Distinctio L — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio L

DISTINCTIO L

 

 

Capitulum 1 (284)

 

  1. Si mali in inferno peccabunt.

Hic oritur quaestio ex praemissis ducens originem. Supra enim Augustinus, loquens de malis in inferno damnatis et bonis in caelo glorificatis, dixit quod nec bonis voluntas, nec malis facultas peccandi esse poterit. Et de bonis quidem constat ; sed de malis, a quibus voluntatem malam non removet, quaeritur quomodo verum sit eos non posse peccare, immo quomodo verum sit eos non peccare, cum malam habeant voluntatem. 

 

2. Solvit secundum diversos*.

Quidam autumant illam malam voluntatem non esse peccatum, sed supplicium tantum. Alii vero peccatum esse fatentur, sed per illud eos non mereri aliquam poenam, quia non est ibi locus merendi. Illud ergo peccatum dicunt non esse meritum supplicii ; sed supplicium mali meriti quod in hac vita praecessit.

 

3. Augustinus in libro De fide ad Petrum*.

De hoc autem Augustinus ita dicit : 

Tempus acquirendi vitam aeternam in hac tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit esse etiam poenitentiam fructuosam. Ideo hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo, deposita malitia, bene, vivere ; et mutata voluntate, merita simul operaque mutare, et ea gerere quae Deo placeant. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet ; quia etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla ibi erit correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua ; ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari iustitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio ignis aeterni cum diabolo et angelis eius deputati, sicut nullam habebunt ulterius requiem, sic bonam habere nullatenus poterunt voluntatem ; et sicut coheredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam, ita consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas poenam, quando exterioribus deputati tenebris, nullo illustrabuntur interiori lumine veritatis.

 

4. Ex his apparet reprobos in inferno sic poenitentiam gesturos, ut per eam pravam voluntatem non deserant ; et illa maligna voluntas erit eis ad cumulum poenae : per quam tamen non merebuntur, quia nullus meretur nisi in hac vita.

 

 

Capitulum 2 (285)

 

  1. Quare dicuntur tenebrae exteriores.

Hic quaeri potest quare illae tenebrae, quibus involventur mali in gehenna, dicuntur exteriores.

Quia tunc mali penitus extra lucem corporalem et spiritualem, scilicet Deum, erunt. Nunc enim, etsi patiantur tenebras in caecitate mentis, non tamen penitus extra lucem Dei sunt, nec corporali luce privantur.

 

  1. Augustinus, super Psalmum VI*.

De hoc Augustinus sic ait : 

Ira Dei et in iudicio erit, et hic est in caecitate mentis, cum dantur mali in reprobum sensum. Ibi exteriores tenebrae erunt, quia tunc peccatores penitus erunt extra Deum. Quid est enim penitus esse extra Deum, nisi esse in summa caecitate ? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem. Hae autem tenebrae hic iam incipiunt in peccante, cum ab interiori Dei luce secluditur, sed non penitus dum in hac vita est.

Ecce quare peccator ibi dicitur pati exteriores tenebras et non hic : quia ibi secludetur penitus a Iuce Dei, quod non hic.

 

  1. Sed quomodo intelligenda est illa seclusio ? An quia non videbunt Deum per speciem ? Sed nec aliquis hic videt Deum per speciem. An per dissimilitudinem quam facit peccatum inter Deum et hominem ? Sed et hic multi per gravia peccata elongantur a Deo. An quia Deum odiunt, ita ut velint eum non esse ? Sed et hic multi Deum oderunt, de quibus scriptum est :
    Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Quae est igitur illa elongatio ?

Sane

exteriores tenebrae

intelligi possunt quaedam malignitas odii et voluntatis, quae tunc excrescet in mentibus reproborum, et quaedam oblivio Dei, quia tormentorum interiorum et exteriorum doloribus adeo afficientur et turbabuntur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo vix et raro vel nunquam mentem revocent : ut qui nimio pondere premuntur, adeo stupescunt et turbantur, ut interim in alia cogitationem non extendant, sed illuc tendit impetus cogitationis, ubi sentitur vis doloris. Sed in hac vita nullus adeo malus est ut penitus secludatur a cogitatione Dei, qui nec perdit appetitum beatitudinis et quendam boni amorem, quem naturaliter habet rationalis creatura.

 

  1. Illas autem exteriores et profundissimas tenebras reprobos perpessuros post iudicium, dicit Augustinus, opponens de illo divite qui, in inferno positus,
    elevans oculos vidit Abraham, et in sinu eius Lazarum :
     
Cuius comparatione coactus est confiteri mala sua, usque adeo ut et fratres roget ab his praemoneri ;

quod ante iudicium factum legitur. 

 

Sed post iudicium in profundioribus tenebris erunt impii, ubi nullam Dei lucem videbunt cui confiteantur.

 

 

Capitulum 3 (286)

 

  1. De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quae hic fiunt.

Praeterea quaeri solet si reproborum animae, quae nunc in inferno cruciantur, notitiam habent eorum quae circa suos in hac vita geruntur ; et si aliquo modo doleant super infortuniis suorum carorum.

 

2. Augustinus, super Psalmum CVIII*.

Hanc quaestionem Augustinus commemorat, ex parte eam explicans, ex parte vero insolutam relinquens. Ait enim : 

Quaeret aliquis an ullus dolor tangat mortuos de his quae in suis post mortem contingunt, vel quomodo ea quae circa nos aguntur noverint spiritus defunctorum. Cui respondeo magnam esse quaestionem, nec in praesenti disserendam. Verumtamen breviter dici potest quod est cura mortuis de suis caris, ut de divite legitur qui, dum tormenta apud inferos pateretur, levavit oculos ad Abraham, et inter alia dixit : Habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Habent enim mortui curam de vivis : quos sciunt vivere, quia nec in locis poenarum vident eos, ubi dives sine fratribus erat ; nec in requie beatorum, ubi Lazarum et Abraham, quamvis longe, agnoscebat. Non tamen ideo consequens est eos scire quae circa suos caros aguntur hic, vel laeta, vel tristia.

 

 

Capitulum 4 (287)

 

Quomodo accipienda sunt quae de Lazaro et divite leguntur.

Augustinus, super Genesim*.

Si quis autem quaerat quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur, audiat Augustini responsum dicentis : 

Si quis putat animas corpore exutas locis corporalibus contineri, cum sint sine corpore, non deerunt qui faveant, et divitem sitientem in loco fuisse corporali contendant, ipsamque animam corpoream praeparasse linguam, et stillam de Lazari digito cupisse. Sed melius est dubitare de occultis quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse non dubito. Sed quomodo intelligatur lingua divitis, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahae et huiusmodi, vix a mansuetis, a contentiosis nunquam invenitur.

 

 

Capitulum 5 (288)

 

Si se vident boni et mali.

Quaeri etiam solet utrum vicissim se videant illi qui sunt in inferno et illi qui sunt in gloria.

Sicut Sancti tradunt, et boni malos, et mali bonos vident usque ad iudicium ; post iudicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos.

Gregorius, super Lucam*.

Unde Gregorius : 

Infideles in imo positi, ante diem iudicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt.

 

 

Capitulum 6 (289)

 

  1. De chaos inter bonos et malos. 

Sed cum sancti malos in tormentis videant, nonne aliqua compassione erga eos moventur ? Nonne eos de tormentis liberari cupiunt ?

Recole illud evangelicum, quod Abraham diviti respondit :

Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc ad vos transire, non possint, neque inde hic transmeare.

 Quid est illud chaos inter bonos et malos, nisi hinc iustitia, inde iniquitas, quae nullatenus sociari valent ? Adeo enim sancti Dei iustitiae addicti sunt, ut nulla compassione ad reprobos transire valeant, nulla pro eis inter sanctos fiat intercessio.

 

  1. Quomodo ergo inde volunt aliqui transire ad illos, sed non possunt ? Quia si iustitia Dei admitteret, non fieret eis molesta liberatio illorum ? Vel ita dicuntur velle et non posse non quia velint et non possint, sed quia etsi vellent, non possent eos iuvare ?

Gregorius, super Lucam*.

De hoc ita Gregorius ait :

Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt et non possunt, ita iusti per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis ut eos liberent, sed non possunt ; quia iustorum animae, etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, iam tunc auctoris sui iustitiae coniunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantun.

 

 

Capitulum 7 (290)

 

  1. Quod visa impiorum poena non minuit beatorum gloriam.

Postremo quaeritur an visa poena reproborum decoloret gloriam beatorum, an beatitudini eorum proficiat.

 

Gregorius, super Lucam*.

De hoc ita Gregorius ait : 

Apud animum iustorum non fuscat beatitudineni aspecta poena reproborum, quia ubi iam compassio miseriae non erit, minuere beatorum laetitiam non valebit. Et licet iustis sua gaudia sufficiant, ad maiorem tamen gloriam vident poenas malorum, quas per gratiam evaserunt. Quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.
  1. Hieronymus, super Isaiam* :
    Non est autem mirandum si sancti iam immortales reprobos videant mentis intelligentia, cum Prophetae adhuc mortales videre haec omnia meruerunt.

Egredientur enim 

electi, non loco, sed intelligentia, vel visione manifesta, ad videndum 

impiorum cruciatus ; quos videntes non dolore afficientur, sed laetitia 

satiabuntur, agentes gratias de sua liberatione, visa impiorum ineffabili calamitate.

 

Unde Isaias, impiorum tormenta describens et ex eonim visione laetitiam bonorum exprimens, ait :

Egredientur, electi scilicet, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, id est electis.

 

Laetabitur enim iustus cum viderit vindictam.

 

 

 

EXPLICIT LIBER QUARTUS

 

 

Haec de pedibus Sedentis

super solium excelsum, quos Seraphin duabus velis velabant,

 scriptori, etsi non auditori, commemorasse sufficit, qui qui a facie exorsus Sedentis, per media ad pedes usque Via duce pervenit.

Section précédente
Section 50 sur 50