Distinctio VIII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

Capitulum 1 (48)

 

De sacramento altaris.

Post sacramentum baptismi et confirmationis, sequitur eucharistiae sacramentum. Per baptismum mundamur ; per eucharistiam in bono consummamur. Baptismus aestus vitiorum exstinguit ; eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter dicitur « eucharistia », id est bona gratia, quia in hoc sacramento non modo est augmentum virtutis et gratiae, sed ille totus sumitur, qui est fons et origo totius gratiae.

 

 

Capitulum 2 (49)

 

  1. Quod huius sacramenti in veteri Testamento figura praecessit, sicut et baptismi.

Ambrosius*.

Cuius figura praecessit quando 

manna Deus pluit Patribus in deserto, qui quotidiano caeli pascebantur alimento ; unde : Panem angeorum manducavit homo. Sed tunc panem illum qui manducaverunt mortui sunt ; iste vero panis vivus qui de caelo descendit, vitam mundo tribuit. Manna illud e caelo, hoc super caelum. Illud scaturiebat, in diem alterum reservatum ; hoc ab omni corruptione alienum, quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit.

 

2. Illud datum fuit antiquis post transitum maris Rubri, ubi submersis Aegyptiis, liberati sunt Hebraei ; ita hoc caeleste manna nonnisi renatis praestari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit ; haec esca caelestis fideles huius saeculi desertum transeuntes in caelo subvehit. Unde recte viaticum appellatur quia in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari Rubro figura baptismi praecessit, ita in manna significatio dominici corporis.

 

3. Haec duo sacramenta demonstrata sunt ubi de latere Christi sanguis et aqua fluxerunt, quia Christus per sanguinem redemptionis et aquam ablutionis nos redimere a diabolo et a peccato venit, sicut Israelitas per sanguinem agni paschalis ab exterminatore, et per aquam maris ab Aegyptiis liberavit.

 

4. Huius etiam sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit.

Unde, ut ait Ambrosius, intelligi datur

anteriora esse sacramenta Christianorum quam Iudaeorum.

 

 

Capitulum 3 (50)

 

De institutione sacramenti.

Hic etiam ante alia consideranda occurrunt quatuor, scilicet institutio, forma, sacramentum et res.

Sacramentum Dominus instituit, quando post typicum agnum, corpus et sanguinem suum discipulis in coena porrexit.

Unde Eusebius Emisenus : 

Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis et illaturus sideribus, necesse erat ut die coenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret : ut coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium.

 

 

Capitulum 4 (51)

 

De forma.

Forma vero est, quam ipse ibidem edidit dicens :

Hoc est corpus meum ;

 et post :

Hic est sanguis meus.

 Cum enim haec verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi ; reliqua ad Dei laudem dicuntur.

Ambrosius in libro De sacramentis*.

Unde Ambrosius : 

Sermone Christi hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat ; et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione verbi caelestis. Consecratio quibus fit verbis ? Attende quae sunt verba : Accipite et edite ex eo omnes : hoc est corpus meum ; et item : Accipite et bibite ex hoc omnes : hic est sanguis meus. Per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo defertur, oratio praemittitur pro populo, pro regibus.

Augustinus*.

Item Augustinus : 

Credendum est quod in verbo Christi sacramenta conficiantur ; reliqua omnia nihil aliud sunt quam laudes vel obsecrationes fidelium et petitiones.

 

Ecce quae sit institutio et forma huius sacramenti.

 

 

Capitulum 5 (52)

 

  1. Quare post alium cibum dedit corpus et sanguinem discipulis*.

Ubi consideratione dignum est quare illud sacramentum post coenam dedit discipulis.

Hieronymus* : 

Dominus igitur Iesus ad invisibilia paternae maiestatis migraturus, celebrato cum discipulis typico pascha, quiddam memorabile eis commendare volens, sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum eis tradidit, ut ostenderet Legis veteris sacramenta, inter quae praecipuum erat agni paschalis sacrificium, in morte sua terminari, ac novae Legis sacramenta substitui, in quibus excellit mysterium Eucharistiae.

 

Ideo etiam post alia dedit, ut hoc unum arctius memoriae discipulorum infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur.

 

  1. Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post alios cibos sumatur. Potius a ieiunis sumi oportet, sicut Apostolus docet, ut singulari reverentia
    diiudicetur,
id est discernatur ab aliis cibis.

Quod Dominus Apostolis disponendum reliquit.

Augustinus in libro Responsionum ad Ianuarium*.

Unde Augustinus : 

Apparet, cum primo acceperunt discipuli eucharistiam, non eos accepisse ieiunos. Non ideo tamen calumniandum est universae Ecclesiae, quod a ieiunis semper sumitur. Placuit enim Spiritui Sancto ut in honore tanti sacramenti, prius in os christiani dominicum corpus intraret quam alii cibi ; ideo ubique mos iste servatur. Non enim quia post cibos Dominus dedit, ideo pransi vel coenati illud accipere debent, ut illi faciebant quos Apostolus arguit. Nam Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum.

 

 

Capitulum 6 (53)

 

De sacramento et re.

Nunc quid ibi sacramentum sit et quid res, videamus.

Augustinus in libro De civitate Dei*

Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma ;

forma ergo panis vel vini, quae ibi videtur, sacramentum est, id est signum sacrae rei, quia

praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud aliquid facit in cogitationem venire.

Gregorius, in homilia paschali*.

Tenent ergo

species vocabula rerum quae ante fuerunt, scilicet panis et vini.

 

 

Capitulum 7 (54)

 

  1. De re sacramenti, quae est duplex*.

Huius autem sacramenti gemina est res : una scilicet contenta et significata, altera significata et non contenta. Res contenta et significata est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit.

Augustinus, Super Ioannem* :

Res autem significata et non contenta est

unitas Ecclesiae in praedestinatis, vocatis, iustificatis et glorificatis.

Haec est duplex caro Christi.

Hieronymus, super Epistolam ad Ephesios*.

Unde Hieronymus : 

 Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi et sanguis : vel illa quae crucifixa est et sepulta, et sanguis qui militis effusus est lancea ; vel spiritualis illa ac divina, de qua ipse ait : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ; et : Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam.

 

2. De tribus quae hic possunt distingui*.

Sunt igitur hic tria distinguenda : unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, et tertium quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini ; sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis ; res et non sacramentum, mystica eius caro.

Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, quia utramque rem significat, et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae ceteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat;

Unde :

Calix tuus inebrians, quam praeclarus est !

Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium : quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat.

 

  1. Augustinus, De sacramentis fidelium*.

Unde Apostolus :

Unus panis et unum corpus multi sumus.

Unde Augustinus : 

Unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur, pro eo quod, sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia ex multis fidelibus caritate copulante connectitur.

 

Hoc mysterium pacis et unitatis nostrae Christus in sua mensa consecravit. Qui accipit hoc mysterium unitatis et non tenet vinculum pacis, non accipit mysterium pro se, sed contra se.

4. 

Cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium, de Virgine sumptum : quia ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat, ita societas ecclesiastica ex multis personis a criminali macula liberis consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis sethim, quae sunt imputribilia et albae spinae similia.