Distinctio XXXVII — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
Distinctio XXXVII
DISTINCTIO XXXVII
Capitulum 1 (212)
- In quo ordine nequeat fieri coniugium.
Sunt igitur quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi coniugium, et si intercesserit copula, fit divortium : ut sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri coniugium, nisi religionis habitum sumpserint vel votum continentiae fecerint.
2. Leo Papa*.
Unde Leo Papa :
Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum inveniuntur et continentiam ; profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit ; non viduam, vel repudiatam, quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus non-virginem vel bigamus ad clericatum.
Ex Carthaginensi Concilio*.
Item ex Carthagensi Concilio :
Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere : quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio ; ceteros vero clericos ad hoc non cogi.
- Leo Papa*.
Item Leo :
Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae episcopis et presbyteris : qui cum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt ; sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit.
In VI Synodo*.
Item in Sexta Synodo :
Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali lege mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat.
Capitulum 2 (213)
- De interfectoribus coniugum suarum.
Nicolaus Papa*.
His adiciendum est de occisoribus suarum coniugum. De quibus Nicolaus scribit Radulpho Bituricensi archiepiscopo :
Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis « adulterarum » vel aliquid huiusmodi quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi ? Quibus penitus denegatur coniugium.
- Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio vel alio huiusmodi uxores suas interficere ; sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos feriri iubet.
Nicolaus Papa Albino archiepiscopo*.
Unde idem Nicolaus :
Inter haec vestra Sanctitas addere studuit : si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito eius liceat secundum mundanam legem interficere. Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem.
Pius Papa*.
Item Pius Papa :
Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit aliamque duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam ; et si contumax exstiterit, anathematizetur usquequo consentiat.
