Distinctio XVI — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

Capitulum 1 (86)

 

  1. De tribus quae in poenitentia consideranda sunt.

In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis.

Ioannes Os aureum*.

Unde Ioannes Os aureum :

Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre. In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas : haec est fructifera poenitentia.

Ut sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet corde, ore, manu, ita tribus modis satisfaciamus.

 

  1. Augustinus, De sermone habito in monte*
    Sunt enim tres peccati differentiae, ut ait Augustinus : et in corde, et in facto, et in consuetudine

vel verbo ; 

tamquam tres mortes : una quasi in domo, scilicet cum in corde consentitur libidini ; altera quasi prolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio ; tertia, cum malae consuetudinis tamquam mole premitur animus, vel noxiae defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro iam putens. Haec sunt tria genera mortuorum quae Dominus legitur suscitasse.

Huic igitur triplici morti triplici remedio occurritur : contritione, confessione, satisfactione.

 

3. Compunctio nobis commendatur ibi :

Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.

Confessio ibi :

Iustus in princi pio sermonis accusator est sui ;

vere enim confitetur qui se accusat, qui exsecrando malum sibi imputat.

Et ibi :

Effundite coram illo corda vestra ;

et item :

Confitemini alterutrum peccata vestra.

Satisfactio a Ioanne praecipitur, ubi ait :

Facile fructus dignos poenitentiae,

scilicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpae sit qualitas et quantitas poenae.

Beda* : 

Non enim par debet esse fructus boni operis, eius qui nihil vel minus peccavit, et eius qui gravius cecidit.

 

 

Capitulum 2 (87)

 

  1. Quae attendenda sint*.

Augustinus in libro De poenitentia*.

Ideo discretio poenitenti valde necessaria est, ut illa gerat quae Augustinus tradit dicens :

Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status vel officii, vel secundum modum meretricis, et in modum operis sui, et qualiter turpitudinem egit ; si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora ieiunii. Consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccavit ; et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt ; nec exspectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem. Et pertractet secum quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat cuius aetatis fuerit, cuius sapientiae et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat mod um criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii. Defleat virtutem qua interim caruit : dolendum est enim non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit.

 

  1. Quomodo omnium reus*
    Defleat etiam quoniam offendens in uno, factus est omnium reus. Ingratus enim exstitit, qui plen us virtutibus, Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit. Alio etiam modo offendens in uno, factus est omnium reus : quia omnis virtus patitur detrimentu m ab uno vitio.

3. 

Ponat se omnino in iudicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi, ut omnia, eo iubente, paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte. Et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam : cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus.

4. 

Semper deprecetur Deum. Offerat Deo mentem et cordis contritionem ; deinde et quod potest de possessione. Tunc quod offerat, securus offerat. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius ; prius dicit ad Abel quam ad munera eius. In iudicio igitur cordis conferenda est eleemosyna tribuentis. Nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui igitur sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem.

 

5. Quod non est dividenda confessio per diversos sacerdotes*. 

Caveat ne, ductus verecundia, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant, quae alii manifestanda conservant : quod est se laudare et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam per frusta putat pervenire. Caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat, quam confortet bona conscientia ; et doleat quod nondum audeat sumere quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam.

6. 

Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes.

Et infra : 

Quaerat anima fructus dignos, etsi non « dignos poenitentiae ». Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt poenitentibus. Poenitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam.

 

  1. Ex his ostenditur qui sint digni fructus poenitentiae quibus vera satisfactio expletur, et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus poenitentiae. Quod de illa poenitentia intelligitur quae maiorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quae sufficiunt minus vel parum peccantibus.

 

 

Capitulum 3 (88)

 

  1. Quae sit falsa satisfactio.

Et sicut sunt digni fructus poenitentiae ac vera satisfactio, ita et indigni fructus et falsa satisfactio, id est falsa poenitentia.

Gregorius*.

Unde Gregorius : 

Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates Sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles vel negotiator, vel alicui officio deditus quod sine peccato exerceri non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius iniuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquat vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona quae iniuste abstulit restituat. Ne tamen desperet : interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor illius illustret ad poenitentiam.

 

  1. Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet quae sit vera, et quae sit falsa.

 

 

Capitulum 4 (89)

 

1 . De tribus actionibus poenitentiae.

Predictis vero adiciendum est quod tribus modis agitur poenitentia : ante baptismum scilicet de prioribus peccatis ; post baptismum, de gravioribus quae post committuntur ; est etiam poenitentia venialium quotidiana, quae etiam humilium est et perfectorum.

  1. Augustinus, ad Felicianum*.

Unde Augustinus : 

Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum vestra eruditio recognoscit. Una est quae novum hominem parturit, donec per baptismum omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum ; quia nullus suae voluntatis arbiter, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam inchoare potest. A qua parvuli sunt immunes cum baptizantur, quia nondu m possunt uti libero arbitrio ; quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur.

 

Altera est actio poenitentiae post baptismum, quae fit pro illis peccatis quae Legis decalogus continet.

 

Agunt ergo homines poenitentiam ante baptismum de peccatis prioribus, ita tamen ut etiam baptizentur, sicut Petrus ait : Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini etc. Agunt etiam poenitentiam si post baptismum ita peccaverint ut excommunicari et post reconciliari mereantur.

 

Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium pene quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes : Dimitte nobis debita nostra etc. Neque enim nobis ea dimitti volumus, quae dimissa in baptismo non dubitamus, sed illa quae humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt.

 

 

Capitulum 5 (90)

 

1 . Quod multitudo venialium ita aggravat ut unum grande peccatum*

Quae si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navem et submergat ? Ideo ieiunium et eleemosynae et orationes invigilent : in quibus, cum dicimus : Dimitte nobis debita nostra etc., manifestamus nos habere quod nobis dimittatur ; et in his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere poenitentiam non cessamus.

 

 

Capitulum 6 (91)

 

1. De satisfactione venialium.

Augustinus in Enchiridion*.

Quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat, ita inquiens in Enchiridion

De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere : Pater noster, qui es in caelis. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium (etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius commutata) discedit, si ut veraciter dicitur : Dimitte nobis debita nostra, ita veraciter dicatur : sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est si fiat quod dicitur ; quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignoscere.

 

  1. Ex his aliisque praemissis iam facile est intelligere quae pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim dominica oratio, cum ieiunio aliquo et eleemosynis: sic tamen ut praecedat contritio aliquantula, et addatur confessio si adsit facultas. De qua confessione post tractabitur.

 

3. Augustinus in libro De poenitentia*.

Pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius, quia ut ait Augustinus, ad agendam poenitentiam 

non sufficit mores in melius commutare et a malis factis recedere, nisi et de his quae facta sunt satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.