Distinctio XXX — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXX
Capitulum 1 (178)
1. De errore qui evacuat consensum.
Nec solum coactio impedit vel excludit consensum, sed etiam error. Non autem omnis error consensum impedit. Est enim error alius personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis. Error personae, quando hic putatur esse ille homo, et est alius. Error fortunae, quando putatur esse dives qui pauper est, vel e converso. Error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est.
2. Error fortunae et qualitatis coniugii consensum non excludit ; error vero conditionis coniugalem consensum evacuat, de qua conditione postmodum tractabimus
Error quoque personae consensum coniugalem non admittit : ut si quis feminam nobilem in coniugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei, non est inter eos coniugium, quia non consensit vir in istam, sed in aliam. Ut si quis promitteret mihi se venditurum aurum, et pro auro offerret mihi aurichalcum, et ita me deciperet : numquid dicerer consensisse in aurichalcum ? Nunquam volui emere aurichalcum : nec ergo in illud consensi, quia consensus nonnisi voluntatis est. Sicut ergo error materiae excludit consemum, ita et in coniugio error personae.
- Oppositio*.
Sed obicitur de Iacob, qui pro Rachel septem annis servierat, et supposita est ei Lia : numquid error personae exclusit coniugium, cum non in eam, sed in Rachel consenserit ?
Solvit*.
Sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur. Ibi tamen, etsi non praecessit, secutus est consensus ; nec ex illo concubitu qui consensum praecessit, fornicarii iudicantur, cum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se illi iure copulatam. Excusatur etiam quia Dei consilio in mysterio ita actum est.
- Hodie etiam excusaretur ille cui inscio uxoris soror lectulum eius ingressa se subiceret : quae cum sine spe coniugii perpetuo manere censeatur, ille tamen qui cognovit eam, per ignorantiam excusatur.
Quod per simile probatur : si enim diabolus, transfigurans se
credatur bonus, non est error periculosus.
Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur : si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui catholico se offerret, eumque ad suae fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cuius sententiam fidei diceretur consensisse ? Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei quam ille haereticus se mentiebatur habere.
- Error fortunae consensum non excludit : quae enim nubit pauperi putans illum esse divitem, non potest renuntiare priori conditioni, quamvis erraverit.
Nec error qualitatis : ut si quis ducat in uxorem meretricem vel corruptam, quam putat esse castam vel virginem, non potest eam dimittere.
Capitulum 2 (179)
- De coniugio Mariae et Ioseph.
Praemissis aliquid addendum est de modo illius consensus qui inter Mariam et Ioseph intercessit. Sane credi potest non solum Mariam, sed etiam Ioseph apud se disposuisse virginitatem servare nisi Deus aliter iuberet ; eosque sic consensisse in coniugalem societatem, ut uterque de altero revelante Spiritu intelligeret quod virginitatem servare vellet nisi Deus aliter inspiraret. Sed illam voluntatem verbis non expresserant ; postea vero expresserunt, et in virginitate permanserunt. Consensit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de ea specialiter Deus praeciperet ; cuius etiam consilio in maritalem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat, et ideo non aliter consensisset in coniugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset.
2. Augustinus in libro De nuptiis et concupiscentiis*.
De qua Augustinus sic ait :
3. Quod perfectum fuit inter eos coniugium.
Inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit coniugium : perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate. Sanctiora enim sunt coniugia pari voto continentium.
Augustinus, ad Ediciam*.
Unde Augustinus :
Perfectum igitur fuit Mariae et Ioseph coniugium in sanctitate.
- Perfectum etiam fuit secundum triplex bonum coniugii, fidem scilicet, prolem, et sacramentum.
Augustinus in libro De bono coniugali*.
- Et licet non intercessisset coniugalis concubitus, coniuges tamen vere fuerunt,
mente, non carne,
sicut et parentes, quamvis Ambrosius dicat perfectum fieri coniugium per carnalem copulam :
Sed intelligendum est coniugium perfici commixtione corporali non quantum ad veritatem vel sanctitatem coniugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiae tunc figurat.
Capitulum 3 (180)
- De finali causa coniugii*.
Exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium.
2. Est igitur finalis causa contrahendi matrimonii princi palis procreatio prolis. Propter hoc enim instituit Deus coniugium inter primos parentes, quibus dixit :
Secunda est, post peccatum Adae, vitatio fornicationis ;
unde Apostolus :
Sunt et aliae causae honestae, ut inimicorum reconciliatio et pacis redintegratio.
Sunt etiam aliae minus honestae causae, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque pulcritudo, quae animos amore inflammatos saepe impellit inire coniugium, ut valeant suum explere desiderium. Quaestus quoque et divitiarum possessio frequenter est causa coniugii ; et alia multa, quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere.
- Nec est assentiendum illis qui dicunt non esse coniugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex praemissis coniugium fieri ex communi consensu, verbis de praesenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit.
Cuius rei documentum praestat Iacob, qui Rachel
amavit, eamque diligens ait :
In Deuteronomio etiam legitur :
Capitulum 4 (181)
- Quod malus finis non contaminat sacramentum.
Et licet fine non bono contrahatur coniugium quando species contrahentis movet animum, coniugium tamen bonum est, quia vita mala vel intentio perversa alicuius sacramentum non contaminat.
2. Habuit autem coniugium Mariae et Ioseph alias causas speciales, scilicet
