Distinctio XXXVII — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Capitulum 1 (212)

 

  1. In quo ordine nequeat fieri coniugium.

Sunt igitur quidam ordines in quibus nullatenus potest contrahi coniugium, et si intercesserit copula, fit divortium : ut sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri coniugium, nisi religionis habitum sumpserint vel votum continentiae fecerint.

2. Leo Papa*.

Unde Leo Papa :

Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum inveniuntur et continentiam ; profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit ; non viduam, vel repudiatam, quia deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus non-virginem vel bigamus ad clericatum.

Ex Carthaginensi Concilio*.

Item ex Carthagensi Concilio

Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere : quod si non fecerint, etiam ab ecclesiastico removeantur officio ; ceteros vero clericos ad hoc non cogi.
  1. Leo Papa*.

Item Leo :

Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae episcopis et presbyteris : qui cum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt ; sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit.

In VI Synodo*.

Item in Sexta Synodo 

Si quis eorum qui ad clerum accedunt, voluerit nuptiali lege mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat.

 

 

Capitulum 2 (213)

 

  1. De interfectoribus coniugum suarum.

Nicolaus Papa*.

His adiciendum est de occisoribus suarum coniugum. De quibus Nicolaus scribit Radulpho Bituricensi archiepiscopo :

Interfectores suarum coniugum sine iudicio, cum non addis « adulterarum » vel aliquid huiusmodi quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi ? Quibus penitus denegatur coniugium.

 

  1. Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio vel alio huiusmodi uxores suas interficere ; sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali, criminosos feriri iubet.

Nicolaus Papa Albino archiepiscopo*.

Unde idem Nicolaus : 

Inter haec vestra Sanctitas addere studuit : si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito eius liceat secundum mundanam legem interficere. Sed sancta Dei Ecclesia nunquam mundanis constringitur legibus, gladium non habet nisi spiritualem.

Pius Papa*.

Item Pius Papa :

Quicumque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit aliamque duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam ; et si contumax exstiterit, anathematizetur usquequo consentiat.