Distinctio XXIV — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXIV
Capitulum 1 (131)
- De ordinibus ecclesiasticis.
Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus.
2. Quot sint*.
Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, sicut ex sanctorum Patrum dictis aperte traditur, et capitis nostri, scilicet Iesu Christi, exemplo monstratur, qui omnium officia in semetipso exhibuit, et corpori suo, quod est Ecclesia, eosdem ordines observandos reliquit.
Capitulum 2 (132)
Quare septem sunt*.
Septem autem sunt propter septiformem gratiam Spiritus Sancti : cuius qui non sunt participes, ad gradus ecclesiasticos indigne accedunt ; illi vero in quorum mentibus diffusa est septiformis gratia Spiritus Sancti, cum ad ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione am pliorem gratiam percipere creduntur.
Capitulum 3 (133)
- Quales assumendi sunt ad clerum.
Clemens Papa* :
Tales enim decet esse ministros Christi, qui septiformi gratia Spiritus Sancti sint decori, et quorum doctrina et conversationis forma eadem gratia in aliis transfundatur ; ne caelestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordidae vitae pedibus conculcent.
- In sacramento igitur septiformis Spiritus septem sunt gradus ecclesiastici, scilicet ostiarii, lectoris, exorcistae, acolythi, subdiaconi, diaconi, sacerdotis. Omnes tamen clerici vocantur, id est sortiti.
Capitulum 4 (134)
- De corona et tonsura.
Corona enim signaculum est quo signantur
ministerii divini. Corona regale decus significat, et servire Deo regnare est. Unde ministri Ecclesiae reges esse debent, ut se et alios regant ; quibus Petrus ait :
Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Deum libera monstretur, quae
contempletur. Summitas enim capitis est eminentia mentis ; denudatio capitis est revelatio mentis. Clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet. Tondentur etiam capilli usque ad revelatione sensuum, scilicet oculorum et aurium, ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur praecidenda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei praepediant, pro quo servato reddetur in excelsis corona.
2. Tonsurae autem ecclesiasticae usus a Nazaraeis exortus videtur, qui prius crine servato, denique ob vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant. Hinc usus inolevit ut qui divinis cultibus mancipantur, quasi Nazaraei, id est sancti, crine posito inveniantur, sicut ad Ezechiel dicitur :
In Actibus etiam Apostolorum Priscillam et Aquilam hoc fecisse legimus. Paulus quoque et alii quidam discipuli Christi hoc fecerunt.
3. Isidorus in libro VII Etymologiarum*.
Recte ergo in quibuslibet gradibus constituti « clerici » vocantur.
Quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens ait :
Capitulum 5 (135)
- De ostiariis.
Isidorus* :
2. Unde et eis, cum ordinantur, claves ecclesiae dantur ab episcopo, et dicitur eis :
3. Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes de templo eiecit. Ipse enim, se ostiarium significans, dicit :
Capitulum 6 (136)
- De lectoribus. Secundus est gradus lectorum.
Isidorus* :
- Isidorus Hispaliensis episcopus* :
Ad lectorem autem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae Prophetae vaticinaverunt populis praedicare,
ut iam ex officio legat in ecclesia prophetias et lectiones.
Unde et ei, vidente populo, traditur ab episcopo codex divinarum lectionum, et dicitur ei :
- Qui ad hunc gradum provehitur, litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat, ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat quid indicative, quid interrogative sit legendum ; ubi sit in oratione facienda distinctio. Haec enim male servata intellectum turbant et alios ad risum provocant. Auribus et cordi consulere debet vox lectoris.
4. Hoc officium Christus implevit, cum in medio seniorum librum Isaiae aperiens, distincte ad intelligendum legit :
Ex quo lectoribus intelligi datur quia gratia spirituali clarere debent, qui aliis verbum Dei annuntiant.
Hic ordo formam et initium a Prophetis accepisse videtur, quibus dicitur :
Capitulum 7 (137)
- De exorcistis. Tertius est ordo exorcistarum.
Isidorus* :
- Isidorus* :
Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque super energumenos et catechumenos in exorcizando imponere.
Debet autem spiritum mundum habere qui spiritibus imperat immundis, et malignum expellere de corde suo, quem expellit de corpore alieno, ne medicina quam alii facit, sibi non prosit, et dicatur ei :
Hi cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi librum exorcismorum, et dicitur eis :
3. Hoc officia usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti dicenss :
per hoc docens nos spiritualiter debere aperire aures praecordiorum hominum ad intelligendum et ora ad confitendum, ut pulsa daemone, Spiritus Sanctus vas suum recipiat. Hoc etiam officia usus est Christus, cum daemoniacos multos sanavit,
Hic ordo a Salomone videtur descendisse, qui quendam modum exorcizandi invenit, quo daemones adiurati ex obsessis corporibus pellebantur. Huic officia mancipati exorcistae vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio :
Capitulum 8 (138)
- De acolythis. Quarto loco succedunt acolythi.
Isidorus* :
- Isidorus* :
Ad acolythum pertinet preparatio luminarium in sacrario ; ipse cereum portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta pro eucharistia subdiaconis praeparat.
Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab episcopo qualiter in officio suo agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo et urceolum vacuum.
Hoc officium Dominus se habere testatur dicens :
non ambulat in tenebris.
- Huius officii formam illi gerebant in veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant et accendebant igne caelesti ad illuminandas tenebras aquilonares.
Capitulum 9 (139)
- De subdiaconis. Quintus est ordo subdiaconorum.
Isidorus* :
2.
His lex continentiae imponitur, quia altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant ; unde illud implere debent :
Ad hos etiam pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo, necnon corporales et paJlas et substratoria lavare.
- Hi cum ordinantur, accipiunt de manu episcopi patenam et calicem vacuum, ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili et manutergium.
Hoc officio usus est Dominus, quando linteo se praecinxit, et mittens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit.
Capitulum 10 (140)
- De diaconis.
Diaconorum ordo sextum tenet locum, propter senarii perfectionem. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi nomen traxit dicuntur enim et levitae. Praecepit quippe Dominus Moysi ut post ordinationem Aaron et filiorum eius, prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino ; et servirent pro Israel coram Aaron et filiis eius in tabernaculo ; ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia vasa eius ; et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent, rursumque componerent. A viginti vero annis et supra iussi sunt servire in tabernaculo : quam regulam in novo Testamento sancti Patres constituerunt, quia haec aetas ad ferenda onera est robusta.
Isidorus* :
2. Isidorus* :
3. Quod autem huic ordini a Moyse statutum est, hoc etiam in novo Testamento repraesentatur, cum diacono super laevum humerum stola ponitur, et casula in diebus ieiunii complicatur : quia quidquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quas in laeva portatur, donec in dextera, id est in aeternitate, requies habeatur.
Hic ordo ab Apostolus est celebratus quando, ut legitur in Actibus apostolicis,
ad hoc officium elegerunt, et oratione praemissa
Unde et consuetudo inolevit ut in omni matrice Ecclesia septem diacones circa Christi aram quasi septem columnae assistant. Hi sunt septem angeli tuba canentes in Apocalypsi. Qui quales esse debeant, Apostolus docet Timotheo scribens.
- Hi cum ordinantur, solus episcopus eis manum imponit, quia ad ministerium applicantur. Ponit eis orarium, id est stolam, super laevum humerum, ut per hoc intelligant se accepisse
iugum Domini suave,
quo ad sinistram pertinentia divino timori subiciant. Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse praecones Evangelii Christi.
Hoc officio usus est Christus, quando post coenam sacramentum carnis et sanguinis discipulis dispensavit, et quando Apostolos dormitantes ad orationem incitavit dicens :
Capitulum 11 (141)
- De presbyteris. Septimus est ordo presbyterorum.
Isidorus* :
qui morum prudentia et maturitate conversationis praecellere debent in populo, sicut scriptum est :
Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant. Qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, sicut episcopi, quia nec chrismate frontem signant, nec Paraclitum dant : quod solis deberi episcopis, lectio Actuum Apostolorum demonstrat.-
Unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen est dignitatis, non aetatis.
sive sacer dux.
- Isidorus* :
Qui cum ordinatur, inunguntur ei manus, ut intelligat se accepisse gratiam consecrandi, et caritatis opera debere ad omnes extendere. Accipit et stolam, quae tenet utrumque latus, quia debet esse munitus armis iustitiae contra adversa et prospera. Accipit etiam calicem cum vino et patenam cum hostiis, ut per hoc sciat se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offerendi.
