Distinctio XLV — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

 

 

Capitulum 1 (259)

 

  1. De diversis animarum receptaculis.

Augustinus, super Ioannem*.

Praeterea sciendum est quod 

omnes animae, ut ait Augustinus, cum de saeculo exierint, diversas habent receptiones : bonae habent gaudium, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur.

 

Ex his ostenditur quod maius erit gaudium sanctorum in resurrectione et post quam fuerit ante, et quod diversa receptacula habebunt animae sanctorum.

 

  1. Augustinus in Enchiridion*.

De quibus idem Augustinus ait : 

Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne cum viveret.

 

 

Capitulum 2 (260)

 

  1. De suffragiis defunctorum.

Augustinus in Enchiridion*

Neque negandum est, ut ait Augustinus, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatori offertur, vel eleemosynae fiunt in Ecclesia.
  1. Quibus prosint orationes et eleemosynae et sacrificium, et quomodo*. 
    Sed haec eis prosunt, qui cum viverent, haec sibi ut postea possent prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem. Est vero talis in bono ut ista non requirat, et est rursus talis in malo ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adiuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam quispiam gravari vel relevari. Nemo autem speret quod hic neglexit, cum obierit apud Deum promereri. Non igitur ista, quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est : Omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, scilicet bona vel mala : quia etiam hoc meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut possent ei ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare non, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore ? Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt ; pro non valde malis, propitiationes ; sed pro valde malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum, tamen qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus vero prosunt, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio.

3. Augustinus in sermone De verbis Apostoli*

Orationibus ergo sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari et eleemosynis quae pro eorum spiritibus offeruntur, non est dubium mortuos adiuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino quam eorum peccata meruerint. Hoc enim a Patribus traditum tota observat Ecclesia : ut pro eis qui in communione Corporis et Sanguinis defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur ; ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Non est igitur ambigendum ista prodesse defunctis, sed talibus qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem eiusque sacramentis de corpore exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis officia impenduntur, cuius dum hic essent pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis aliquid boni operantur sui, sed eorum praecedentibus consequentia ista redduntur. Nam istam quisque finiens vitam, nisi quod in ea meruerit non poterit habere post eam.

 

4. Ecce quibus et qualiter prosint illa quae pro defunctis frequentat Ecclesia : mediocriter malis suffragantur ad poenae mitigationem ; mediocriter bonis ad plenam absolutionem, qui non habent tantae perfectionis merita ut non indigeant iuvari per

pauperes quorum est regnum caelorum,

 quos sibi fecerunt

amicos de mammona iniquitatis.

 Quorum tanta est perfectio ut his adiutoriis non indigeant, quales sunt Apostoli et martyres.

Augustinus, De verbis Apostoli*.

Ut enim ait Augustinus, 

iniuria est pro martyre in Ecclesia orare, cuius debemus orationibus commendari ; pro aliis autem defunctis oratur.

 

 

Capitulum 3 (261)

 

  1. De officiis sepulturae.

Augustinus in sermone De verbis Apostoli*.

De pompis vero exseqiliarum idem Augustinus ita dicit :

Pompa funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum.

 

Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis vel nulla. Praeclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium.

 

  1. Augustinus in eodem*
    Sit tamen cura mortuos sepeliendi et sepulcra construendi, quia haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt. Non solum in corporibus Patriarcharum aliorumque sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt, laudati sunt. Impleant igitur haec homines erga suos officia postremi muneris et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adiuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, orationes, multo observantius procurent.

 

 

Capitulum 4 (262)

 

  1. De duobus aeque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia. 

Solet moveri quaestio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter sed mediocriter bonis, qui praedictis suffragiis indigent, et meruerunt pariter post mortem iuvari. Pro altero vero, id est pro divite, speciales et communes fiunt orationes multaeque eleemosynarum largitates ; pro paupere vero non fiunt nisi communes orationes. Quaeritur ergo an tantum iuvetur pauper paucioribus subsidiis, quantum dives amplioribus.

Si non pariter iuvatur, non ei redditur secundum merita : meruit enim pariter iuvari, quia pariter boni exstiterunt. Si vero tantum suffragii consequitur quantum dives, quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta ?

 

  1. Responsio*.

Sane dici potest non ei magis valuisse generalia et specialia, quam pauperi sola generalia suffragia. Et tamen profuerunt diviti specialia : non quidem ad aliud vel maius aliquid, sed ad idem ad quod generalia, ut ex pluribus et diversis causis unum perciperetur emolumentum.

