Distinctio XII — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

Capitulum 1 (66)

 

Ubi illa accidentia fundentur. Si autem quaeritur de accidentibus quae remanent, scilicet de speciebus et sapore et pondere, in quo subiecto fundentur, potius mihi videtur fatendum exsistere sine subiecto, quam esse in subiecto ; quia ibi non est substantia nisi corporis et sanguinis dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem in se habet formam, sed qualis in iudicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia, ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium, quibus corpus Christi, habens formam et naturam suam, tegitur.

 

 

Capitulum 2 (67)

 

l. De fractione et Solet etiam quaeri de fractione et partitione quae ibi videtur fieri, utrum vera sit ; et si vera fractio est, cuius rei sit vel in qua re fiat. Cumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi esse videtur.

Sed econtra : cum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale et impassibile, in ipso non posse esse videtur. Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant Christi carnem sicut aliam in partes dividendam et morsibus lacerandam. 

 

  1. Quorundam opinio*. Ideo quibusdam placet quod non sit ibi fractio sicut videtur, sed dicitur frangi quia videtur frangi.

Ambrosius*. Quibus obicitur quod ait Ambrosius : 

Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est.

Ad quod hoc illi dicunt : Non fallit nos visus nec fallitur : quod esset, si crederetur ita frangi ut videtur. Nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem ita fit. Sicut et Christus se ostendit duobus discipulis in via in specie peregrini, nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent.

 

  1. Aliorum opinio*. Alii vero dicunt quod, sicut ibi species panis est, et non est ibi res cuius vel in qua sit illa species, ita est ibi fractio quae non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur. Quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi sit fractio, ubi nihil frangitur.

 

 

Capitulum 3 (68)

 

  1. Aliorum opinio*. Confessio Berengarii*. Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile exsistere. Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao Papa et pluribus episcopis
    panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse ; et sensualiter, non solum in sacramento sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri.

 

2. Sententia probabilior. Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentali fieri : ut vera fractio et partitio sit ibi, quae fit non in substantia, sed in sacramento, id est in specie. Ne autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi, cum ibi sint sine subiecto, licet quidam asserant ea fundari in aëre.

 

3. Est ibi vera fractio et partitio, quae fit in pane, id est in forma panis ; unde Apostolus ait : Panis quem frangimus, quia forma panis ibi frangitur et in partes dividitur ; Christus vero integer manet et totus est in singulis.

Augustinus in sermone De verbis Evangelii*.

Unde Augustinus : 

Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum ? Et tamen invitans nos ad manducandum ait : Qui manducat me, vivit propter me. Nec occiditur Christus, ut manducetur, sed mortuos vivificat. Quando manducatur, reficit, non deficit. Vivit manducatus, quia surrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus, et quidem in sacramento sic fit.

Augustinus*.

Item : 

Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam ; unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus. Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo, manet integer totus in corde tuo.

 

Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur et aliud intelligitur. Videtur panis et calix, quod et oculi renuntiant ; quod autem fides postulat instruenda : panis est corpus Christi, calix sangui.

 

  1. Ex his satis datur intelligi quod fractio et partes quae ibi videntur fieri, in sacramento fiunt, id est in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt : ut
    sensualiter, non modo sacramento, sed in veritate
    dicatur corpus Christi 
    tractari manibus sacerdotum ; 
frangi vero et atteri dentibus

vere quidem, sed in sacramento tantum. Vera igitur est ibi attritio et partitio, sed in singulis partibus totus Christus est.

Unde Hieronymus : 

Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est ; nec per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis.

Item Hilarius : 

Ubi pars est corporis, est et totum.

 

 

Capitulum 4 (69)

 

  1. Quid illae partes significent. Quid autem partes illae significent, Sergius Papa tradit inquiens : 
    Triforme est corpus Christi : pars oblatae in calicem missa corpus Christi quod iam surrexit monstrat ; pars comesta, ambulans adhuc super terram ; pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus iacens in sepulcro, quia usque in finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt.

 

2. Et sicut partes illae mysticam tenent significationem, ita etiam et fractio passionis Christi et mortis est repraesentatio.

Unde ipse ait

Hoc facite in meam commemorationem,

 

id est in memoriam passionis et mortis meae.

