Distinctio XXI — Livre IV — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

Capitulum 1 (116)

 

De peccatis quae post hanc vitam dimittuntur.

Solet etiam quaeri utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur.

Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Dominus ostendit in Evangelio, ubi ait :

Qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Ex quo datur intelligi, sicut sancti doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur.

Gregorius* : 

Quaedam enim culpae in hoc saeculo relaxantur, quaedam vero parvae etiam in futuro : quae quidem post mortem gravant, sed dimittuntur, si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt ut dimittatur eis.

 

 

Capitulum 2 (117)

 

De his qui aedificant lignum, foenum, stipulam*.

De illis etiam qui

aedificant lignum, foenum, stipulam,

dicit Augustinus quod ignem tribulationis transitoriae invenient, cremabilia aedificia quae secum portaverunt cremantem.

Augustinus in libro De civitate Dei*.

Ait enim sic :

Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui aedificarunt lignum, foenum, stipulam, huiusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt, qui huiusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis venialia, concremantem, non redarguo, quia forsitan verum est.

Augustinus, super Psalmum CXXII* : 

Sed quia dicitur : Salvus erit quasi per ignem, contemnitur ille ignis ; gravior tamen erit ignis ille quam quidquid potest homo pati in hac vita.

Hic aperte insinuatur quod illi qui

aedificant lignum, foenum, stipulam,

 quaedam cremabilia aedificia, id est venialia peccata, secum portant, quae in igne emendatorio cremantur ; unde constat quaedam peccata venialia post hanc vitam deleri.

 

 

Capitulum 3 (118)

 

Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.

In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt.

Augustinus in Enchiridion*.

Unde Augustinus : 

Post hanc vitam incredibile non est nonnullos fideles per ignem quendam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari.

 

 

Capitulum 4 (119)

 

  1. Quid sit aedificare lignum, foenum, stipulam*.

Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus :

lignum, foenum, stipulam ;

quae illi

aedificant, qui etsi aliena non rapiunt, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhaerent. Qui secundum suos amandi haec modos, diutius ut lignum, vel minus ut foenum, vel minimum ut stipula, ignem sustinebunt.

Augustinus, super Psalmum CXXII* : 

Qui vero superaedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, de utroque igne securi sunt : non solum de illo aeterno qui cruciaturus est impios in aeternum, sed etiam de illo emendatorio quo purgabuntur quidam salvandi.

 

  1. Oppositio*.

Hic obici potest : Si per lignum, foenum, stipulam venialia intelliguntur peccata, et nullus adeo perfectus est qui venialiter non peccet, ergo qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos,
aedificant etiam lignum, foenum, stipulam ; ergo per ignem transibunt.

Solvit*.

Ad quod dicimus quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, foenum, stipulam aedificat ; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum et diligit proximum et opera bona facit, aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in

argento

 dilectio proximi, in

lapidibus pretiosis

 bona opera. Sed et illi qui aedificant lignum, foenum, stipulam Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt ; nec tamen aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos.

 

 

Capitulum 5 (120)

 

  1. Quid sit aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos.

Haec enim aedificat, qui sic illa tria facit 

ut cogitet quae Dei sunt, et quomodo placeat Deo.

 

Augustinus in Enchiridion*

Lignum vero et foenum et stipula accipi possunt saecularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint.

Augustini, De fide et operibus*. Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo, 

qui circa divitias suas quodam carnali tenetur affectu, et tamen ex eis multas eleemosynas facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinae molitur.

 

  1. Ex his igitur patet quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo ; qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore caritatis ita absumitur in eis peccatum sicut gutta aquae in camino ignis, et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed et mundo placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum.

 

3. Augustinus*.

Affectiones igitur carnales quibus 

dediti sunt domibus, coniugibus, possessionibus, ita ut nil praeponatur Christo,

illis tribus signantur. Quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolventur in igne ; ipsi vero

merito fundamenti salvi erunt,

gravissimam tamen poenam sentient. Ex quo apparet quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem, cum pro eodem peccato multo gravius, ibi puniat quam hic.

 

4. Opinio quorundam cum obiectione.

Sed forte dices illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit :

quaedam levia in futuro dimittenda.

Si enim veram poenitentiam habuerit quis, omnia dimissa sunt ei, sed poena forte remansit ; ideoque, si vere poenitens obiit, sine peccato transit ; si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat, quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat

lignum, foenum, stipulam,

 vere poenitet, quia bonus est et caritatem habet, et in caritate de hac vita transit : ergo sine peccato transit.

 

 

Capitulum 6 (121)

 

  1. Solutio : quod aliquis vere poenitet, etsi non de omni veniali*.

Non sequitur. Verum quidem est quia bonus est, et caritatem habet, et vere poenitet ; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit poenitentia. Poenitentia enim non delet nisi peccatum illud quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine, et tamen vere poenitens est, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus, venialibus quidem : sicut habet quis caritatem, et unum vel plura venialia ; quod de criminalibus nullatenus esse potest.

 

2. Exemplo utitur ad probandum quod ait*.

Est enim aliquis bonus, caritatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec saecularia. Talis exsistens, subita morte opprimitur. In illo terreno affectu, mortuus est, et tamen salvabitur. A quo non se hic absolvit : ergo post banc vitam ab illo purgabitur.

Constat ergo quaedam peccata, sed levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena hic inexpleta, post hanc vitam restet ?

 

 

Capitulum 7 (122)

 

1. De generali confessione, quid prosit. 

Post haec considerandum est utrum prosit confessio illa, ubi singula peccata quae quisque fecit non exprimuntur.

Sane dici potest quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi a mente aliqua exciderint. Sed quia delicta nemo intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere quorum memoriam non habes ; et sic nihil celasti de sceleribus tuis.

Venialia vero, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata ; perfectius est tamen etiam illa exprimere si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in ecclesia : pro venialibus scilicet peccatis quae quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus.

 

  1. Augustinus in quinta Responsione contra Pelagianos*.

Unde Augustinus : 

Veritatem dicit Deo poenitens, quando nihil illi de commissis sceleribus celat : non quod etsi voluntate celaverit Deus ignoret, sed veritatem sibi ab eo dici vult, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo cum generaliter dixerit : Deus, qui nosti occulta cordis, et opera mea et delicta a te non sunt abscondita : quibus veniam largiaris. Et haec est veritas confitentis quam diligit Deus.

Unde :

Ecce enim veritatem dilexisti.

 

Hic insinuatur quod generalis confessio etiam mortalia delet quorum intelligentia non habetur.

 

 

Capitulum 8 (123)

 

Nemo confiteatur peccatum quod non fecit.

Sicut autem poenitens celare non debet peccatum, quia superbia est ; ita nec humilitatis causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit, quia incauta est talis humilitas et peccatorem constituit.

Augustinus, De verbis Apostoli*.

Unde Augustinus :

Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras. Veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas, ubi regnat falsitas ?

 

 

Capitulum 9 (124)

 

  1. De poenis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis.

Caveat autem sacerdos ne peccata poenitentium aliis prodat ; alioquin deponatur.

Unde Gregorius : 

Sacerdos ante omnia caveat ne de his qui ei confitentur peccata sua alicui recitet, non propinquis, non extraneis, nec, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat.

 

2. Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in Canonibus reperitur, ut nemo scilicet alterius parochianum iudicare praesumat.

Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod Canones prohibent ; aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne

si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadant.

Urbanus II*.

Ait enim Urbanus II :

Placuit ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine eius consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit.