Distinctio XXVI — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXVI
Capitulum 1 (157)
- De sacramento coniugii : cuius institutio et causa ostenditur.
Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino, non tamen ad remedium, sed ad officium.
2. Refert enim Scriptura Genesis, in Adam misso sopore atque una de costis eius sumpta et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem ad quem usum mulier facta esset, post ecstasim prophetice dixisse :
Capitulum 2 (158)
- De duplici institutione coniugii.
Coniugii autem institutio duplex est. Una ante peccatum ad officium facta est in paradiso, ubi esset
et nuptiae honorabiles, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent ; altera post peccatum ad remedium facta extra paradisum, propter illicitum motum devitandum. Prima ut natura multiplicaretur, secunda ut natura exciperetur et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus :
et post peccatum, omnibus pene hominibus per diluvium consumptis.
2. Augustinus, Super Genesim*.
Quod vero ante peccatum institutum fuerit coniugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Augustinus testatur dicens :
In libro De nuptiis et concupiscentiis :
quae est in carne per peccatum mortua,
3. Si non peccassent primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum convenirent ; et sicut remunerabile est aliquod bonum opus, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum letalis concupiscentiae lex rnembris nostris inhaesit, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est et malus coitus, nisi excusetur per bona coniugii.
Capitulum 3 (159)
Quando secundum praeceptum, quando secundum indulgentiam contractum sit coniugium.
Prima institutio habuit praeceptum, secunda indulgentiam. Didicimus enim ab Apostolo humano generi
indultum esse coniugium. Indulgentia vero, quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium ; a qua si quis declinaverit, meretur exitiale iudicium. Quod secundum indulgentiam conceditur, voluntarium est, non necessarium : alioquin transgressor esset, qui illud non faceret.
Et potest sane intelligi illud sub praecepto dictum hominibus primis ante peccatum :
Quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo facta est multiplicatio ; post quam secundum indulgentiam matrimonium contractum fuit. Ita etiam post diluvium, quo universum pene genus humanum deletum est, secundum praeceptum dictum est filiis Noe :
multiplicato vero homine,
contractum est, non secundum imperium.
Capitulum 4 (160)
Quibus modis accipitur indulgentia*.
Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicet pro concessione, pro remissione, pro permissione. Et est permissio in novo Testamento de minoribus bonis, et de minoribus malis. De minoribus bonis est coniugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium. De minoribus malis, id est de venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiae Illud, id est coniugium, indulgetur : id est conceditur ; illud vero, id est coitus talis, permittitur : id est toleratur, ita quod non prohibetur.
Capitulum 5 (161)
- Quod nuptiae bonae sint.
Fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes, qui Tatiani appellati sunt.
Augustinus in libro De haeresibus* :
2. Quod autem res bona sit coniugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur coniugium instituisse inter primos parentes, sed etiam quod in Cana Galilaeae nuptiis interfuit Christus, easque miraculo commendavit, aqua in vinum Qui etiam postea virum uxorem dimittere prohibuit, nisi causa fornicationis. Apostolus etiam ait :
Constat igitur rem bonam esse matrimonium. Alioquin non esset sacramentum : sacramentum enim sacrum signum est.
Capitulum 6 (162)
- Cuius rei sacramentum sit coniugium.
Cum igitur coniugium sacramentum sit, et sacrum signum est et sacrae rei, scilicet coniunctionis Christi et Ecclesiae, sicut ait Apostolus. Scriptum est, inquit :
Ut enim inter coniuges coniunctio est secundum consensum animorum et secundum permixtionem corporum, sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura : quia idem vult cum eo, et ipse forniam assumpsit de natura hominis. Copulata est igitur sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est caritate ac naturae conformitate.
Huius utriusque copulae figura est in coniugio : consensus enim coniugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiae quae fit per caritatem signat ; commixtio vero sexuum illam signat quae fit per naturae conformitatem.
- Qualiter intelligendum sit illud : Muiler illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtio sexuum*.
Inde est quod quidam doctorum dixerunt illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem copulam.
Ait enim Augustinus :
Item Leo Papa :
Item Augustinus :
- Haec si secundum superficiem verborum quis acceperit, inducitur in errorem tantum ut dicat sine carnali copula non passe contrahi matrimonium, et inter Mariam et loseph non fuisse coniugium, vel non fuisse perfectum. Quod nefas est sentire : tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanta a carnali opere immunius.
4. Sed superius posita ea ratione dicta intelligendum est : non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum, sed non pertinet ad matrimonium quod expressam et plenam teneat figuram coniunctionis Christi et Ecclesiae. Figurat enim illam unionem Christi et Ecclesiae quae est in caritate, sed non illam quae est in naturae conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus coniunctionis Christi et Ecclesiae, sed illius tantum qua Ecclesia Christo caritate unitur, non illius qua per susceptionem carnis capiti membra uniuntur.
5. Augustinus in libro De bono coniugali *.
Nec ideo tamen minus sanctum est coniugium, quia ut ait Augustinus,
Est etiam coniugium signum spiritualis coniunctionis et dilectionis animorum, qua inter se coniuges uniri debent ;
unde Apostolus ait :
