Distinctio XLIV — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

 

 

Capitulum 1 (251)

 

1. De aetate et statura resurgentium.

Solent autem nonnulli percunctari et quaerere an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint.

  1. Quidam putaverunt omnes resurrecturos secundum mensuram aetatis et staturae Christi, ideo quia Apostolus ait :
    Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Sed his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas.

Haymo* :

Omnes enim in eadem aetate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cuiuscumque aetatis mortui fuerint.

 

Virum

autem posuit non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem virium quam tunc habebunt. Sed non omnes eandem staturam corporis obtinebunt.

 

3. Augustinus in libro De civitate Dei*.

Unde Augustinus : 

Non ait in mensuram corporis vel staturae, sed aetatis, quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis quam vel habuit in iuventute, etiam si senex obiit ; vel fuerat habiturus, si ante est defunctus. Aetas vero erit illa ad quam pervenit Christus, scilicet iuvenilis, ut circa triginta annos.

Triginta enim duum annorum et trium mensium erat aetas Christi, in qua mortuus est et 

Non est autem fas dicere quod in resurrectione accidat corpori magnitudo quam nec habuit hic, nec erat habiturum diu vivendo ; nec maiora corpora redigenda sunt ad modum Dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus, cum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus : Capillus de capite vestro non peribit.

 

 

Capitulum 2 (252)

 

  1. Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, etsi non in eadem parte corporis.

Augustinus in Enchiridion* :

Non enim perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro ; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium, etiam hominum, cibum carnemque mutetur, illi animae puncto temporis redit, quae illam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit.
  1. Ipsa igitur terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias rerum species vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin, si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus resurrectionem carnis, et ideo non credentibus, occurrit informitas.

3. Congrua similitudo per exemplum statuae*. 

Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli igne liquesceret, vel contereretur in pulverem, vel confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursum ex illius materia et quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret : ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra exstiterat, eam mirabili celeritate restituet ; nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur, curante Artificis providentia ne quid indecens fiat.

 

Indecorum quippe aliquid ibi non erit, sed quidquid futurum est, hoc decebit ; quia nec futurum est si non decebit.

 

 

Capitulum 3 (253)

 

  1. Quod sancti sine omni deformitat resurgent.

Augustinus in eodem*.

Hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter adiungit : 

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate : in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus.

 

2. Determinatio*.

Ex his apparet quod una erit aetas omnium resurgentium, scilicet iuvenilis ; statura vero diversa, scilicet 

quam quisque habuit in iuvenili aetate, vel erat habiturus si ante est defunctus.

Nec de substantia, de qua hominis caro creatur, aliquid peribit, sed omnium particularum ante dispersarum collectione redintegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorumque corpora sine omni vitio, fulgida sicut sol resurgent, praecisis cunctis deformitatibus quas hic habuerunt.

 

 

Capitulum 4 (254)

 

Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates.

De reprobis autem quaeri solet an cum deformitatibus hic habitis resurgant.

Augustinus in Enchiridion*.

Hoc autem Augustinus non asserit, sed dubium relinquit, ita inquiens : 

Quicumque ab illa perditionis massa, quae per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo eiusque angelis puniantur. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis gestarunt, in requirendo laborare quid opus est ? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulcritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio.

Ecce non definit an tunc habeant deformitates, quas hic habuerunt reproborum corpora.

 

 

Capitulum 5 (255)

 

Quod non consumentur corpora quae tunc ardebunt.

Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo igne ardeant et non consumantur, Augustinus variis exemplis adstruit et sempiternis ignibus ea ardere et non consumi illa combustione : sicut

animus, cuius praesentia corpus vivit, et dolorem pati potest et mori non potest. Hoc enim erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium.

 

 

Capitulum 6 (256)

 

  1. Si daemones corporati igne cremantur.

Quaeri etiam solet an daemones corporali igne ardeant.

Augustinus, super Genesim*.

Ad quod Augustinus respondens ait : 

Cur non dicamus, quamvis miris, veris tamen modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari ?

Gehenna illa, quae

stagnum ignis et sulphuris

 dicta est, corporeus ignis erit, et cruciabit damnatorum corpora, hominum vel daemonum, sed solida hominum, aëria daemonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut Veritas ait ».

 

  1. Qualis vel ubi sit ille ignis*.

Augustinus*.

De quo igne si quaeritur qualis vel ubi sit, Augustinus sic respondet : 

Ignis aeternus cuiusmodi sit, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit.

 

 

Capitulum 7 (257)

 

  1. Si animae sine corporibus sentiunt ignem corporalem.

Cum autem constet animas igne materiali in corporibus cruciandas, quaeri solet an interim, ante resumptionem corporum, animae defunctorum reproborum materiali igue crementur.

 

2. De hoc Iulianus, Toletanae Ecclesiae episcopus, Gregorii dicta secutus ita scripsit :

Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corporeo igue teneatur ? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit viden do atque sentiendo. Quod autem non solum videndo, sed etiam experiendo anima ignis tormentum patiatur, ex Evangelio colligitur, ubi Veritatis voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus. Cuius anima quod in igne teneatur insinuat, cum Abraham deprecatur dicens : Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Oum ergo peccatorem divitem damnatum in ignibus Veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget ?

Augustinus, super Genesim*.

Praecipue cum humanam animam corporis similitudinem habere doceat Augustinus, ita inquiens :

Profiteri animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum, quisquis renuit, potest negare animam esse quae in somnis videt vel ambulare se vel sedere, vel hue atque illuc gressu vel etiam volatu ferri. Hoc sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde, si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem, ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus.

  1. In Cassiani etiam voluminibus legitur quod non sint otiosae neque nihil non sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamat. Unde probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio ac metu, carere, et ex his quae sibi in illo generali examine reservantur, quiddam eas iam incipere praegustare.

 

 

Capitulum 8 (258)

 

  1. De abortivis fetibus et monstris.

Illud etiam investigari oportet, si abortivi fetus et monstra resurgent, et qualia.

 

 2. Augustinus in Enchiridion* :

De quo Augustinus ita ait : 

Occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui iam nati sunt in uteris matrum, sed non ita ut iam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui iam formati sunt tolerari potest utcumque quod dicitur ; informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerunt ?

Attende !* 

Scrupulose quidem inter doctores quaeri ac disputari potest quando incipit homo in utero vivere, an sit quaedam vita occulta quae nondum motibus viventis appareat. Negare enim vixisse puerperia, quae ideo membratim exsecantur, ut eiciant ur ex uteris praegnantium, ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique iam mori potest. Mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat, reperire nequeo.
  1. Hic de monstris*. 
    Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt, sed potius correcta emendataque natura.
(De bimembre*) Absit enim ut illum bimembrem, quem nuper natum in Oriente fratres fidelissimi, qui eum viderunt, retulerunt et sanctus Hieronymus scriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat si gemini nascerentur, resurrecturos aestimemus. Ita et cetera, quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur.