Distinctio XX — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XX
Capitulum 1 (109)
1. De his qui in fine poenitent.
Sciendum est etiam quod tempus poenitentiae est usque in extremum articulum vitae.
Leo Papa*.
Unde Leo Papa :
2. Augustinus*.
Augustinus tamen de poenitentiam differentibus ita scribit :
Item :
3. Sed quare hoc dixit Augustinus, cum poenitentia quae in fine agitur in Psalmo appelletur
et cum
invocetur, Deus adsit,
4. Sed illa dixit Augustinus propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt ; et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate.
Augustinus in libro De poenitentia*.
Unde idem, quasi aperiens quare superiora dixerit, ait :
Sed si etiam sic conversus vita vivat et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro modo est gravis : excellit enim omnem poenam quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter quanta saepe sustinuerunt supplicia.
6. Ex his satis ostenditur quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat et vitam mortuo impetrat ; non sic tamen ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo
Sed
Capitulum 2 (110)
1 . De his qui poenitentiam non complent.
Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam non comptent, utrum transituri sint per ignem, ut ibi quasi compleant quod hic minus fecerunt, idem dicimus et de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis poenitent.
Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerit poenitentia, quia perfecte poenituerunt et ingemuerunt corde.
Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentiunt, et gravius puniuntur quam si hic implessent poenitentiam.
2. Deus enim, cum sit misericors et iustus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam ; ex iustitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim homo punit, aut Deus. Homo autem punit poenitendo. Et est poenitentia interior et exterior. Si ergo interior poenitudo tanta fuerit, ut sit sufficiens ultio peccati, Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter poenitet ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur, Deus, qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addit poenam sufficientem.
Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam enim peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia, non mox tamen sanantur. Saepe infirmus moreretur, si non medicaretur ; nec tamen statim medicatus sanatur : languet victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.
Capitulum 3 (111)
- De illo cui sacerdos indiscretus iniungit parvam poenam.
Si vero de illo quaeritur qui satisfactionem iniunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia sacerdotis peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni poena liber sit, idem respondeo quod supra, de illo qui poenitentiam non complevit, dixi : quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est ; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena iniuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione, statim cum conversus fuit, paradisum ingredi meruit.
2. Quod mensura doloris magis quam temporis consideranda est in poenitentia*.
Sed quia dispensatores Ecclesiae contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc praecipue tendere debet, ut cordis dolorem quantum fas est cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem iniungant.
3. Augustinus in Enchiridion*.
Unde Augustinus :
4. Hieronymus*.
Item Hieronymus :
Capitulum 4 (112)
- Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.
Solet etiam quaeri utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda.
Theodorus*.
De quo Theodorus, Cantuariensis episcopus, in Poenitentiali suo sic ait :
- Leo Papa*.
Aliis vero pro qualitate peccati praesidentium arbitrio poenitentia decernenda est.
Unde Leo Papa :
Capitulum 5 (113)
- In necessitate non est neganda poenitentia vel reconciliatio.
Sciendum est etiam quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliaiio poenitentibus.
Leo Papa*.
Unde Leo :
- Iulius Papa*.
Item Iulius Papa :
probat.
Capitulum 6 (114)
- Quod presbyter non reconciliet inconsulto episcopo, nisi in necessitate.
Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat.
In concilio Carthagenensi*.
Unde in Carthaginensi Concilio :
scilicet introitum ecclesiae,
Aurelius episcopus*.
Item :
- Inconsulto vero episcopo, non potest excommunicatos vel publice poenitentes presbyter reconciliare.
In Carthaginensi concilio*.
Unde in Carthaginensi Concilia II statutum est ut chrisma vel reconciliatio poenitentium
Item :
3. Puellarum tamen consecratio, consulta episcopo, per presbyterum fieri valet.
Unde in Carthaginensi Concilio II :
Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.
Capitulum 7 (115)
An oblatio eius sit recipienda, qui currens ad poenitentiam, praevenitur morte.
Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans sacerdotem invenire non potuit et ita decessit, utrum oblatio eius sit recipienda, dicimus quia est.
Unde in Concilio Apanensi :