Aliter*.

Potest tamen dici illa plura subsidia contulisse diviti celeriorem absolutionem, non pleniorem.

 

 

Capitulum 5 (263)

 

  1. Quibus suffragiis iuvabuntur mediocriter boni qui in fine reperientur.

Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono, qui talibus indigens suffragiis, in ipso consummationis saeculi articulo cum reliquis migrabit, si salvus fuerit. Pro eo non offertur ulterius sacrificium vel oratio vel eleemosyna, nec habebat tantae perfectionis merita quae his suffragiis non egerent : numquid ergo salvabitur ?

2. Aestimo eum,

quasi per ignem

 transeuntem, salvari meritis et intercessionibus caelestis Ecclesiae, quae pro fidelibus semper intercedit vota et merito, donec impleatur Christus.

 

 

Capitulum 6 (264)

 

  1. Quomodo sancti glorificati audiunt preces supplicantium et quomodo intercedunt pro nobis ad Deum.

Sed forte quaeris : Numquid preces supplicantium audiunt, et vota postulantium in eorum notitiam perveniunt ?

2. Non est incredibile animas sanctorum, quae

in abscondito faciei

Dei veri luminis illustratione laetantur, in ipsius contemplatione ea quae foris aguntur intelligere, quantum illis vel ad gaudium, vel nobis ad auxilium pertinet. Sicut enim angelis, ita et sanctis qui Deo assistunt, petitiones nostrae innotescunt in Verbo Dei quod contemplantur. Unde et dicuntur angeli orationes et vota nostra offerre Deo, non quia eum doceant, sed quia eius voluntatem super eis consulunt.

 

3. Augustinus in libro De orando Deum*.

Unde Augustinus : 

Angelis qui sunt apud Deum innotescunt petitiones nostrae, ut quodam modo eas offerant Deo et de his consulant, et quod Deo iubente implendum esse cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter reportent. Unde et angelus hominibus ait : Cum oraretis, orationem vestram obtuli Deo.

4. Augustinus in libro De Trinitate XV*

Ad omnia quidem scienda sufficit Deo sua perfectio. Habet tamen nuntios, id est angelos, non qui ei quae nescit annuntient : non enim sunt ulla quae nesciat, sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere veritatem. Et hoc est quod ei dicuntur nonnulla « nuntiare » : non ut ipse ab eis discat, sed ut ab eo ipsi, per Verbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod voluerit, ab eo missi ad quos voluerit : totum ab illo per illud Verbum eius audientes, id est in eius veritate invenientes quid sibi faciendum, quid, quibus et quando nuntiandum sit. Nam et nos orantes eum, non eum docemus, quia novit, ait Verbum eius, Pater vester quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex tempore cognovit, sed futura omnia temporalia, atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus, et quos et de quibus rebus vel exauditurus vel non exauditurus esset, sine initio ante praescivit.

5. Augustinus in libro De gratia novi Testamenti*

Non ergo dicitur angelus orationes nostras offerre Deo, quasi Deus tunc noverit quid velimus et quo indigeamus,

qui omnia antequam fiant, sicut et postea quam facta sunt novit ; 

sed quia necesse habet rationalis creatura temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quid erga se fiat, sive consulendo quid faciat.

 

6. Quod dictum est de angelis attribuit sanctorum animabus.

Si autem angeli a Deo per Verbum eius discunt petitiones nostras, et quid de eis implendum sit vel non, cur non credamus et animas sanctorum, Dei faciem contemplantium, in eius veritate intelligere preces hominum et quae implendae sint vel non ?

Inde est quod Deus dicitur exaudire preces quorundam non solum quando effectui mancipat, sed etiam quando innotescit curiae angelorum et sanctarum animarum quid inde futurum sit vel non. Et quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt et ipsi. Adeo enim supernae Veritati addicti sunt, ut nihil praeter eius voluntatem queant velle.

Intercedunt igitur ad Deum pro nobis sancti, et merito : dum eorum merita suffragantur nobis, et affectu : dum vota nostra cupiunt impleri ; quod tamen non faciunt nisi in voluntate Dei implenda didicerint. Oramus ergo ut intercedant pro nobis, id est ut merita eorum nobis suffragentur ; et ut ipsi velint bonum nostrum, quia eis volentibus, Deus vult, et ita fiet.

 

  1. Ex praemissis constat quod cum quibusdam misericordius agit Deus quam aliqua eorum peccata meruerint, scilicet cum mediocriter malis, qui suffragiis Ecclesiae iuvantur.