Ambrosius*. Nam ut ait Ambrosius, 

quia in morte Christi liberati sumus, huius in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus.

 

  1. Quis indignus sumat*. Sed caveat quisque ne indigne percipiat, quia
    iudicium manducat.

Ambrosius* : 

Non est enim panis iste, qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit.

 

Sic igitur vive, ut quotidie merearis accipere.

Ne accedas indignus :

Indignus est qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit,

vel qui habens mortale peccatum accedit.

Augustinus* : Ergo 

etsi sint peccata quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam accedatis, dimittite debitoribus vestris. Si dimittis, dimittitur tibi ; et sic securus accede. Panis enim salutaris est, et non venenum.

Si ita accedis, spiritualiter manducas : spiritualiter enim manducat, qui innocentiam ad altare portat.

 

 

Capitulum 5 (70)

 

1. Si illud sit sacrificium et saepius immoletur Christus. Post haec quaeritur si quod gerit sacerdos proprie dicatur sacrificium vel immolatio, et si Christus quotidie immolatur vel semel tantum immolatus

Ad hoc breviter dici potest illud quod offertur et consecratur a sacerdote vocari sacrificium et oblationem, quia memoria est et repraesentatio sacrificii veri et sanctae immolationis factae in ara crucis. Et semel Christus mortuus est, in cruce scilicet, ibique immolatus est in semetipso ; quotidie autem immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius quod factum est semel.

 

  1. Augustinus, super Psalmum XX*.

Unde Augustinus : 

Certum habemus quia Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, etc. Tamen, ne obliviscamur quod semel factum est, in memoria nostra omni anno fit, scilicet quoties Pascha celebratur. Numquid toties Christus occiditur ? Sed tamen anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est ; et sic nos facit moveri, tamquam videamus Dominum in cruce.

Augustinus, in Sententiis Prosperi*.

Item : 

Semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento. Quod sic intelligendum est : quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Patri hostiam redemptionis efficacem eorum quos praedestinavit.

 

  1. Ambrosius, super Epistolam ad Hebraeos*.

Item Ambrosius : 

In Christo semel oblata est hostia, ad salutem potens. Quid ergo nos ? Nonne per singulos dies offerimus ? Etsi quotidie offeramus, ad recordationem mortis eius fit ; et una est hostia, non multae. Quomodo una, et non multae ? Quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius ; idipsum, semper idipsum offertur : proinde hoc est sacrificium. Alioquin, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi ? Non, sed unus ubique est Christus, et hic plenus exsistens, et illic plenus. Sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita et unum est sacrificium. Christus hostiam obtulit ; ipsam offerimus et nunc.

 

Sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii. Nec causa suae infirmitatis repetitur, quia perficit hominem ; sed nostrae, quia quotidie peccamus.

 

  1. De virtute sacramenti*. Ex his colligitur sacrificium esse et dici, quod agitur in altari ; et Christum semel oblatum, et quotidie offerri ; sed aliter tunc, aliter nunc. Et etiam quae sit virtus huius sacramenti ostenditur, remissio scilicet venialium peccatorum et perfectio virtutis.

 

 

Capitulum 6 (71)

 

  1. De causa institutionis. Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis : in augmentum virtutis, scilicet caritatis, et in medicinam quotidianae infirmitatis.

Ambrosius*.

Unde Ambrosius : 

Si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum efunditur, debeo semper accipere ; qui semper pecco, debeo semper habere medicinam.

Augustinus*.

Item Augustinus : 

Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus peccatis sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus mystice pro nobis immolatur.

Gregorius* : 

Dedit enim nobis hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille iam mori non potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet.

Item : 

Mysterium fidei dicitur, quia credere debes quod ibi salus nostra consistat.

 

  1. Augustinus, ad Ianuarium*. Si autem quaeritur utrum quotidie communicandum sit, audi quid inde tradit Augustinus :
    Quotidie, inquit, eucharistiam accipere nec laudo, nec vitupero ; omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico eucharistiae perceptione quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si peccandi tamen de cetero non habeat voluntatem et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus ; sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non gravant.

Fabianus Papa* : 

Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis criminalibus impediatur : in Pascha scilicet et Pentecosten et Natali.

Anacletus Papa* : 

Omnes ergo communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.