Distinctio XXXVI — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XXXVI
Capitulum 1 (208)
- Si pro extrema conditione valeat uxor separari a viro et e converso.
Nunc de conditione videamus an valeat coniugium dividere.
Ad quod dicimus quia non negatur ingenua posse nubere servo, sed si nescitur esse servilis conditionis, libere potest dimitti cum servitus eius fuerit deprehensa ; secundum illud (In concilio apud Vemeriam*) :
In eodem*.
Item ex eodem :
- Cum dicitur
sciens illum servum,
datur intelligi quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cuius fraude decepta est.
Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e conversa, non valet eam dimittere.
Zacharias Papa*.
Unde Zacharias Papa.
De illis agit quibus alterutrius conditio nota est quando coniunguntur.
Capitulum 2 (209)
- De copula servi et ancillae diversorum dominorum.
Quaeritur etiam, si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos coniugium.
In concilio Cabillonensi*.
De hoc ita statutum est :
- Attende finem huius capituli, ubi videtur innui praeter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi coniugium, vel si contrahitur, non esse ratum.
Quibusdam tamen videtur inter eos posse fieri coniugium dominis ignorantibus.
Capitulum 3 (210)
- De viro qui se facit servum ut dividatur ab uxore.
Illud etiam notandum, quod si mulier virum liberum acceperit, et ille, ut causam praestet dissidii, se alicuius servum fecerit, nec uxorein dimittere, nec illa ob vinculum coniugii in servitutem redigi poterit.
2. In Triburiensi concilio*.
Unde illud :
Capitulum 4 (211)
1. De aetate contrahentium.
Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatuordecim annos et puellae ante duodecim, secundum leges, matrimonium inire nequeunt. Quod si ante praedicta tempora copulam inierint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum iuncti sint. Qui vero in pueritia copulati, post annos pubertatis nolunt se relinquere, sed in coniunctione permanere, iam ex hoc efficiuntur coniuges, et deinceps nequeunt separari.
2. Item : Sponsalia ante septennium contrahi non possunt. Solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur.
3. Duo illa exsecuti sumus, cum aliorum quorundam adiectione, quibus coniugium solvi potest nec tamen solvi semper necesse est. Nunc de aliis, quae personas illegitimas penitus faciunt, addendum est, et primum de ordine.
