Distinctio XV — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

Capitulum 1 (79)

 

1. Quod pluribus irretitus peccatis non potest poenitere vere de uno nisi de omnibus poeniteat.

Et sicut praedictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam saepius agendam, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur ; ita eisdem illorum opinio eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere, eiusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius

2. Quod etiam auctoritatibus astruere conantur.

Nahum Propheta*.

Ait enim Propheta :

Non iudicabit Deus bis in idipsum,

vel ut alii transtulerunt :

Non consurget duplex tribulatio.

Si ergo, inquiunt illi, aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo iniunctam sibi a sacerdote satisfactionem expleverit, ceteris tacitis, non pro illo peccato amplius iudicandus est, de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis, qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque, si de eo iterum iudicetur, bis in idipsum iudicat Deus et consurgit duplex tribulatio.

 

3. Determinatio praecedentium.

Sed de his ergo tantum oportet illud intelligi, qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum et sic perseverant ; super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt, ut Pharao, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae poenae initium.

Augustinus, super Canticum Deuteronomii*.

Unde Augustinus :

Ignis succensus est etc., id est vindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem.

Hoc contra illos notandum est, qui dicunt illud, scilicet

Non iudicabit Deus bis in idipsum,

 ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in aeternum puniuntur.

 

 

Capitulum 2 (80)

 

Quot modis contingunt flagella*.

Beda : 

Quinque enim modis flagella contingunt : vel ut iustis merita per patientiam augeantur, ut Iob ; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo ; vel ad corrigenda peccata, ut Mariae lepra ; vel ad gloriam Dei, ut de caeco nato ; vel ad initium poenae, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, secundum illud : Duplici contritione contere eos.

Illa ergo auctoritas Nahum non cogit nos sentire omnia quae temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda.

 

 

Capitulum 3 (81)

 

  1. De Aegyptiis et Israelitis et Sodomitis*.

Nam etsi super eundem locum Hieronymus dicat Aegyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos ne in aeternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum.

Hieronymus*.

Ait enim sic : 

Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Aegyptios mari, Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in aeternum puniret : quia non iudicabit Deus bis in idipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur ; alioquin mentitur Scriptura : quod nefas est dicere.

 

  1. Quae sit intelligentia praemissorum.

Attende, lector, bis verbis, et cave ne de omnibus generaliter intelligas, sed de bis tantum qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, credentes in Deum Hebraeorum : quam, etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus.

 

3. Hieronymus*.

Quod autem qui per temporale flagellum non corriguntur, post aeternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio qui decollatur ; ubi ostendit levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis aeternisque suppliciis reservari, ita inquiens : 

Quaerat hic aliquis si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur : Non iudicabit Deus bis in idipsum. Aut non punietur, et optandum est adulteris ut hic brevi poena puniantur, ut frustrentur cruciatus aeternos. Ad quod respondemus Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras ; et non praeveniri sententiam iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem ; et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si quis vero punitus sit, ut ille qui Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit.

Levis enim culpa levi supplicio compensatur.

Hic satis innuit Hieronymus gravia peccata et hic puniri gravi supplicio et in futuro punienda aeternaliter, de quibus poenitentia non agitur inter flagella ; levia vero quae hic puniuntur, levi poena compensationem recipere. Quod in bonis fieri non ambigimus ; et in malis forte etiam fit ita.

 

  1. Satis iam apparet, quod illi de prophetia induxerunt non facere pro eis qui dicunt ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam praestari per poenitentiam.

 

5. Alias quoque auctoritates inducunt.

Gregorius super Ezechielem*.

Ait enim Gregorius :

Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit ; et eandem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille qui proximum odit ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet : quia sunt quidam qui, cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant.

Ambrosius, super Octonarium XVIII*.

Item Ambrosius : 

Prima consolatio est quia non obliviscitur misereri Deus ; secunda per punitionem, ubi etsi fides desit, poena satisfacit et relevat.

 

  1. Ratione quoque utuntur, dicentes : Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a sacerdote iniunctam expleverit, umquid, si et peccatum tacitum conversus fuerit confessus, pro utroque ei poenitentia imponetur ? Longe hoc videtur a ratione et Ecclesiae consuetudine, quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio ; unde et peccatum deletum videtur.

 

7. Quomodo accipienda sint praemissa.

His responderi potest sic. Illud Gregorii :

Pluit Dominus etc.,

 non ad criminis veniam, sed ad operis peccati desertionem referendum est : ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati, cui ante serviebat, modo cessat ; non quod eius veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia, qua ab opere peccati revocatur, quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad poenitentiam veniat, vel eo minus a Deo pu niatur qui diuturniori delectatione et actu peccati maius sibi accumulasset tormentum.

Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, evangelicae sententiae contraire videbitur. Si enim propter immisericordiam qua quis proximo non miseretur, etiam quae dimissa sunt replicantur ad poenam, multo magis quae nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad poenam reservari probantur. Et si ille 

qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi poeniteat eum veteris vitae,

quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet, qui odii vetustatem non deposuit ?

 

  1. Illud etiam quod Ambrosius ait : 
    Etsi fides desit, poena satisfacit etc.,
    non de fide intelligitur qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides cum peccati conscientia non subest. Nam, cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum, cuius non habet conscientiam.

Unde Apostolus :

Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.

 Cum igitur flagellatur quis pro peccato cuius non est conscius, si patienter fert poenam et humiliter amplectitur, cogitans peccatum se forte habere quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, poena illa satisfacit et relevat gravatum.

 

9. Ad hoc autem quod obicitur de satisfactione illa : 

Si satisfactio non fuit, iterum imponenda est ; si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit ; et si satisfactio fuit, veniam impetravit,

responderi potest satisfactionem non fuisse, quia ille

dignos fructus poenitentiae

non fecit.

Augustinus in libro De Poenitentia*.

Est enim

satisfactio poenitentiae, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, nec suggestionibus earum aditum indulgere.

 Idem in Enchiridion*.

Idem : 

Sane qui scelerate vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur quia Dominus ait : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt.

 

 

Capitulum 4 (82)

 

1 . De generibus eleemosynarum*.

Augustinus*

Multa enim sunt genera eleemosynarum, quae cum facimus, adiuvamur. Non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, et huiusmodi, sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei dimittatur peccatum, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati. Sed ea maior est, qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum, qui nihil mali tibi fecit ; illud multo grandius, ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, semper bonum velis faciasque quod possis.

2. Quod ergo Dominus ait :

Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis,

 

itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint ?

 

 

Capitulum 5 (83)

 

  1. Quid sit eleemosyna.

Augustinus in Enchiridion* : 

Qui vult ordinate eleemosynam dare, a se debet primum incipere, et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est : Miserere animae tuae, placens Deo.

 

Non ergo se fallant, qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniae impunitatem se emere aestimant, in peccatis permanentes, quae ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem, odit animam suam ; et qui odit animam suam, non est ei misericors, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum saeculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam per quam sit munda, odiat eam secundum saeculum, et diligat eam secundum Deum.
  1. Hac 
    eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus ait : Mundate quae intus sunt.
Immundis enim nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes quos non mundat fides qua creditur in Christum, de qua scriptum est : Mundans fide corda eorum.

 

Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae, respuere Christus videretur : Haec, inquit, oportuit faceret scilicet iudicium et caritatem Dei ; et illa non omittere, id est eleemosynas fructuum terrenorum.

 

 

Capitulum 6 (84)

 

  1. Utrum in mortali peccato permanentes et largas eleemosynas facientes debeant dici satisfacere.

Ex his datur intelligi quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt, quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibi ipsis crudeles exsistunt, non placentes Deo. Non igitur dicenda est illa satisfactio peccati, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero : quia (Pius Papa*) 

nihil prodest ieiunare et orare et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato ;

et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit.

 

2. Secundum quosdam fuit satisfactio.

Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa dum in peccato altero persistit ; percipietur autem eius fructus incipietque proficere cum peceati alterius poenituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio praecedens vivificatur, quae fuerat mortua : sicut baptismus illi qui ficte accedit tunc primitus valet, cum fictio a mente recedit per poenitentiam.

 

3. Auctoritates inducunt*.

Et in huius opinionis munimentum auctoritates inducunt.

Augustinus in libro De poenitentia*.

Ait enim Augustinus : 

Pium est eredere, et nostra fides hoc postulat, ut eum gratia Christi in homine destruxerit mala, priora etiam remuneret bona ; et cum destruit quod suum non invenit, diligit bonum quod in peccante plantavit.

Hieronymus, super Aggaeum*.

Item Hieronymus : 

Si quando videris inter multa peccata quemquam facere aliqua iusta opera, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum ;

sed faciet eum metere et in horrea congregare quae in bona terra seminavit.

 

4. Solutio*.

Sed haec dicta intelligimus de illo qui in caritate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est eum « inter multa peccata iusta opera » fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit et iusta opera, sed diversis temporibus utraque egisse. Nisi enim bonus foret quando bona fecit, non seminasse in terra diceretur bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona, in caritate scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverant, poenitentia de illis malis habita, vivificantur et remunerantur.

