Distinctio IV — Livre IV — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre IV
DISTINCTIO IV
Capitulum 1 (26)
1. Quod alii suscipiunt sacramentum et rem, alii sacramentum et non rem, alii rem et non sacramentum.
Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum et rem, aliquos sacramentum et non rem, alios rem et non sacramentum.
- De errore quorundam*.
Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in baptismo ab originali mundantur peccato. Quamvis quidam diffiteantur illis qui perituri sunt parvulis in baptismo dimiti peccata, innitentes illi verbo Augustini :
non intelligentes illud ita esse accipiendum : quia cum in aliis efficiant remissionem, non eis hoc faciunt ad salutem, sed solis electis.
Augustinus in Enchiridion*.
Nam quod omnibus parvulis in baptismo remittatur peccatum, evidenter Augustinus dicit :
nisi vitae enormitas impediat.
Adulti quoque qui cum fide baptizantur, sacramentum et rem suscipiunt.
Capitulum 2 (27)
- De ficte accedentibus*.
Qui vero sine fide accedunt vel ficte, sacramentum, non rem suscipiunt.
Hieronymus, super Ezechielem*.
Unde Hieronymus :
- Augustinus, in Psalmum LXXVII*.
Augustinus etiam ait :
Augustinus, De poenitentia*.
Idem :
3. His aliisque testimoniis aperte ostenditur adultis sine fide et poenitudine vera in baptismo non conferri gratiam remissionis, quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedat, non habens cordis veram contritionem, sacramentum sine re accipit.
4. Attende diligenter*.
Videtur tamen Augustinus dicere quod ficte accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento quo baptizatur omnia condonentur, et post baptismum mox redeant ; sed non hoc asserendo dicit, immo hanc opinionem et praemissam sententiam conferendo.
Augustinus, in libro De baptismo*.
Ait enim sic :
De reditu peccati*.
5. Hoc autem, ut praediximus, non sub assertione dixit. Quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic :
Ecce aperte cernis, si tamen intendis, id dixisse Augustinum non asserendo, sed quaerendo et aliorum opinionem referendo.
Augustinus, in eodem libro*.
Idem enim ait :
Non igitur ficte accedenti peccata dimittuntur.
Capitulum 3 (28)
Quomodo intelligatur illud : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Quaeritur ergo quomodo accipiendum sit illud :
Potest dici quod qui
id est in Christi conformitate, baptizantur : ut scilicet moriantur vetustati peccati sicut Christus vetustati poenae, induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent.
Potest et aliter solvi. Duobus enim modis induere Christum dicimur : vel per assumptionem sacramenti, vel rei perceptionem.
Augustinus, in libro De baptismo*.
Unde Augustinus :
Omnes ergo qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt, vel secundum sacramenti perceptionem, vel secundum sanctificationem.
Capitulum 4 (29)
- De illis qui suscipiunt rem et non sacramentum.
Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem et non sacramentum.
2. Quod passio implet vicem baptismi*.
Qui enim effundunt sanguinem pro nomine Iesu, etsi non sacramentum, rem tamen percipiunt.
In libro XIII De civitate Dei*.
Unde Augustinus :
Audisti quod passio pro nomine Iesu suscepta supplet vicem baptismi.
- Quod non modo passio, sed fides et contritio, implet vicem baptismi*.
Augustinus in libro III De baptismo*.
Nec tantum passio vicem baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum, sicut aperte docet Augustinus, dicens :
Ecce hic habes non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem, ubi non contemnitur sacramentum, ut in latrone illo ostenditur : qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine baptismo.
4. Augustinus in libro Retractationum II*.
Sed dicunt quidam Augustinum hoc retractasse. Retractavit quidem exemplum, sed non sententiam.
Ait enim sic :
5. Ambrosius*.
Constat igitur sine baptismo aliquos iustificari et salvari.
Unde Ambrosius de Valentiniano :
6. Quae videntur obviare praedictis*.
His autem videtur obviare quod Dominus ait :
Quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita.
7. Determinatio*.
Sed illud intelligendum est de his qui possunt et contemnunt baptizari. Vel ita intelligendum est :
id est ea regeneratione quae fit per aquam et Spiritum Sanctum, non salvabitur. Illa autem regeneratio fit non tantum per baptismum, sed etiam per poenitentiam et sanguinem.
Super epistolam ad Hebraeos*.
Unde auctoritas dicit ideo Apostolum « pluraliter » dixisse
Hoc autem non ideo dicit, quod baptismi sacramentum fiat nisi in aqua, sed quia ipsius virtus, id est sanctificatio, datur non modo per aquam, sed per sanguinem vel poenitentiam.
- Ratio etiam id suadet. Si enim parvulis non valentibus credere sufficit baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptizari.
In libro De unico baptismo*.
Unde Augustinus :
9. Opinio quorundam quod nullus sine baptismo possit salvari, nisi patiens pro Christo*.
Sed dicunt aliqui nullum adultum in Christum credere vel caritatem habere sine baptismo, nisi sanguinem frundat pro Domino ; subdita introducentes testimonia.
Augustinus, in libro de fide ad Petrum*.
Augustinus ait :
In ecclesiasticis dogmatibus, ex dictis Augustini*.
Item :
In eodem*.