- Hic ordo a filiis Aaron sumpsit initium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit Deus per Moysen, qui ex praecepto Dei. Aaron in summum pontificem, filios vero eius unxit in minores sacerdotes.
Christus quoque
quorum vicem gerunt in Ecclesia maiores pontifices ; deinde
quorum vicem in Ecclesia tenent presbyteri. Unus autem inter Apostolos princeps exstitit, Petrus, cuius vicarius et successor est Pontifex Summus : unde dicitur Apostolicus ; qui etiam Papa vocatur, scilicet Pater Patrum.
- Qualis autem eligi debeat presbyter, Apostolus scribens Timotheo ostendit, ubi nomine episcopi presbyterum significat. Hoc autem officio usus est Christus cum se ipsum in ara crucis obtulit, idem sacerdos et hostia ; et quando post coenam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit.
Ecce de septem Ecclesiae gradibus breviter elocuti, quid ad quemque pertineat insinuavimus.
Capitulum 12 (142)
- Duo tantum sacri dicuntur*.
Cumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, diaconatus scilicet et presbyteratus, quia hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse, et de his solis praeceptum Apostoli habemus.
2. Apostoli enim in singulis civitatibus episcopos et presbyteros ordinarunt. Levitas etiam ab Apostolis ordinatos legimus, quorum maximus fuit beatus Stephanus. Subdiaconos vero et acolythos procedente tempore Ecclesia sibi constituit.
Capitulum 13 (143)
- Quid sit quod hic dicitur ordo.
Si autem quaeritur quid sit quod hic vocatur ordo, sane dici potest signaculum quoddam esse, id est sacrum quiddam, quo spiritualis potestas traditur ordinato et officium. Character igitur spiritualis, ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur.
2. Et dicuntur hi ordines sacramenta, quia in eorum perceptione res sacra, id est gratia, confertur, quam figurant ea quae ibi geruntur.
Capitulum 14 (144)
De nominibus dignitatis vel officii.
Sunt et alia quaedam, non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina.
Capitulum 15 (145)
De episcopo*.
Dignitatis simul et officii nomen est episcopus.
Isidorus* :
Episcopatus autem vocabulum inde dictum est, quod ille qui episcopus efficitur superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim graece, latine intendere dicitur. Episcopi autem graece, latine speculatores interpretantur : nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus, eo quod speculetur atque prospiciat populorum infra se positorum mores et vitam.
Capitulum 16 (146)
De pontifice*.
Capitulum 17 (147)
1 . De quadripartito episcoporum ordine.
Isidorus* :
Ordo autem episcoporum quadripartitus est, scilicet in patriarchis, archiepiscopis, metropolitis et episcopis.
Patriarcha, graece, summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum tenet locum : ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus ;
sed omnium summus est Romanus.
Archiepiscopus, princeps episcoporum : archos enim princeps dicitur.
Metropolitae autem a mensura civitatum dicuntur. Singulis enim provinciis praeminent ; quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines episcopi nuncupantur.
- Nota quod archiepiscoporum nomine primates superius significasse videtur, et metropolitarum, quos nunc archiepiscopos dicimus.
3. Horum autem discretio a gentilibus introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant.
Isidorus* :
Capitulum 18 (148)
De vate.
Isidorus* :
Capitulum 19 (149)
- De cantore*.
Cantor vero vocatur, qui vocem modulatur in cantu. Huius sunt duo genera : praecentorum et succentorum. Praecentor, qui vocem praemittit in cantu ; succentor, qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur quia consonat ; qui autem non consonat nec concinit, concentor non erit.
2. His breviter tractatis, admonendi sunt Christi ministri, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, ita praecellant vitae sanctitate : ut plebs eis commissa eorumque disciplinis edocta gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, a quibus divina sacramenta percipiunt et Missarum solemnia audiunt.
3. Missa autem dicitur vel quia missa est hostia, cuius commemoratio fit in illo officia ; unde dicitur : Ite missa est, id est sequimini hostiam quae missa est ad caelestia, tendentes post eam ; vel quia missus caelestis venit ad consecrandum dominicum corpus, per quem ad altare caeleste defertur hostia ; unde et dicitur : Missa est.
