Distinctio XIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

 

 

Capitulum 1 (72)

 

  1. Si haeretici vel excommunicati hoc sacramentum conficiant.

Solet etiam quaeri utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant.

Ad quod dici potest quod aliqui, licet pravi sint, consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine, sacramento, etsi non vita, (Augustinus* :)

quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris.
  1. Augustinus in libro De corpore Domini*.

Unde Augustinus :

Intra catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris et virtute Spiritus Sancti. Credendum est enim quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum Sanctum suam efficit carnem et sanguinem.

 

 

3. Gregorius*.

Item Gregorius : 

Putant quidam communionem corporis minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Heu, in quam magnum laqueum incidunt, ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus Sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea mysteria et operando sanctificet et sanctificando benedicat. Mysterium ideo dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem ; sacrificium vero, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res ita fit ut aliquid significatae rei accipiamus. Sacramenta sunt baptisma, chrisma, corpus ; quae ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem eorundem sacramentorum operatur : unde a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur. Panis et calicis sacramentum graece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur ; et quid melius corpore et sanguine Christi ? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur, sacrum tamen est, quia Spiritus Sanctus vivificat ; nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenuatur. Hoc de corpore Domini, hoc etiam de baptismate et chrismate sciendum est et tenendum : quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo est haec virtus sive potestas, non humanae efficaciae.

 

4. Illi vero qui excommunicati sunt, vel de haeresi manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere, licet sacerdotes sint : quia nemo dicit in ipsa consecratione offero, sed offerimus, quasi ex persona Ecclesiae. Et ideo, cum alia sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur.

Augustinus in sermone De corpore Domini*.

Quod etiam Augustinus tradere videtur dicens : 

Recolite nomen et advertite veritatem. Missa enim dicitur eo quod caelestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat, iuxta dictum sacerdotis dicentis : Omnipotens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum etc. Idcirco nisi angelus venerit, missa nequaquam iure vocari potest. Numquid enim, si hoc mysterium haereticus ausus fuerit usurpare, angelum de caelis mittit Deus oblationem eius consecrare ? maxime cum eisdem per Prophetam comminatus sit dicens : Maledicam benedictionibus vestris. Quod si benedictionibus eorum se asserit maledicturum Veritas, quid erit de hostia ? Ergo dicemus illam posse ab illo benedici, quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione ? Si enim Deus maledixerit et simoniacus benedixerit, quis eorum praevalebit ? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei ?

 

  1. Gregorius : 
    Maledicam benedictionibus vestris, id est his quae meis benedictionibus nunc possidetis, vel quidquid a vobis benedicitur ; vel quoniam non benedicunt sanctis ex vero corde, vel quia qui inique agunt benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus dummodo divites sint.

Hieronymus :

Maledicam benedictionibus vestris, id est quidquid a vobis benedicetur, per me erit maledictum.

 

  1. Ex his colligitur quod haereticus a Catholica praecisus nequeat hoc sacramentum conficere, quia sancti angeli, qui huius mysterii celebrationi assistunt, tunc non adsunt, quando haereticus vel simoniacus hoc mysterium temerare praesumit.

Beda in homilia Paschae* :

Non enim dubitari licet, ubi corporis dominici et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.

 

In huius autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet ut sit sarerdos, et intentionem adhiberi oportet, ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere ? Et si non intendit, numquid conficit ?

Aliqui dicunt etiam non recte de illo mysterio sentientem posse intendere, non quidem illud conficere : quod iam esset recte credere, sed id agere quod geritur ab aliis dum illud conficitur ; et sic adhibetur intentio. Et si intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen ex quo intendit ea dicere et agere quae ab aliis geruntur, impletur mysterium.

 

  1. Illud etiam sane potest dici, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus ? quid manducat ? Deus novit.

 

9. De hoc caelesti mysterio aliqua perstrinximus catholicis fideliter tenenda ; qui enim his contradicit, haereticus iudicatur.

 

 

Capitulum 2 (73)

 

  1. Quid faciat haereticum et quid sit haereticus.

Ne autem ignores quid haereticum faciat vel quid sit haereticus, audi breviter quid inde sancti doctores tractant.

Hilarius in II libro De Trinitate*.

Hilarius ait : 

Exstiterunt plures qui caelestium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est ; et sensus, non sermo fit crimen.

Idem in VIII : 

Intelligentiae sensus in crimine est.

Hieronymus, super Osee*.

Hieronymus dicit quod

ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis.

 

  1. Augustinus in libro De utilitate credendi*.

Augustinus, definiens quid sit haereticus, ait :

Haereticus est, qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur.

 

3. Gregorius, super Ezechielem : 

Qui in expositione sacri eloquii, ut auditoribus placeat, aliquid fingit, sua verba loquitur, non Dei. Qui autem in verbis dominicis aliter quam is qui protulit senserit, etsi sub alio intellectu, tamen ad aedificationem caritatis tendit, Domini sunt verba quae dicit.