Distinctio XXI — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXI
Capitulum 1 (116)
De peccatis quae post hanc vitam dimittuntur.
Solet etiam quaeri utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur.
Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Dominus ostendit in Evangelio, ubi ait :
Ex quo datur intelligi, sicut sancti doctores tradunt, quod quaedam peccata in futuro dimittentur.
Gregorius* :
Capitulum 2 (117)
De his qui aedificant lignum, foenum, stipulam*.
De illis etiam qui
dicit Augustinus quod ignem tribulationis transitoriae invenient, cremabilia aedificia quae secum portaverunt cremantem.
Augustinus in libro De civitate Dei*.
Ait enim sic :
Augustinus, super Psalmum CXXII* :
Hic aperte insinuatur quod illi qui
quaedam cremabilia aedificia, id est venialia peccata, secum portant, quae in igne emendatorio cremantur ; unde constat quaedam peccata venialia post hanc vitam deleri.
Capitulum 3 (118)
Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.
In illo autem igne purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt.
Augustinus in Enchiridion*.
Unde Augustinus :
Capitulum 4 (119)
- Quid sit aedificare lignum, foenum, stipulam*.
Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus :
quae illi
Augustinus, super Psalmum CXXII* :
- Oppositio*.
Hic obici potest : Si per lignum, foenum, stipulam venialia intelliguntur peccata, et nullus adeo perfectus est qui venialiter non peccet, ergo qui aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos,
aedificant etiam lignum, foenum, stipulam ; ergo per ignem transibunt.
Solvit*.
Ad quod dicimus quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, foenum, stipulam aedificat ; sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum et diligit proximum et opera bona facit, aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in
dilectio proximi, in
bona opera. Sed et illi qui aedificant lignum, foenum, stipulam Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt ; nec tamen aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos.
Capitulum 5 (120)
- Quid sit aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos.
Haec enim aedificat, qui sic illa tria facit
Augustinus in Enchiridion* :
Augustini, De fide et operibus*. Haec ergo aedificat is qui cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat mundo,
- Ex his igitur patet quod non idem homo simul haec et illa aedificat. Illa enim aedificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo ; qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore caritatis ita absumitur in eis peccatum sicut gutta aquae in camino ignis, et ideo nunquam secum portant cremabilia. Haec autem inferior aedificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed et mundo placere cogitant, Deum tamen praeponunt. Si vero mundum praeponerent, non superaedificarent, sed destruerent fundamentum.
3. Augustinus*.
Affectiones igitur carnales quibus
illis tribus signantur. Quae in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem, qui cum talibus aedificiis transeunt, sed dissolventur in igne ; ipsi vero
gravissimam tamen poenam sentient. Ex quo apparet quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem, cum pro eodem peccato multo gravius, ibi puniat quam hic.
4. Opinio quorundam cum obiectione.
Sed forte dices illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit :
Si enim veram poenitentiam habuerit quis, omnia dimissa sunt ei, sed poena forte remansit ; ideoque, si vere poenitens obiit, sine peccato transit ; si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat, quae nunquam delebitur. Qui vero aedificat
vere poenitet, quia bonus est et caritatem habet, et in caritate de hac vita transit : ergo sine peccato transit.
Capitulum 6 (121)
- Solutio : quod aliquis vere poenitet, etsi non de omni veniali*.
Non sequitur. Verum quidem est quia bonus est, et caritatem habet, et vere poenitet ; et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit poenitentia. Poenitentia enim non delet nisi peccatum illud quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine, et tamen vere poenitens est, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus, venialibus quidem : sicut habet quis caritatem, et unum vel plura venialia ; quod de criminalibus nullatenus esse potest.
2. Exemplo utitur ad probandum quod ait*.
Est enim aliquis bonus, caritatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec saecularia. Talis exsistens, subita morte opprimitur. In illo terreno affectu, mortuus est, et tamen salvabitur. A quo non se hic absolvit : ergo post banc vitam ab illo purgabitur.
Constat ergo quaedam peccata, sed levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena hic inexpleta, post hanc vitam restet ?
Capitulum 7 (122)
1. De generali confessione, quid prosit.
Post haec considerandum est utrum prosit confessio illa, ubi singula peccata quae quisque fecit non exprimuntur.
Sane dici potest quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi a mente aliqua exciderint. Sed quia delicta nemo intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere quorum memoriam non habes ; et sic nihil celasti de sceleribus tuis.
Venialia vero, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata ; perfectius est tamen etiam illa exprimere si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in ecclesia : pro venialibus scilicet peccatis quae quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus.
- Augustinus in quinta Responsione contra Pelagianos*.
Unde Augustinus :
Unde :
Hic insinuatur quod generalis confessio etiam mortalia delet quorum intelligentia non habetur.
Capitulum 8 (123)
Nemo confiteatur peccatum quod non fecit.
Sicut autem poenitens celare non debet peccatum, quia superbia est ; ita nec humilitatis causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit, quia incauta est talis humilitas et peccatorem constituit.
Augustinus, De verbis Apostoli*.
Unde Augustinus :
Capitulum 9 (124)
- De poenis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis.
Caveat autem sacerdos ne peccata poenitentium aliis prodat ; alioquin deponatur.
Unde Gregorius :
2. Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in Canonibus reperitur, ut nemo scilicet alterius parochianum iudicare praesumat.
Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod Canones prohibent ; aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet, ne
Urbanus II*.
Ait enim Urbanus II :
