Distinctio XX — Livre IV — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre IV

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Capitulum 1 (109)

 

1. De his qui in fine poenitent. 

Sciendum est etiam quod tempus poenitentiae est usque in extremum articulum vitae.

Leo Papa*.

Unde Leo Papa : 

Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur.

 

2. Augustinus*.

Augustinus tamen de poenitentiam differentibus ita scribit : 

Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam et accipit, et mox reconciliabitur et hinc vadit : fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Si securus hinc exierit, ego nescio. Poenitentiain dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico « damnabitur » ? Sed nec dico « liberabitur ». Vis ergo a dubio liberari ? Age poenitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.

Item : 

Duae res sunt : aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi sit futurum, nescio. Ergo tene certum, limitte incertum.

 

3. Sed quare hoc dixit Augustinus, cum poenitentia quae in fine agitur in Psalmo appelletur

sacrificium vespertinum,

 

quod erat acceptabilius in Lege ;

et cum

in quacumque die

 invocetur, Deus adsit,

et quacumque hora ingemuerit et conversus fuerit peccator, vita vivat ?

 

4. Sed illa dixit Augustinus propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt ; et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore mortis, quasi ex necessitate.

Augustinus in libro De poenitentia*.

Unde idem, quasi aperiens quare superiora dixerit, ait : 

Nullus exspectet quando peccare non potest. Arbitrii enim quaerit libertatem ut delere possit commissa, non necessitatem ; caritatem, non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere iudicem, sed diligere, quia sine caritate nemo potest salvus esse : non ergo tantum timeat poenam qui poenitet, sed anxietur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam iusta conversio, timendum est de poenitente sero, maxime cum filii quos illicite dilexit sint praesentes, uxor et mundus ad se vocet. Multos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper, etiam in morte, iuvare valet quibus placet. Cum igitur opus sit non hominis, sed Dei, fructifera poenitentia, inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex iustitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est cui Deus tu ne inspirat, si quis est, veram poenitentiam.

  1. Sed si etiam sic conversus vita vivat et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro modo est gravis : excellit enim omnem poenam quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter quanta saepe sustinuerunt supplicia.

 

6. Ex his satis ostenditur quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen etiam tunc vera habeatur poenitentia, hominem liberat et vitam mortuo impetrat ; non sic tamen ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo

difficile sit ut tunc sit vera poenitentia, quando tam sera venit, quando cruciatus membra ligat et dolor sensum opprimit, ut vix homo aliquid cogitare valeat, melior est tamen sera quam nulla.

 

Poenitentia enim, si in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat.

 

Multum sera fuit latronis poenitentia, sed non fuit sera indulgentia.

Sed 

licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.

 

 

Capitulum 2 (110)

 

1 . De his qui poenitentiam non complent.

Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam non comptent, utrum transituri sint per ignem, ut ibi quasi compleant quod hic minus fecerunt, idem dicimus et de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis poenitent.

Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis poenis transeunt ad vitam, etsi inexpleta fuerit poenitentia, quia perfecte poenituerunt et ingemuerunt corde.

Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem poenitentiae decesserint, ignem purgatorium sentiunt, et gravius puniuntur quam si hic implessent poenitentiam.

Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis.

 

2. Deus enim, cum sit misericors et iustus, ex misericordia poenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam ; ex iustitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim homo punit, aut Deus. Homo autem punit poenitendo. Et est poenitentia interior et exterior. Si ergo interior poenitudo tanta fuerit, ut sit sufficiens ultio peccati, Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter poenitet ulterius poenam non exigit. Si vero interior poenitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior poenitentia impletur, Deus, qui modos et mensuras peccatorum et poenarum novit, addit poenam sufficientem.


  1. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Quaedam enim peccata mortalia in poenitentia fiunt venialia, non mox tamen sanantur. Saepe infirmus moreretur, si non medicaretur ; nec tamen statim medicatus sanatur : languet victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impoenitens moritur, omnino moritur et aeternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret.

 

 

Capitulum 3 (111)

 

  1. De illo cui sacerdos indiscretus iniungit parvam poenam.

Si vero de illo quaeritur qui satisfactionem iniunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia sacerdotis peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni poena liber sit, idem respondeo quod supra, de illo qui poenitentiam non complevit, dixi : quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberatus est ; si vero non sufficit dolor interior simul cum poena iniuncta, addet Deus poenam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione, statim cum conversus fuit, paradisum ingredi meruit.

 

2. Quod mensura doloris magis quam temporis consideranda est in poenitentia*.

Sed quia dispensatores Ecclesiae contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges poenitentiae constituunt, tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc praecipue tendere debet, ut cordis dolorem quantum fas est cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem iniungant.

 

3. Augustinus in Enchiridion*.

Unde Augustinus : 

In actione poenitentiae, ubi tale commissum est ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris : Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit . Verum, quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quaecumque signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur : Gemitus meus a te non est absconditus, recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora poenitentiae, ut satisfaciat etiam Ecclesiae, in qua peccata ipsa remittuntur. Extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim Spiritum Sanctum pignus accepit,sine quo non remittuntur ulla peccata.

4. Hieronymus*.

Item Hieronymus :

Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora poenitentiae pro fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protelanda ; pro quibusdam tamen culpis modi poenitentiae sunt impositi

 

 

Capitulum 4 (112)

 

  1. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Solet etiam quaeri utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda.

Theodorus*.

De quo Theodorus, Cantuariensis episcopus, in Poenitentiali suo sic ait :

Ab infirmis in periculo mortis positis pura est inquirenda confessio peccatorum, non tamen est illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda ; et cum amicorum orationibus et eleemosynarum largitionibus pondus poenitentiae sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observent.

 

  1. Leo Papa*.

Aliis vero pro qualitate peccati praesidentium arbitrio poenitentia decernenda est.

Unde Leo Papa : 

Tempora poenitudinis, habita moderatione, constituenda sunt tuo iudicio, prout conversorum animas perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes aetatis senilis intuitum, et respicere periculorum quorumcumque vel aegritudinum necessitates.

 

 

Capitulum 5 (113)

 

  1. In necessitate non est neganda poenitentia vel reconciliatio.

Sciendum est etiam quod tempore necessitatis non est neganda poenitentia vel reconciliaiio poenitentibus.

Leo Papa*.

Unde Leo : 

His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire.

 

Quod si ita aliqua aegritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant, sub praesenti significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simulque poenitentiae et reconciliationis consequantur beneficium.

 

  1. Iulius Papa*.

Item Iulius Papa : 

 Si presbyter poenitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus ait : Cum conversus fuerit, tunc salvus erit. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse, quia non modo temporis, sed etiam cordis Deus inspector est sicut latro 

probat.

 

 

Capitulum 6 (114)

 

  1. Quod presbyter non reconciliet inconsulto episcopo, nisi in necessitate.

Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto episcopo, nisi ultima necessitas cogat.

In concilio Carthagenensi*.

Unde in Carthaginensi Concilio

Presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat. Cuiuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam,

scilicet introitum ecclesiae, 

manus ei imponatur.

Aurelius episcopus*.

Item :

Aurelius episcopus dixit : Si quis in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem eius praecepto reconciliare.

 

  1. Inconsulto vero episcopo, non potest excommunicatos vel publice poenitentes presbyter reconciliare.

In Carthaginensi concilio*.

Unde in Carthaginensi Concilia II statutum est ut chrisma vel reconciliatio poenitentium 

et puellarum consecratio a presbyteris non fiat.

Item : 

Reconciliare quemquam in publica missa presbytero non liceat.

 

3. Puellarum tamen consecratio, consulta episcopo, per presbyterum fieri valet.

Unde in Carthaginensi Concilio II

Presbyter inconsulto, episcopo virgines non consecret, chrisma vero nunquam conficiat.

Sicut praecepto episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.

 

 

Capitulum 7 (115)

 

An oblatio eius sit recipienda, qui currens ad poenitentiam, praevenitur morte.

Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans sacerdotem invenire non potuit et ita decessit, utrum oblatio eius sit recipienda, dicimus quia est.

Unde in Concilio Apanensi : 

Si aliquis fuerit mortuus qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo vel in via, faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis.