 

 

Capitulum 2 (205)

 

1. Quod fornicariam nequit dimittere vir ipse expers fuerit, et e converso.

Si vero quaeritur an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis, dicimus quia nequit adultera uxor dimitti a viro nisi et ipse expers fornicationis exsistat, et e converso.

 

2. Augustinus in libro primo De sermone Domini in monte*.

Unde Augustinus :

Nihil iniquius est quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud : In quo alterum iudicas, teipsum condemnas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus. Quod similiter etiam de femina dixerim.

Idem, De adulterinis coniugiis*.

Idem : 

Indignantur mariti si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere feminas.

 

Ex his apparet quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.

 

 

Capitulum 3 (206)

 

1. Quod possunt reconciliari qui causa fornicationis separantur. 

Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest ; sed continere oportet, vel ad dimissam redire ; sic et de femina.

Unde Apostolus :

His qui matrimonio iuncti sunt, praeci pio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere ; quod si discesserit, manere innuptam, aut vira suo reconciliari ;

 et de viro addit :

Et vir uxorem non dimittat.

 

  1. Ambrosius*.

Sed Ambrosius ait : 

Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere.

Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur.

 

  1. Augustinus, super Epistolam ad Corinthios*.

Supplementum enim esse in viro quod de uxore praemisit, aperte dicit Augustinus, sic : 

Quare non addit de muliere quod praemisit de viro nisi quod similem formam vult intelligi, ut si dimiserit (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori ?

Idem in libro De sermone Domini in monte*.

Idem :

Si nec illi nubere conceditur vivo viro a quo recessit, nec huic alteram ducere viva uxore quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere.

Idem in eodem*.

Idem : 

Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationi causam excepit ; ceteras vero universas molestias, si quae exstiterint, iubet pro fide coniugali et pro castitate fortiter sustineri, et moechum dixit qui a viro solutam duxerit.

 

4. Ex his ostenditur quod, si causa fornicationis fit separatio, non potest vir vel mulier in aliam transire copulam ; possunt autem reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissum alter revocare voluerit.

 

5. Quae praedictis videntur obviare.

 Ioannes Chrysostomus, super Matthaeum*.

Dicit tamen Ioannes Chrysostomus : 

Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniquus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris.

Hieronymus*.

Item Hieronymus : 

Cum mulier unam carnem in aliam diviserit et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura : Qui tenet adulteram, stultus et impius est.

Idem, ad Amandum scribens presbyterum, de quadam quae viro suo vivente alii nupserat sic ait :

Rem novam loquor, immo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate confirmatur : Si reliquerit secundum virum mulier et reconciliari voluerit priori, non potest.

 

  1. Determinatio.

Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluit, nec per poenitentiam peccatum delere : quod si vir scienter patitur, consentire videtur. Si enim in adulterio perseverare elegit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit.

 

7. Si autem a peccato recesserit et per poenitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari.

Augustinus, ad Pollentium*.

Unde Augustinus : 

Quod tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus poenitentia esse sanatos ?

Idem in libro De adulterinis coniugiis*.

Idem : 

Non erit turpis nec difficilis etiam post patrata et purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claves regni caelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum : non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur.

 

  1. Gregorius in libro Pastorum*.

Item Gregorius : 

Debet recipere peccatricem quae poenitentiam egit, sed non saepe.

Hermes*.

Item Hermes : 

Si vir scierit uxorem suam deliquisse et non egerit poenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa vir, reus erit et particeps peccati eius. Quod si mulier dimissa egerit poenitentiam et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem quae poenitentiam egit, sed non saepe.

 

 

Capitulum 4 (207)

 

  1. De illis qui se ante polluerunt per adulterium.

Solet etiam quaeri an valeat duci in coniugium quae prius est polluta per adulterium.

Leo Papa*.

De hoc Leo Papa ait : 

Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio.

Ex concilio Triburiensi*.

Item :

Relatum est auribus sanctorum sacerdotum quendam alterius uxorem stupro violasse, et insuper moechae iuramentum dedisse quod post legitimi mariti mortem, si superviveret, duceret eam uxorem ; quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus.

His aliisque auctoritatibus vetantur in coniugium copulari qui se prius adulterio macularunt.

 

  1. Quae praemissis contradicunt*.

Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentia*.

Sed econtra Augustinus testatur dicens :

Denique mortuo eo cum quo fuit verum connubium, fieri potest coniugium cum qua praecessit adulterium.

Idem in libro De bono coniugali*.

Idem : 

Posse fieri sane licitas nuptias ex personis illicite coniunctis, honesto placito subsequente, manifestum est.

 

  1. Determinatio.

Sed haec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens concubinam posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velit.

Prima vero auctoritas Augustini de illis agit qui de peccato poenituerunt et nihil in morte viri machinati sunt, nec vivente vira fidem adulterae dedit moechus quod eam in coniugio duceret, si superviveret. Qui vero haec faciunt, aliis praemissis auctoritatibus prohibentur copulari.