 

  1. In epistola ad Hebraeos*.

Unde Apostolus :

Iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis :

opera mortua nominans, priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando fiunt irrita, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt.

 

6. Similiter et « illud bonum amat Deus, quod plantavit in peccante », in illo scilicet qui post illud bonum peccavit, non simul peccans et bene operans exstitit, quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem.

 

 

Capitulum 7 (85)

 

1 . Utrum bona quae fiunt ab aliquibus malis valeant ad meritum vitae cum fuerint conversi ad bonum.

Augustinus in libro De patientia*.

Potest etiam accipi de operibus bonis quae ab aliquo fiunt dum malus est et in peccato mortali persistit, vel ad tempus, vel usque in finem : quae dicuntur remunerari a Deo et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam obtinendam, sed ad tolerabilius extremi iudicii supplicium sentiendum ; sicut de fide et ceteris quae sine caritate habentur Augustinus ait :

Si quis non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennae, nullo modo ista culpanda sunt ; immo et hic laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus melius ei fuisse ut Christum negando, nihil eorum pateretur quae passus est confitendo. Sed aestimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando nihil eorum pateretur ; ut illud quod ait Apostolus : Si tradidero corpus meun ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, nihil prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, non ad extremi iudicii tolerabilius supplicium subeundum.

Et infra : 

Haec propter caritatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia ; quoniam in bonis caritas Dei est quae tolerat omnia.

 

  1. Perstringit dictorum summam, ut alia addat.

Ex his ostenditur bona quae sine caritate fiunt, prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam.

Illa etiam quae in caritate quis facit, si postea prolapsus fuerit nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei Ezechiel dicit :

Si averterit se iustus a iustitia et fecerit iniquitatem, numquid vivet ? Omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae quas fecit.

Gregorius*.

In cuius loci expositione Gregorius ait : 

Hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum.

Intelligendum est hic ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem poenam ; alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona igitur sine caritate facta et bona in caritate facta, quae comitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.

 

  1. Alias inducit auctoritates contra eos qui dicunt de uno peccato poenitentiam agi, altero tacito.

Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt de uno crimine poenitentiam agi et veniam praestari, alio in delectatione retenta, vel per confessionem non exposito. Qui non modo praemissis auctoritatibus confutantur, sed et subditis :

 

4. Augustinus in libro De poenitentia*.

Ait enim Augustinus : 

Sunt plures quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam in quibus delectentur : non animadvertentes Dominum simul mutum et surdum a daemonio liberasse. Per hoc docet nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habentem septem daemonia perficere potuit sex expulsis ; expulit autem septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem vero daemonum ab alio eiciens, nullum reliquit de omnibus qui liberatum possideret, ostendens quod, si etiam peccata sint mille, oportet de omnibus poenitere. Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberaverit. Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione : indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio reciperet veniam ? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam ? Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui iustus et iustitia est dimidiam sperare veniam. Iam enim sine vera poenitentia inveniret gratiam. Poenitentia enim vera ad baptismi puritatem conatur ducere. Recte enim poenitens quidquid sordis post purificationem contraxit, oportet ut abluat saltem lacrymis mentis. Sed satis durus est, cuius mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo poenitet, omnino poeniteat.

5. Augustinus*.

Idem : 

Poenitentes, poenitentes, si vere estis poenitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo. Poenitentiam agis, genua figis, et rides, subsannans patientiam Dei ! Si poenitentiam agis, poenitet ; si non poenitet, non poenitens es. Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ? Si fecisse poenitet, noli facere ; si adhuc facis, certe non es poenitens.

 

6. Innocentius Secundus*.

Item Innocentius : 

Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem poenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur ; vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.

 

7. Repetit de vera poenitentia ut addat.

Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae et satisfactionis. Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet. Quod illa sola facit, quae scelus corrigit. Illa vero scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert.

 

8. Hieronymus, super Matthaeum*.

Iudas enim poenituisse legitur sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non correxit crimen.

Unde Hieronymus :

Nihil Iudae profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti ; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod de eo dicitur : Et oratio eius fiat in peccatum, ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit.

 

9. Cave qualiter intelligas illud :

Ut emendare valeat quod peccavit, etc.

Non enim emendatio hic intelligenda est rei demptae recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio, cum satisfactionis desiderio. Demit enim iniuste quis alicui quod restituere non valet, ut oculum vel vitam et huiusmodi ; et tamen si poenituerit peccati, cum amore condignae satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam iniuste abstulit quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. Quamdiu enim

res, propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur.