Distinctio XLVII — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

 

Capitulum 1 (270)

 

  1. De sententia iudicii.

Solet etiam quaeri qualiter dabitur iudicii sententia. Sed non est perspicuum id explanare. Non enim Scriptura aperte definit an voce illa proferantur :

Venite benedicti

 

et Ite maledicti,

an virtute iudicis ita fiat, conscientiis singulorum attestantibus, ut modo dicitur futurum : ut iudicis potentiae effectus ipsius dictione significetur.

 

2. Illa etiam :

Esurivi, et non dedistis mihi manducare,

 et huiusmodi, magis conscientiis exprimenda plurimi putant quam verbis, quia Apostolus

in momento, in ictu oculi,

mysterium consummandum

Sed illud ad resurrectionis statum tantum referunt, non ad iudicium, qui iudicii sententiam et malorum increpationes et bonorum praeconia verbis exprimenda asserunt.

 

 

Capitulum 2 (271)

 

  1. Quod sancti iudicabunt et quomodo.

Non autem solus Christus iudicabit, sed et sancti cum eo

iudicabunt nationes.

 

2. De duodecim sedibus*.

Ipse enim Apostolis ait :

Sedebitis et vos super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel.

Augustinus, super Psalmum XC*

Nec est putandum quod duodecim Apostolis tantum hoc promiserit Christus. Ubi enim sedebit Paulus, qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim ? Per duodecim igitur sectes perfectio tribunalis,

id est 

universitas iudicantium intelligitur,

scilicet omnes perfecti qui relictis omnibus secuti sunt Christum ;

per duodecim tribus, universitas iudicandorum.

 

3. Iudicabunt vero eos sancti non modo comparatione, sed etiam auctoritate et potestate ;

unde :

Gladii ancipites in manibus eorum,

 

id est sententia de bonis et malis in potestate eorum.

Si vero quaeritur quae erit eorum potestas vel auctoritas in iudicando, puto non ante posse sciri quam videatur, nisi divina revelatione quis didicerit.

 

 

Capitulum 3 (272)

 

  1. De ordinibus eorum qui iudicandi erunt.

Erunt autem quatuor ordines in iudicio.

 

Gregorius, super Iob*

Duae quippe sunt partes, electorum scilicet et reproborum, ut Gregorius ait ; sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii enim iudicantur et pereunt ; alii non iudicantur et pereunt. Alii iudicantur et regnant ; alii non iudicantur et regnant.

2.

Iudicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicitur : Esurivi, et non dedistis mihi manducare etc. Non iudicantur et pereunt quibus Dominus ait : Qui non credit, iam iudicatus est.

 Eorum enim damnatio toti Ecclesiae nota est et certa ; et ideo dicuntur tunc non iudicari (Gregorius Papa :*)

quia ad conspectum districti iudicis cum aperta damnatione suae infidelitatis accedent. Qui vero professionem fidei sine operibus habent, iudicabuntur et peribunt, id est redarguentur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem iudicis in se fieri non audient, quia infidelitatis suae tenebris praeiudicati, eius quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi saltem verba iudicis audient, qui eius fidem saltem verbo tenuerunt. Illi in damnatione sua aeterni iudicis nec verba percipiunt, qui eius reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt.

Et ideo illi iudicandi, isti non iudicandi dicuntur.

3. 

Ex electorum vero parte alii iudicantur et regnant, scilicet qui vitae maculas lacrymis tergunt et eleemosynarum superinductione operiunt ; quibus iudex veniens in dextera consistentibus dicet : Esurivi, et dedistis mihi manducare. Alii autem non iudicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt ; quia non hoc solum quod lex praecipit implere contenti sunt, sed et quod ad perfectionem consulitur implere student. De quibus Propheta ait : Dominus ad iudicium veniet cum senatoribus populi sui. Et Salomon de Ecclesiae sponso loquens ait : Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Et Iob : Non salvat impios, et pauperibus iudicium tribuit.

 

Hi ergo recte sub generali iudicio non tenentur, sed iudices veniunt, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt, et omnibus relictis Christum secuti sunt.

