Distinctio XXXVIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

Capitulum 1 (214)

 

De voto.

Nunc de vota inspiciamus. Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo et de his quae Dei sunt proprie fieri debet. Sunt tamen et vota stultorum, quae frangenda sunt.

 

 

Capitulum 2 (215)

 

  1. De votorum differentiis.

Sciendum vero quod votum aliud est commune, aliud singulare. Commune, ut illud quod in baptismo omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo et pompis eius ; singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem vel continentiam vel aliquid huiusmodi.

Item singulare votum aliud est privatum, aliud solemne. Privatum est in abscondito factum ; solemne in conspectu Ecclesiae factum. Item privatum votum si violetur, peccatum est mortale ; solemne vero violare peccatum est et scandalum.

 

  1. Qui privatum faciunt votum continentiae, matrimonium contrahere non debent, quia contrahendo mortaliter peccant ; si tamen contraxerint, non separentur, quia probari non potest quod occulte actum est. Qui enim solemniter vovent, nullatenus coniugium inire queunt ; quibus non solum nubere, sed et velle damnabile est.

Augustinus, ad Iulianam de sancta viduitate*.

Unde Augustinus :

In coniugali vinculo, si pudicitia servatur, damnatio non timetur ; sed in viduali continentia et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur : qua expetita et electa et voto oblata, iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est.

 

  1. Voventibus enim virginitatem vel viduitatem non solum nubere, sed et velle damnabile est.

Quod Apostolus ostendit Timotheo scribens :

Adolescentiores viduas devita : cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt,

 id est cum post votum continentiae in deliciis egerint vitam. Non dico « nubunt », sed « nubere volunt » ;

in Christo,

quasi tunc non sit peccatum.

Sed quod sit, ostendit subdens :

Habentes damnationem ;

 et : quare subdit : quia primam fidem irritam fecerunt (Augustinus in eodem*) : 

etsi non nubendo, tamen volendo : ut voluntatem quae a proposito cecidit appareat esse damnatam, sive sequantur nuptiae sive non. Damnatur enim propositi fraus. Damnantur tales quia continentiae fidem primam irritam fecerunt,

id est votum, vel in voto violato fidem quam in baptismo professi sunt.

 

  1. Si autem pro voluntate nubendi damnantur, constat si eam effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum.

Gregorius ad Bonefacium*.

Unde Gregorius : 

Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consoluisti, credo te nosse a sancto Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas. Quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis et ad bonum quod coeperunt invite aut voluntarie revertantur.

 

  1. De virginibus non velatis. 
    De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a praedecessore nostro Innocentio taliter decretum habemus : Hae quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, tamen si nupserint, aliquo tempore his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit !

6. Idem*.

Item :

Si virgines nondum velatae taliter publica poenitentia puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis viduae quae perfectioris aetatis et maturioris consilii exsistunt et habitum religionis assumpserunt, et deinde apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae !

 

7. Ex his apparet virgines vel viduas voto continentiae adstrictas, sive fuerint velatae sive non, nullatenus coniugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est qui continentiam voverunt : quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum.

 

8. Innocentius Papa*.

Non est hic praetermittendum quod Innocentius de viduis et puellis decrevit : 

Quae Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, nori eas admittendas esse ad poenitentiam, nisi hi quibus se iunxerant de mundo recesserint. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia conceditur, nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est quae ante se immortali sponso coniunxerat, et post ad humanas nuptias transmigravit !

 

9. Attende quod non solum coniugium talibus negare videtur, sed etiam locum poenitentiae.

Sed non ita intelligendum est ut aliquando excludantur a poenitentia, quae digne poenitentiam agere volunt ; sed illae non sunt admittendae ad poenitentiam, quae ab incesti copula discedere noluerint : quia post religionis propositum non potest Deo per poenitentiam reconciliari, quae ad habitum suae professionis redire neglexerit. Tunc ille cui se iunxerat ei defunctus erit, cum ab eius illicitis amplexibus haec penitus recesserit. Cum igitur dicitur « eas non esse admittendas ad poenitentiam, nisi hi quibus se iunxerant recesserint de mundo », subaudiendum est : eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, cum ab eorum concupiscentia istae se alienant. Quem sensum subdita similitudo declarat et confirmat.

 

  1. Quam grande malum sit adulterium.

Cum vir et mulier legitime coniuncti sunt, constat alterum, altero vivente, ad aliam non posse transire copulam : alioquin adulterium committit.

Clemens Papa*.

De quo Clemens Papa ait : 

Quid in omnibus peccatis est adulterio gravius ? Secundum namque in poenis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo.

Gravissime igitur peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi ; quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes.

Augustinus in libro De adulterinis coniugiis*.

Unde Augustinus :

Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu : peius enim est cum matre quam cum aliena uxore dormire. Sed omnium horum pessimum est quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur. Hoc exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore.

 

 

Capitulum 3 (216)

 

  1. De illis qui post longam captivitatem redeunt.

Hic quaeritur de illis feminis quae, putantes viros suos interemptos in captivitate vel ab iniqua dominatione nunquam liberandos, in aliorum coniugia transierunt : si illi qui putabantur periisse remearint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicati sint et ipsae reae adulterii.

2. Leo Papa*.

De hoc Leo Papa sic ait : 

Necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit ; procurandumque est ut recipiat quisque quod proprium est. Nec tamen culpabilis iudicetur, et quasi alieni iuris pervasor habeatur, qui personam eius mariti qui iam non esse aestimabatur assumpsit. Sic enim multa, quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant, in ius alienum transire potuerunt ; et tamen plenae iustitiae est ut eisdem reversis reformentur. Ideoque, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum coniugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, dimittendum est et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum statum coniugia, quia sicut mulieres quae ad viros suos reverti noluerint impiae sunt habendae, ita illae quae redeunt merito sunt laudandae.

 

3. Ex his ostenditur illos qui taliter iunguntur ut credant virum interemptum, per ignorantiam aliquam excusationem habere de peccato ; et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam, veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis.

 

4. Quaestio*.

Sed si quis, relicta in patria sua uxore, in longinquam abiens regionem aliam ducat, deinde poenitentia ductus eam dimittere velit, asserens se aliam habuisse quae vivit, nec Ecclesia permittat, quae quod ille asserit ignorat : quaeritur an in hac secunda copula sit coniugium.

5. Solvit*.

Sane dici potest non esse coniugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo, ad primam redire volens nec valens, cogitur Ecclesiae disciplina hanc tenere, incipit excusari per obedientiam et timorem de hoc quod poscenti mulieri debitum reddit ; a qua ipse nunquam poscere debet. Et sic de aliis huiusmodi sciendum est.