Distinctio XL — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO XL
Capitulum 1 (224)
- De cognatione, et prius de carnali.
Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia carnalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspiciamus.
2. Cognati igitur vel affines in septimo gradu vel infra copulari nori debent.
Gregorius episcopis Galliae*.
Unde Gregorius :
Nicolaus Papa*.
Item Nicolaus Papa :
Ex concilio Lugdunensi*.
Item :
His aliisque pluribus auctoritatibus consanguineorum coniunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.
Capitulum 2 (225)
- De computatione graduum consanguinitatis*.
Isidorus*.
Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic :
Attende quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero, qui septem ponunt gradus, truncum inter gradus connumerant.
- Varie namque computantur gradus cognationis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis inter patrm et filium esse, cum una caro sint pater et filius.
Auctoritates ergo quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu ; illae vero quae usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu.
- Zacharias Papa*.
Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse primum gradum. Hoc modo computat Zacharias Papa inquiens :
4. Inter illos vero qui sex computant gradus et illos qui septem, nulla in sensu exsistit diversitas, quamvis in numero graduum varietas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.
Capitulum 3 (226)
- Quare sex gradus computantur.
Isidorus*.
Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens :
In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari.
Quare septem*.
Secundum alios septem gradus ideo computantur, ut ita post septem gradus sponsus sponsae iungatur, sicut post hanc vitam, quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo iungetur.
Capitulum 4 (227)
- De dispensatione Gregorii erga Anglos*.
His autem occurrit illud quod
2.