 

Recte pauperibus iudicium tribuit, qui quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc maiori culmine potestatis excrescent.

4. In Apocalypsi*.

De talibus dicitur : 

Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. Vincens Dominus cum Patre in throno sedit, quia post passionis certamen et resurrectionis palmam, quod Patri esset aequalis omnibus claruit. Nobis vero in throno Filii sedere, est ex eiusdem Filii potestate iudicare : quia enim iudicandi principatum ex eius virtute percipimus, quasi in eius throno residemus.

 

Ex his apparet quod etiam perfectiores sancti cum Christo iudicabunt potestate, et quare quidam dicuntur iudicandi, alii non iudicandi.

 

 

Capitulum 4 (273)

 

  1. De ordine iudicii et ministerio angelorum.

Cum autem in Evangelio legatur quod Dominus

mittet angelos suos,

 qui

colligent de regno eius omnia scandala et mittent iniquos in caminum ignis ;

et item :

Exibunt angeli, et separabunt malos de media iustorum et mittent eos in caminum ignis ;

et item :

Mittet angelos suos cum tuba, et congregabunt electos a quatuor ventis ;

et Propheta dicit :

Congregate illi sanctos eius :

 ministerio angelorum illa impleri dubitandum non est.

 

2. Domino enim veniente ad iudicium,

praecedet ante eum ignis,

 

quo comburetur facies mundi huius ;

et peribit

caelum et terra :

 

non secundum substantiam, sed secundum speciem, quae immutabitur ;

caelum quidem

aërium, non aetherium.

 

Tantum enim ascendet ignis in iudicio, quantum ascenderunt aquae in diluvio.

 

3. Ille autem ignis malis qui reperti fuerint vivi erit consumptio, bonis vero non.

Ut enim ait Augustinus, 

hoc erit incendium mundi sanctis, quod fuit caminus tribus pueris.

In quibus 

 aliquid purgandum fuerit, per illum ignem purgabitur ;

aliis vero nullam ingeret molestiam.

 

4. Purgato vero per ignem mundo, et ad iudicium veniente Domino, emittetur vox illa magna qua resurgent omnes mortui. Et tunc ministerio angelorum ventilabitur area : quia boni congregabuntur ei de quatuor partibus orbis angelico ministerio ; quo et rapientur

obviam Christo in aëra,

 reprobis in terra quam dilexerunt remanentibus.

Et tunc praeconia illa bonorum :

Esurivi, et dedistis mihi manducare,

 et increpationes illae malorum :

Esurivi, et non dedistis mihi manducare etc.

 proferentur, vel sono vocali vel alio modo.

Denique proferetur sententia super utrosque :

Venite benedicti etc.,

 

Ite maledicti etc. ;

et ministerio angelorum, virtute Dei cooperante, mittentur mali

in caminum ignis,

 hoc est in infernum.

 

 

Capitulum 5 (274)

 

  1. Si post iudicium daemones praeerunt hominibus ad puniendum.

Et solet quaeri utrum in inferno malis ad puniendum praesint daemones post iudicium, quos carnifices tortoresque animarum Scriptura appellat.

 

2. Apostolus dicit quod Christus tunc evacuabit

omnem principatum et potestatem et virtutem.

Haymo, super Epistolam ad Corinthios*

Dum enim durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt ; sed omnibus collectis, iam omnis praelatio cessabit.

Hinc quidam putant post iudicium daemones non habere potestatem cruciandi homines, sicut modo ; sed ut daemones virtute Dei cruciari, sine creaturae ministerio, asserunt, sic reprobos homines ibi non per operationem daemonum, sed virtute divina tantum aeternis subici cruciatibus.

 

  1. Praemissa tamen auctoritas non id cogit sentire, quae, etsi asserat tunc nec daemones daemonibus nec homines hominibus praeesse, non definit tamen an daemones hominibus praesint ad torquendum.

Unde quibusdam videtur eos sic constare hominibus tortores in poena, sicut exstiterunt incentores in culpa.