Distinctio XLVIII — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XLVIII
Capitulum 1 (275)
De forma iudicis.
Solet etiam quaeri in qua forma Christus iudi In forma utique servi iudicabit, quae omnibus in iudicio apparebit, ut videant mali
Divinitatem vero eius mali, non videbunt ;
unde Isaias :
Divinitas enim sine gaudio videri non potest.
Capitulum 2 (276)
- Qualis apparebit tunc forma servi.
Sed cum in forma humana constet eum appariturum, quaeritur an forma illa gloriosa appareat, sicut vere est ; an infirma, qualis in passione exstitit.
2. Quidam putant a malis talem videri qualem crucifixerunt, id est infirmam, quia dicit Scriptura: ut videant
Augustinus, super Ioannem*.
Sed aperte Augustinus dicit formam servi glorificatam a bonis et a malis tunc videri, sic :
Cum in forma servi glorificata iudicantem viderint boni et mali, tolletur impius, ut non videat claritatem Dei, qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt : quod erit eis vita aeterna.
3. Quare dicitur Christus iudicaturus*.
Forma igitur humana in Christo glorificata videbitur a cunctis ; unde et Christus dicitur iudicaturus quia filius hominis est.
Ita enim legitur in Evangelio Ioannis :
non quod ipse ex virtute hominis sit iudicaturus, vel quod ipse solus, sine Patre et Spiritu Sancto, sit iudicium factums, sed quia ipse solus in
Cum ergo dicitur :
non ita est intelligendum quasi Filius solus iudicet, et non Pater, sed quia forma Filii humana cunctis in iudicio apparebit : non infirma, sed gloriosa. Iudicabit autem ex virtute divinitatis, non sine Patre et Spiritu Sancto. Et apparebit terribilis impiis et mitis iustis : erit enim terror malis et lumen iustis.
Capitulum 3 (277)
- Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.
Et sicut dicitur Christus secundum formam servi iudicaturus propter causam praemissam, ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem, cum tamen virtute divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur : quia in humanitate suscepit quod est causa nostrae resurrectionis, id est passionem et resurrectionem, ideo ei adscribitur secundum hominem suscitatio mortuorum.
2. Augustinus, super Ioannem*.
Unde Augustinus :
Item :
- Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora et iudicaturus. Iudicaturus autem, quia illa forma cunctis in iudicio apparebit ; et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam nostrae resurrectionis suscepit, et quia secundum eandem formam vocem dabit qua mortui de monumentis surgent et procedent. Secundum quod Deus est, vivificat animas ; non Pater tantum, quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo et Spiritus Sanctus (Augustinus :*) « eadem vita » est. Quae
pertinet ad animam, non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima, quae illuminatur a lumine
aeterno.
Licet igitur Christus potentia deitatis vivificet animas et suscitet corpora et iudicet, non otiose tamen et praeter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi iudicium et resuscitatio corporum.
Capitulum 4 (278)
- De loco iudicii.
Putant quidam Dominum descensurum in vallem Iosaphat in iudicio, eo quod ipse per Ioel prophetam sic loquitur :
2. In cuius capituli expositione ita reperi :
Unde in Evangelio Veritas ait :
id est iudicii Domini,
Capitulum 5 (279)
- De qualitate luminarium et temporis post iudicium.
Veniente autem ad iudicium Domino in fortitudine et
sol et luna dicuntur
non sui luminis privatione, sed
non metu damnationis vel aliqua perturbatione pavoris,
eorum quae viderint.
Unde Iob :
2. Ante diem vero iudicii sol et luna eclipsim patientur, sicut Ioel testatur dicens :
Magnus vero dicitur propter magna quae ibi fient.
3. Cum autem fuerit factum
tunc
testante Isaia,
quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum, ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post iudicium. Minorata enim fuit lux solis et lunae aliorumque siderum per peccatum primi hominis ; sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit.
4. Et tunc non erit vicissitudo diei et noctis, sed tantum dies.
Unde Zacharias :
quia non erit tunc varietas diei et noctis quae modo est, sed continua dies et lux.
5. Isaias tamen videtur dicere quod tunc non luceat sol vel luna, loquens congregationi beatorum :
sed
Sed his verbis non negat solem et lunam tunc lucere, sed significat his qui erunt
nullum lucis usum praestare ; quia ut ait Hieronymus super eundem locum,
- Isidorus in libro Creaturarum*.
Potest etiam intelligi istud Isaiae ea ratione dictum, quia sol et luna non tunc habebunt ortum et occasum sicut nunc.
Unde Isidorus, illud Isaiae quasi exponens, ait :
Ecce aperte dicit solem et lunam tunc lucere, sed stabiliter permanere ; ubi etiam significat infernum esse sub terra.
- Si vero quaeritur quis sit usus lucis solis et lunae tunc, fateor me ignorare, quia in Scripturis non memini me legisse.