Item :
10. Responsio*.
Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit ; et ideo haec sic intelligenda sunt, ut soli habentes tempus excipiantur. Si enim aliquis habens fidem et caritatem voluerit baptizari, et non potest, necessitate praeventus, (Augustinus* :) « supplet Omnipotentis benignitas quod sacramento defuerat ». Dum enim solvere potest, nisi solvat tenetur ; sed cum iam non potest et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam sacramentis non alligavit.
11. Augustinus*.
Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili sacramento quibusdam insit, aperte Augustinus super Leviticum tradit, dicens
12. Firmissime tene.
Nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiae sine sacramento. Qui si absque baptismo fuerint defuncti, etiam cum deferuntur ad baptismum, damnabuntur, sicut multis Sanctorum testimoniis comprobatur.
Augustinus in libro De fide ad Petrum*.
Ad quod hoc unum sufficiat Augustini :
- Et sicut parvuli qui sine baptismo moriuntur numero infidelium adscribuntur, ita qui baptizantur fideles vocantur. Quia a fidelium consortio non separantur cum orat Ecclesia pro fidelibus defunctis ; fideles igitur sunt non propter virtutem, sed fidei sacramentum.
Augustinus, ad Bonifacium*.
Unde Augustinus :
Capitulum 5 (30)
Quid prosit baptismus bis qui cum fide accedunt.
Solet quaeri de illis qui iam sanctificati Spiritu, cum fide et caritate ad baptismum accedunt, quid eis conferat baptismus. Nihil enim videtur eis praestare, cum per fidem et contritionem iam remissis peccatis iustificati sint.
Responsio*.
Ad quod sane dici potest eos quidem per fidem et contritionem iustificatos, id est a macula peccati purgatos et a debito aeternae poenae absolutos ; tamen adhuc teneri satisfactione temporali qua poenitentes ligantur in Ecclesia. Cum autem baptismum percipiunt, et a peccatis, si qua interim post conversionem contraxerunt, mundantur, et ab exteriori satisfactione absolvuntur, et gratia adiutrix omnisque virtus augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo amplius debilitatur.
Ideo Hieronymus dicit quod
quia non habenti aliquando ibi datur, et iam habenti ut plenius habeatur. Sic et de aliis intelligendum est.
Qui ergo mundus accedit, ibi fit mundior ; et omni habenti ibi amplius datur.
Capitulum 6 (31)
- Quod exterior satisfactio ibi dimittitur*.
Ambrosius*.
Quod vero omnis exterior satisfactio ibi relaxetur, Ambrosius ostendit, super illum locum :
dicens :
Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est, nam sine interiori nemo adultus renovatur ; sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet sordes poenitentium, ibi dimittuntur.
Multum ergo confert baptismus etiam iam per fidem iustificato ; qui accedens ad baptismum, quasi ramus a columba portatur in arcam : ante intus erat iudicio Dei, sed nunc etiam iudicio Ecclesiae intus est.
- Cum vero in baptismo peccatum deleatur et satisfactio exterior non imputetur, quaeritur cur poenalitas cui pro peccato addicti sumus non tollatur.
Hoc ideo fieri tradunt Sancti :
Ideo etiam manet, ut sit fideli certandi materia et vincendi occasio ; qui non vinceret si non pugnaret, nec pugnaret si in baptismo immortalis fieret.
Capitulum 7 (32)
- Cuius rei baptismus qui datur iam iusto sit sacramentum.
Si quaeritur cuius rei baptismus ille sit sacramentum, qui datur iam iusto, dicimus sacramentum esse et rei quae praecessit, id est remissionis ante per fidem datae, et remissionis temporalis poenae (sive peccati, si quod interim committitur habetur), et novitatis ac munditiae ibi praestitae. Omnis enim rei signum est, cuius causa est.
2. Nec mireris rem aliquando praecedere sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur : ut in illis qui ficte accedunt, quibus cum post poenituerint, incipiet baptismus prodesse ; in quibus fuit baptismus sacramentum huius sanctificationis quam poenitendo habent.
Sed si nunquam poeniterent nec a figmento recederent, cuius rei sacramentum esset baptismus ab illis susceptus ? Potest dici : rei quae ibi fieret, si non illorum enormitas impediret.
- Si parvulis datur in baptismo gratta qua possint in maiori aetate proficere.
Solet etiam quaeri si parvulis in baptismo datur gratia, qua cum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint velle et currere.
De adultis enim qui digne recipiunt sacramentum, non ambigitur quin gratiam operantem et cooperantem perceperint. Quae
eis cedit si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint ; qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde et dicuntur contumeliam facere Spiritui Sancto et ipsum a se fugare.
De parvulis vero qui nondum ratione utuntur, quaestio est an in baptismo receperint gratiam, qua ad maiorem venientes aetatem, possint velle et operari bonum.
- Hinc inde opponit*.
Videtur quod non receperint, quia gratia illa caritas est et fides, quae voluntatem praeparat et adiuvat. Sed quis dixerit eos accepisse fidem et caritatem ?
Si vero gratiam non receperunt, qua bene operari possint cum fuerint adulti, non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in baptismo data ; nec per illam possunt modo boni esse, nisi alia addatur ; quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia iustificati sunt a peccato.
- Responsio*.
Quidam putant gratiam operantem et cooperantem cunctis parvulis in baptismo dari, in munere, non in usu, ut cum ad maiorem venerint aetatem, ex munere sortiantur usum ; nisi per liberum arbitrium usum muneris exstinguant peccando. Et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiae, quod mali fiunt ; qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt, et usum pravum elegerunt.
