Distinctio XLVI — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XLVI
Capitulum 1 (265)
- Si valde malis detur mitigatio poenae.
Sed quaeritur hic de valde malis, utrum et ipsi in aliqua poenarum mitigatione Dei misericordiam sentiant, ut minus quam meruerint puniantur.
2. Quidam autumant eos nullam relevationem poenae habituros.
Quod confirmant Iacobi auctoritate dicentis :
Augustinus etiam ait :
Augustinus, super Octonarium XIX*.
Idem, distinguens quomodo
ait :
Dicens
dat intelligi aliquid a Deo fieri ubi ipse non miseretur.
- Cassiodorus*.
Sed his occurrit quod ait Cassiodorus super Psalmum L, loquens de misericordia et pietate Dei :
Ergo et in punitione malornm non est iustitia sine misericordia.
Cassiodorus, in Psalmo C*.
Idem de misericordia et iudicio ait :
- Augustinus contra illos qui asserunt malorum cruciatus terminandos*.
Augustinus quoque, respondens illis qui reproborum supplicia finem habitura contendunt, ita illorum repellit opinionem, asserens reprobos perpetuo puniendos, ut eorum supplicia aliquatenus mitigari non neget.
Augustinus in Enchiridion* :
- Ecce ita asserit hic poenas reproborum non esse finiendas, quod non improbat si dicatur eorum supplicio aliquod levamen adhiberi. Unde non incongrue dici potest Deum, etsi iuste id possit, non omnino tantum punire malos in futuro quantum meruerunt, sed aliquid eis, quantumcumque mali sint, de poena relaxare.
6. Determinat praemissas auctoritates.
Quod ergo dictum est :
ita intelligi potest : quod iudicium damnationis fiet illi qui non fecit misericordiam, pro eo quod fuit sine misericordia ; vel fiet ei iudicium sine misericordia liberante et salvante, qui tamen in aliqua poenae alleviatione misericordiam Dei sentiet.
Ita cum dicitur :
non negatur quin in futuro sit misericordiae effectus, et in electis, qui per misericordiam ab omni miseria liberabuntur ; et in reprobis, qui minus quam meruerint cruciabuntur. Sed hic non sine causa dicitur fieri misericordia, et iudicium in futuro, quia et hic multis modis miseretur Deus, quibus non miserebitur tunc : vocat enim nunc peccatores et iustificat, quod tunc non faciet ; et tunc reddens singulis secundum merita, manifeste iudicabit, qui nunc occulte iudicat.
Capitulum 2 (266)
- De occulto iudicio.
Augustinus, super IX Psalmum*.
Cuius
Occultum igitur Dei iudicium dicitur poena qua iudicat purgando, convertendo, excaecando.
Iudicia quoque Dei interdum appellantur
unde :
- De sententia iudicis*.
Iudicium autem quo in futuro iudicabit, intelligitur sententia qua ventilabitur area, id est dividentur localiter boni a malis ministerio angelorum ; et illi
ducentur, illi
mittentur, qui nunc simul mixti sunt.
Capitulum 3 (267)
1. De iustitia et misericordia Dei.
Sed quomodo iustitiam Dei et pietatem, id est misericordiam, supra Cassiodorus « duas res » esse dixit, quae
Iustitia enim Dei et misericordia non duae res, sed una res, id est divina essentia est, sicut supra pluribus auctoritatibus ostensum est. Quia non est Deo aliud esse misericordem quam misericordiam, nec iustum quam iustitiam, sed idem prorsus. Nec aliud est esse misericordem quam iustum, vel misericordiam quam iustitiam, sed omnino idem, quia non denominative, sed essentialiter haec de Deo dicuntur.
2. De operibus iustitiae, misericordiae et bonitatis*.
Cur igitur dicit Scriptura de operibus Dei, quaedam esse misericordiae, quaedam iustitiae ? Si enim iustitia Dei misericordia est, quaecumque sunt opera misericordiae, esse videntur iustitiae et e converso.
3. Responsio*.
His responderi potest sic : Illis locutionibus, quibus huiusmodi operum fiunt distinctiones, ut alia misericordiae, alia iustitiae, alia bonitati tribuantur, non diversitas subiacentis, id est rei his vocabulis significatae exprimitur, sed varietas sensuum et effectuum in creaturis monstratur. (Da memoriae !*) Cum enim dicitur Deus iustus vel iustitia, essentia divina praedicatur ; et etiam quod ipse sit distributor et iudex meritorum intelligi datur. Ita et cum dicitur misericors, essentia divina praedicatur ; et insuper quod ipse sit miserorum liberator intelligi datur. Similiter cum dicitur bonus, essentia divina praedicatur, ut cum dicitur Deus ; et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Ita et cum dicitur Deus, essentia divina praedicatur, et ipse timendus ostenditur.
Inde ergo quaedam opera misericordiae, quaedam iustitiae dicuntur : non quin essentia divina haec et illa operetur, et quin haec et illa sint opera divinae essentiae, quae dicitur misericordia et iustitia ; sed quia quaedam sunt quibus ostenditur iudex et aequus distributor, quaedam quibus ostenditur miserator. Misericors enim dicitur in natura, miserator in exhibitione. Et in quibusdam operibus dicitur effectus esse misericordiae, in quibusdam effectus iustitiae : non quod aliud efficiat iustitia, aliud misericordia Dei, si ad essentiam referas ; sed quia ex quibusdam effectibus intelligitur iudex, ex quibusdam miserator, vel, ut quibusdam placet, iustus et misericors.
- Sed secundum hoc occurrit quaestio, quomodo ex aliis ostendatur iustus et ex aliis misericors, cum sit ei idem esse iustum et esse misericordem. Si enim secundum eandem rationem dicitur iustus et misericors, ex eo opere quo intelligitur iustus, intelligitur misericors, et e converso.
5. Sed dixi supra quia cum dicitur Deus iustus et misericors, ita eadem divina essentia significatur et secundum eam idem praedicatur, ut etiam quaedam diversa intelligantur. Intelligimus enim per hoc eum miseratorem et iustum iudicem.
Origenes, super Ieremiam*.
Quod evidenter Origenes ostendit dicens :
Capitulum 4 (268)
1. Auctoritatibus probat quaedam iustitiae, alia misericordiae, alia bonitati tribui.
Quod autem quaedam opera misericordiae, quaedam iustitiae, quaedam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire. Et de misericordia quidem et iustitia manifestum est ; de bonitate vero et misericordia amplius latet.
2. Augustinus, super Psalmum CXXXV*.
Sed Augustinus docet illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur ; ad bonitatem vero non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens :
3. Idem, super Psalmum XXXII*.
Idem :
4. Item alibi :
Interdum tamen misericordia large accipitur ut bonitas.
Capitulum 5 (269)
- Quomodo universae viae Domini dicantur misericordia et veritas.
Post haec considerari oportet ex quo sensu
2. Hoc multiplicem recipit expositionem.
quibus ad nos venit, ut ait Augustinus super Psalmum, intelliguntur duo adventus : primus, in quo manifestam et multiplicem misericordiam nobis exhibuit ; et secundus, in quo requirendo merita iustitiam exhibebit.
id est quibus ad Dominum ascendimus, sunt iustitia qua a malo declinamus, et misericordia qua bonum facimus. In his enim duobus omne bonum meritum includitur.
- Sed cum superius Cassiodorus dixerit in his duobus omnia opera Dei includi, merito quaeri potest an in omni opere Domini haec duo mutuo sibi iungantur.
4. Quibusdam placuit non in omni opere Domini haec duo concurrere : secundum effectum dico. Nam secundum essentiam non dividitur misericordia a iustitia, sed unum est. Verum secundum effectum non in omni opere dicunt esse misericordiam et iustitiam, sed in quibusdam tantum misericordiam, in aliis iustitiam, atque in aliis misericordiam et iustitiam.
Fatentur tamen Deum omnia quae facit, misericorditer agere et iuste, referentes rationem dicti ad Dei voluntatem quae iustitia est et misericordia, non ad effectus misericordiae et iustitiae qui sint in rebus.
- Aliis autem videtur quod, sicut dicitur Deus omnia opera sua facere iuste et misericorditer, ita concedendum sit in omni opere Dei iustitiam esse et misericordiam, id est clementiam, secundum effectum vel signum ; quia nullum opus Dei est, in quo non sit effectus vel signum aequitatis et clementiae, sive occulte, sive aperte. Aliquando enim manifesta est clementia sive benignitas, et occulta aequitas, aliquando e converso.
