Distinctio XLIX — Livre IV — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XLIX
Capitulum 1 (280)
- De differentia mansionum in caelo et in inferno.
Augustinus in Enchiridion* :
Post resurrectionem vero, facto universo impletoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae : una Christi, altera diaboli ; una bonorum, altera malorum, utraque tamen angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse peccandi, vel ulla conditio moriendi ; istis in aeterna vita feliciter viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti, alius alio praestabilius ; in miseria vero illi, alius alio tolerabilius permanebunt.
2. Ex his apparet quod sicut boni differenter glorificabuntur, alii magis, alii minus, ita et mali differenter in inferno punientur.
Chrysostomus* :
Omnes tamen aeternam patientur poenam, sicut omnes electi eundem habebunt
quem Paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea. Nomine denarii aliquid omnibus electis commune intelligitur, scilicet vita aeterna, Deus ipse quo omnes fruentur, sed impariter. Nam sicut erit differens clarificatio corporum, ita differens erit gloria animarum.
id est electus ab electo,
mentis et corporis. Alii enim aliis vicinius clariusque Dei speciem contem plabuntur, et ipsa contemplandi differentia diversitas mansionum vocatur. Domus ergo est una, id est denarius est unus ; sed diversitas est ibi mansionum, id est differentia claritatis. Quia unum est et summum bonum beatitudo et vita omnium, scilicet Deus ipse. Hoc bono omnes electi perfruentur, sed alii aliis plenius. Perfruentur vero videndo per speciem, non
Habere ergo vitam, est videre vitam, id est cognoscere Deum in specie.
Unde Veritas in Evangelio ait :
hoc est, habere vitam est cognoscere te. Non est ipsa cognitio quod tu es, sed per cognitionem habere bonum quod tu es, id est vita.
- Si omnes homines volunt esse beati.
Solet etiam quaeri de beatitudine, utrum omnes eam velint, et sciant quae sit vera beatitudo.
4. Augustinus in libro XIII De Trinitate*.
De hoc Augustinus in libro XII De Trinitate ita disserit :
Mirum est ; cum capessendae retinendaeque beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus diversitas voluntatum : non quod eam aliquis nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in virtute animi, ab aliis in voluptate corporis, ab aliis atque aliis alibi atque alibi. Quomodo ergo omnes amant quod non omnes sciunt ? Quis potest amare quod nescit ? sicut supra disputavi. Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus ? An forte sciunt omnes quae ipsa sit, sed non omnes sciunt ubi sit, et inde contentio est ?
5. Augustinus* :
6.
Quapropter, quoniam verum est quod omnes homines esse beati velint, idque ardentissimo amore appetant, et propter hoc cetera quaecumque appetunt ; nec quisquam potest amare quod omnino quid vel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod se velle scit, sequitur ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem miseri sunt, qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt.
8. Quid sit beatus*.
Capitulum 2 (281)
- Si quid de Deo cognoscet aliquis quod ibi non intelligant omnes.
Solet quaeri utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus meritus, ut Linus.
2. Pluribus videtur quod omnia de Deo ad beatitudinem spectantia, omnes communiter electi cognoscant, sed differenter. Nihil enim in Deo noscibile maius digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum ; hoc autem omnes tunc per speciem cognoscent. Unde sequitur ut non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum alicui beatorum. Omnes igitur cuncta illa videbunt, quorum cognitio beatitudini servit ; sed in modo videndi different.
Augustinus* :
Capitulum 3 (282)
- De paritate gaudii.
Solet etiam quaeri an in gaudio dispares sint, sicut in claritate cognitionis differunt.
2. Augustinus in libro De civitate Dei*.
De hoc Augustinus ait :
Ex his datur intelligi quod par gaudium omnes habebunt, etsi disparem cognitionis claritatem, quia per caritatem, quae in singulis erit perfecta, tantum quisque gaudebit de bono alterius, quantum gauderet si in se ipso haberet.
- Sed si par erit cunctorum gaudium, videtur quod par sit omnium beatitudo : quod constat omnino non esse.
Ad quod dici potest quod beatitudo par esset, si ita esset par gaudium ut etiam par esset cognitio ; sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis.
Potest etiam sic accipi « par gaudium », ut non referatur paritas ad intensionem affectionis gaudentium, sed ad universitatem rerum de quibus gaudebitur : quia de omni re unde gaudebit unus, gaudebunt omnes.
Capitulum 4 (283)
1. Si maior sit beatitudo sanctorum post iudicium.
Post haec quaeri solet si beatitudo sanctorum maior sit futura post iudicium quam interim.
2. Sine omni scrupulo credendum est eos habituros maiorem gloriam post iudicium quam ante, quia et maius erit eorum gaudium, ut supra testatus est Augustinus, et amplior erit eorum cognitio.
Hieronymus, super Osee*.
Unde Hieronymus :
- Augustinus* :
Si quem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si eis potest sine corporibus summa beatitudo praeberi, difficilis quaestio est, nec potest a nobis perfecte definiri. Sed tamen dubium non est et raptam a carnis sensibus hominis mentem, et post mortem ipsa carne deposita, non sic videre posse incommutabilem substantiam sicut sancti angeli vident, sive alia latentiori causa, sive ideo quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodam modo ne tota intentione pergat in illud summum caelum, donec ille appetitus conquiescat. Porro si tale sit corpus, cuius sit difficilis et gravis administratio, sicut haec caro quae corrumpitur, multo magis avertitur mens ab illa visione summi caeli. Proinde cum hoc corpus iam non animale, sed spirituale receperit, angelis aequata, perfectum habebit naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae quod fuit sarcinae.
